CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad aliud dico, etc. Ad quartum respondet Doctor, et primo dicit unum notabile, scilicet quod nobilitatis est inferiori attingere suum superius, etc. Et accipit ibi attingere pro ordinari, et sic sensitiva in homine, quia immediate ordinatur ad intellectivam, est nobilior sensitiva In bruto; potentia enim sensitiva exterior ordinatur ad sensitivam interiorem, et interior ad intellectivam, ideo intellectiva pro statu isto dependet a sensibus saltem occasionaliter, ut infra patebit d. 3. quaest. 4. et sic illa sensatio est simpliciter nobilior, quae ordinantur ad nobiliorem operationem respectu potentiae nobilioris. Sequitur, quod illa cognitio erit nobilior quae ordinatur ad actum voluntatis, quam illa quae nullo modo ordinatur, quia actus voluntatis est nobilior, quia nobilioris potentiae hoc supponit ut verum. Et probat hoc subtiliter in 4. d. 40.
(b) Secundo dicit, quod Philosophus non ponit aliquam scientiam esse conformem praxi, id est conformativam praxis voluntatis circa finem, quia posuit voluntatem circa finem habere tantum quamdam motionem naturalem sive quamdam naturalem inclinationem, et per consequens respectu illius non posuit scientiam directivam.
(c) Si tamen posuisset aliquam praxim circa finem. Vult dicere breviter, quod si Philosophus posuisset aliquam praxim circa finem ultimum, non negasset scientiam practicam respectu istius praxis esse nobiliorem speculativa scientia circa idem, puta si aliqua esset speculativa circa illa, circa quae est scientia moralis, non diceret istam speculativam esse nobiliorem morali scientia, etc.
(d) Ad probationem primam. Dicit Doctor quod illa est nobilior scientia, quae est gratia alicujus actus potentiae superioris se qualis est Theologia, quae est gratia praxis eliciendas a voluntate quae est nobilior intellectu. Illa vero quae est tantum gratia actus inferioris potentiae, est ignobilior illa quae est gratia sui, et hoc si illa quae est gratia sui sit nobilioris potentiae.
(e) Ad tertiam probationem de certitudine dicit Doctor duo. Primum, quod quaelibet scientia est respectu sui objecti, est aeque certa secundum proportionem, quia quaelibet resolvitur in sua principia immediata, et patet etiam supra quaest, de subjecto Theologiae, quod scientia est certa et infallibilis notitia de objecto necessario per causam evidentem applicatam per discursum syllogisticum, et ideo quaelibet scientia est aeque certa, non est tamen aeque certa secundum quantitatem, id est quod una potest esse perfectior alia, illa enim quae est objecti perfectioris et certioris est certior. Et sic quia Philosophus posuit scientiam practicam tantum circa media ad finem, ut patet de practica activa et factiva, et aliquam speculativam ponit circa ipsum finem et circa substantias separatas, ideo posuit aliquam speculativam nobiliorem et certiorem omni practica ab ipso posita. Sed nos ponimus cognoscibile operabile, id est natum attingi per operationem quae est vera praxis esse maxime cognoscibile, quia ponimus Deum sub ratione Deitatis.
Ad ultimum respondet Doctor, quod haec est inventa propter necessaria intrinseca, non extrinseca. Nam haec docet moderari passiones et operationes, nec est inventa ad fugam ignorantiae, patet, quia quam plurima tradi potuissent in Scriptura sacra, sed haec eadem frequentius replicantur, ut inducatur auditor ad operationem eorum quae ibi persuadentur.