CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Post hoc autem quid est virtus scrutandum. Quia igitur quae in anima fiunt, tria sunt, passiones, potentiae, habitus, horum aliquod utique erit virtus. Dicimus autem passiones quidem concupiscentiam, iram, timorem, audaciam, invidiam, gaudium, privaldium quam dicimus tristitiam, pigritiam inducentem, amicitiam, odium, desiderium, zelum quem dicimus esse amorem cum indignatione, misericordiam, et universaliter omnia dicimus passiones quae in anima sunt, ad quae sequitur delectatio vel tristitia in constrictione cordis vel dilatatione : haec enim ipsis motibus cordis se ostendunt animam alterare, et passiones sibi inferre. Potentias autem dicimus secundum quas per naturam passibiles dicimur eorum quae inferunt passiones et passionum illatarum, puta secundum quas potentes sumus irasci et tristari et misereri, et sic de aliis quae numerata sunt. Habitus autem dicimus secundum quos in ipsis potentiis existentes bene vel male nos habemus ad passiones vel passionum motus sive alterationes, puta ad irasci male nos habemus secundum habitum vitii. Si autem medie haberemus nos ad irasci et quantum et cui et quando oportet, bene haberemus nos secundum habitum virtutis. Similiter autem est et ad omnia alia quae in genere passionum enumerata sunt. Omnia enim quae in anima sunt, ad ista tria deducuntur. Anima enim per diffinitionem proprium principium et causa est vitae. Vita autem est in operationibus vitae. Quae igitur in anima sunt ut anima est, oportet quod principium vitae sint secundum aliquem modum. Ista autem non possunt esse nisi tria, scilicet aut enim sunt imperfe-
cta ad vitae opera, inclinationem tamen habentia ad ea, et sic sunt potentiae animae ipsi naturales et primae passibilitates : aut sunt perfectionem accipientia. Si autem accipiunt perfectionem, non possunt accipere nisi ab efficiente vel forma. Efficiens autem et movens passio est vel passibilis qualitas inferens vel illata. Inferens enim movens primum, et illata movens proximum. Potentia enim imperfecta nunquam movetur et operatur nisi per actum moventis. Et hoc est quod dicit Aristoteles, quod in talibus actus praevii sunt potentiis secundum rationem diffinitivam, et actus activorum, et sic sunt in patientibus et dispositis. Si vero perfecta sit potentia per formam, forma illa erit habitus. Nec plura possunt esse in anima secundum quod ipsa est principium et causa operationum vitae. Hanc enim diffinitionem Aristoteles dicit diffinitionem animae quae dicit quid et propter quid, quae est diffinitio sicut demonstratio et non sicut conclusio, et quae non differat a demonstratione nisi positione tantum. Et si quaeritur unde venit diversitas potentiarum, ad propositum non pertinet : et quantum sufficit huic doctrinae, in praehabitis de primo libro determinatum est.
Passiones quidem.igitur non sunt virtutes neque malitiae. Cujus ratio prima est, quoniam secundum passiones neque pravi dicimur, nec studiosi Omnis enim homo et pravus et studiosus aliqualiter vivit in passionibus. Secundum virtutes autem et malitias et pravi dicimur et studiosi Virtus igitur et malitia in passione non est sicut in genere.
Secunda ratio est, quia secundum passiones quidem neque laudamur neque vituperamur. Non enim laudatur qui timet quocumque timore, neque laudatur quicumque irascitur quacumque ira : neque vituperatur qui simpliciter quacumque ira irascitur, vel timet quocumque timore : quia sic omnis homo et lau- daretur et vituperaretur. Secundum virtutes autem et malitias laudamur et vituperamur. Virtus igitur et malitia in passione non est sicut in genere.
Adhuc autem tertia est, quod irascimur et timemus non sponte sive ex propria electione. Cum enim ira sit repulsio contrarii, et hoc universale sit omni rei, non est in electione nostra. Similiter naturale est fugere contrarium quod est timor : pati ergo universaliter non est in electione nostra. Virtutes autem et malitiae universaliter electiones quaedam sunt vel non sine electione : quia etiam prudentia quae cognitio operabilium est, non sine electione est. In eligendo enim magis sequitur spontaneum arbitrium, quam eligibilium rationes. Sequitur igitur Merum virtutes et malitias in genere passionis non esse.
Adhuc quarta ratio est, quia secundum passiones quidem moveri et alterari dicimur. Secundum virtutes autem et malitias non dicimur moveri et alterari, sed aliqualiter disponi ad alterationem et motum quem.inferunt passiones. Propter has igitur rationes virtus in genere passionis esse non potest.
Propter easdem autem virtutes non sunt in genere potentiae: quia propter posse pati simpliciter quacumque possibilitate, neque boni dicimur, neque mali, neque laudamur, neque vituperamur. Secundum autem virtutes et malitias et boni sumus et mali, et laudamur et vituperamur : et ad hoc potentes sumus et mali, et laudamur et vituperamur : et ad hoc potentes sumus ex natura, boni vel mali non efficimur ex natura. Diximus autem de hoc prius in hujus secundi libri principio.
Si igitur neque passiones sunt virtutes, neque potentiae, ex sufficienti enumeratione partium divisionis inductae relinquitur quod virtutes sint habitus. Quod
quidem genere virtus est, dictum est quia est habitus. Si enim esset in genere potentiae vel passionis, quaecumque potentiae vel passioni generaliter conveniunt, convenirent etiam virtuti : eo quod genus secundum omnia convenientia sibi per se est in qualibet specierum : cum igitur virtutis bene totum sit in anima operantis, oportet quod virtus sit eorum quae sunt in anima : et sic relinquitur quod ut habitus sit in anima.