LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De tilia, et dumo, ei dragaganto simul.
Tilia est arbor nota et communis, quae hoc habet proprium inter omnia genera arborum quae sunt apud nos, quod duo genera habet foliorum. Unum autem commune, quod et figurae communis est. Alterum autem quod diffunditur in longitudine coctilidonis sui floris et sui fructus, et hoc est tenue valde non habens figuram folii, sed est longum quasi longitudine coctilidonis, et aliquantulum post medium sui aut in fine suo erigitur ab eo coctilidon floris et fructus. Causa autem est, quod flos ejus et fructus habet suum aereum cum plurimo aquae subtilis : et ideo diffunditur aqueum suum in folium exeunte ab ipso aereo. Flos autem filiae plurimum habet mellis et cerae : et ideo apes multum insident flori ejus : et est mel suum melius quam mella collecta ex aliis floribus, et magis aromaticum : et umbra sua est convenientior quam umbrae aliarum arborum, et fructus ejus et grana quae facit ad quantitatem ciceris. Et sunt evanida in quibus raro est virtus puliuiativa. Reliqua autem quae conveniunt filiae, sunt nota.
Domus autem species est spinae, quae multum inspissatur in minusculis, et est spina brevis de natura veprium existens : et in hoc differt a rubo : quia rubus longe serpit, sicut hedera, praeter hoc quod non habet aneas, sed spinas, et involutione propria se tenet ad ligna quibus conjungitur.
BragaGantum autem est gumma arboris ex Oriente veniens versus Meridiem, et est frigidum declinans ad siccitatem : ex quibus qualitatibus plures sunt ejus usus in medicinis. Alia autem incipientia a littera D in hoc opere non oportet dici.