CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
Quod ex scientia simplicium corporum scitur omnis causa gravitatis et levitatis in compositis , et ea quae accidunt eis.
Sic autem determinatis levibus et gravibus absolute et per comparationem dictis, facile inveniemus causas omnium accidentium gravibus et levibus quas Antiqui per suas positiones invenire non poterant, sicut in Physicis ostendimus : dicimus enim quod quando gravitas et levitas est in reliquis corporibus compositis, oportet quod accidat eis gravitas et levitas a corporibus primis quae sunt in ipsis : ut si quaeratur de corporibus compositis in loco uno per naturam existentibus, quorum unum est gravius alio, sicut gravius est aurum quam argentum, dicemus quod componitur ex pluribus partibus terrestribus aurum quam argentum : et sic per multitudinem et paucitatem rerum gravium et levium causabirnus gravitatem majorem vel minorem in compositis : non enim diversificantur nisi quaedam eorum aut levibus leviora : et quaedam sunt aliis graviora propter multitudinem et paucitatem quae est in eis de corporibus primis quae consequuntur ista composita in gravitate et levitate. Si igitur haec ita habent, quod si compositorum quaedam sunt graviora , quaedam leviora propter corpora prima : tunc necesse est nobis ut determinemus corpora prima : corpora enim composita sequuntur ea procul dubio, eo quod simplicia sunt quoddam principium consequendi composita : compositum enim cognoscimus quando scimus ex quibus et qualibus et quod ex componentibus : et ita debuissent praecedere auctores vacui :
quando enim vacuum plenum dixerunt esse causam levis et gravis, tunc fuisset conveniens ut praedeterminassent simplex vacuum et simplex plenum, ut scientia illorum esset via ad habendam cognitionem de gravi et levi. His autem sic determinatis, redeamus ad propositum tangentes causas accidentium gravis et levis contrarie acceptorum in aqua et aere.
Dicamus ergo in primis, quod etiam mirabilius videtur et desiderabilius ad sciendum inter omnes effectus gravis et levis , quod nulli corporum compositorum ipsorum in quibus abundat aeritas, accidit in loco omni esse gravia vel levia, sicut nec aeri: hoc autem contingit propter naturam et dispositionem corporum primorum, ex quibus composita consistunt secundum naturam. Hujus autem exemplum est in eo , quia videtur mirabile omnibus, quod lignum trium librarum in loco aeris invenitur gravius quam plumbum duarum librarum, eo quod vehementius descendit quam plumbum in loco aeris : et in loco aquae est levius quam plumbum, eo quod in aqua non descendit. Causa autem hujus essentialis vera est, quia omne corpus simplex est grave praeter ignem solum, sicut et omne corpus simplex est leve praeter terram solum.
Cum igitur in loco aeris comparatur lignum plumbo, componitur lignum ex tribus gravibus, hoc est, aere, aqua, et terra: et ideo si ponamus terrae partes et aquae aequales esse in plumbo et ligno, sed aeris partes multum abundare in ligno , dico adhuc lignum tale in loco aeris esse gravius plumbo tanto, eo quod aeris partes abundantes in gravitate addunt super plumbum : in aqua autem natabit lignum, eo quod aer licet in loco suo sit gravis, tamen est levis m aqua.
quia vincit super partes terrae et aquae : et ideo cogitat natare lignum magnum, ubi mergitur plumbum parvum : terra enim procul dubio est gravis., et omne compositum in quo terrae partes abundant, grave est in omnibus locis : aqua autem gravis est in omnibus locis nisi in terra, quia natat aqua super terram : aer enim gravis est in igne et in loco proprio : et aer qui est in aqua et terra, est levis super ista elementa et natat super ea.
Themistius autem et quidam sui sequaces non consentiunt in ea quae dicta sunt , contendentes aerem levem esse in loco sua, et aliam assignantes causam quare lignum centum librarum gravius est in aere plumbo duarum librarum, et in aqua est e converso : dicunt enim esse majorem terrestreitatem in tanto ligno quam in tanto plumbo : quia aeritas in loco aeris non impedit a motu inferius, eo quod aer mobilis est in eodem loco : in aqua autem non est mobilis nisi in superius : et ideo impedit ne mergatur lignum. Sed isti non solvunt de eo quod habet aequales partes terrae et aquae cum plumbo et vincit in partibus aeris : hoc enim gravius invenitur quam plumbum : sed forte illi negant istud. Dicunt etiam isti quod contingit secundum hanc sententiam corpora media per violentiam quiescere in locis suis, ex quo gravia sunt in eis : sed nos inferius hujus solutionem dicemus in loco magis proprio. Nunc autem inducemus probationes ad hoc quod aer gravis scilicet sit in loco suo, et similiter aqua. Dico autem constanter asserens omnia corpora in locis suis esse gravia praeter ignem solum, et in quibus superabundat ignis . Et ideo affirmo aerem in loco suo esse gravem. Signum autem sensibile hoc probans est, quod accipiatur uter subtilis corii, et comprimatur, ita quod nihil in ipso remaneat de aere, et ponderetur vel derivetur deorsum : et si ponderatur, observetur velo- citas bracchii librae quod descendit: postea extendatur uter idem donec sit plenus aere vel vento aereo, et iterum projiciatur et ponatur in brachio librae, dico quod plenus velocius descendit propter aerem attractum et plus ponderat : major enim attractio aeris est in utre pleno quam non pleno, et ideo ponderat pius. Sed forte hoc experimentum credetur esse falsum. : quia si uter insuffletur spiritu hominis, absque dubio minus ponderabit uter plenus quam vacuus : et ideo forte videbitur aer levis. Sed non est hoc ita : quia spiritus hominis calidus est, et agit in ipsum calor corporis hominis : et ideo calor elevat aerem, et per consequens utrem et facit videre leviorem : et similiter facit ventus calidus et aer calidus, in quo sol diu projicit radios suos : sed debet accipi aer in propria sua dispositione : tunc enim necessario gravitatem fert utri pleno : quod sic probatur :
in aerem enim constat fieri motum violentum, eo quod ipse est levis et gravis : et ideo accipit impetum sursum et deorsum, sed fortius et facilius accipit impetum deorsum quam sursum : ergo in loco suo abundat gravitas ejus super levitatem : ipsius ergo corpori in quo est aeritas, affert ipse aer in loco suo gravitatem.
Hoc autem adhuc et aliter probatur : quia non est dubium aerem in igne esse gravem, sed simpliciter, quia omnes partes ejus magnae et parvae graves sunt in igne : in aqua autem et in terra constat ipsum leve simpliciter, quia omnes ejus partes supernatant aquae et terrae : ergo in loco proprio qui medius est inter utrumque, erit habens levitatem et gravitatem : sed in loco proprio movetur ad aquam et terram, ut infra ostendetur, et non ad ignem : ergo licet in loco proprio habeat levitatem et gravitatem, sequitur tamen gravitatem in motu ad inferiora : ergo gravitas in eo vincit levitatem : et sic constat propositum. Si ergo haec ita se habent, tunc manifestum est et clarum quod omne compositum in quo abundat aer super aquam et terram, possibile est ut in aqua sit levius alia re : quae tamen in aeris loco gravior est ipsa, sicut diximus de plumbo et ligno : talis enim res non natat super aerem, sed natat super aquam. Sic ergo ostensum est per ea quae dicta sunt, quod leve absolute semper movetur sursum , et grave absolutum semper movetur deorsum : hoc enim significat leve absolutum et grave absolutum, quando non est quod prohibeat ipsum a motu suo essentiali : in his enim virtutibus etiam per sensum invenimus esse corpora prima : et ideo non est verum quod opinabantur quidam omnia corpora esse graviora, et non suscipere levitatem nisi per comparationem.