IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Quantum ergo ad istum articulum, etc. Duo tempora Baptismi discernit. Primum, ut erat sub consilio ; secundum, ut erat sub praecepto. Utrumque tempus admittunt communiter Theologi, sed controversia est, quando fuit terminalum tempus primum, quo Baptismus erat sub consilio, et quando incepit esse sub praecepto ; inter haec enim in re non fuit medium tempus ex natura rei, supposita institutione Baptismi, ut duraret usque ad finem mundi, sicut lex nova, cujus est proprium Sacramentum, sic est duratura. Non obligasse Baptismum usque ad mortem Christi, est communis sententia Theologorum : an autem post mortem statim, et ante Pentecosten, est controversia. D. Thomas asserit in morle, seu post mortem Christi, obligasse Baptismum in 4. dist. 2. quaest. 1. art. 4. quaestiuncula 3. et dist. 3. quaest. 1. art. 5. quaestiuncula 3. et 3. part. quaest. 66. art. 7. quem sequitur Richardus dist. 1. quaest. 6. Durandus quaest. 9. Soto supra citatus, quos plures etiam moderni supra sequuntur.
Contrariam sententiam tractat Doctor hic, quem sequuntur reliqui ejus discipuli: est D. Bonaventurae in hac dist. 2. p. dist. quaest. 2. Aureolus quaest. 4. Rubionis quaest. 3. art. 2. Gabrielis d. 1. q. 4. Suarez. tom. 3. in 3. parte disp. 27. sect. 4. de leg. lib. 10. cap. 4. citantis alios in ejus favorem. Et hanc sententiam sequuntur Patres, qui negant datam esse formam Baptismi ante Matthaei ultimum, ut Leo Papa et alii, quos supra citavimus, quam tenet etiam Hugo jam citatus, quia institutionem universalem Baptismi ad illud tempus refert, ibique faciam docet.
Probatur, quia Baptismus non aliter fuit indictus post mortem, aut per ipsam mortem Christi, et resurrectionem, quam fuerat dalus ante mortem, sed ante mortem fuit sub consilio tantum, et non sub praecepto; ergo et reliquo tempore. Secundo, quia lex nova non coepit obligare, sicut neque ulla lex ante promulgationem Baptismi, neque in ipsa morte, neque post mortem ; licet datum sit praeceptum ejus novissime ante ascensionem, tamen non fuit promulgatum, ut constat ex Actor. 1. et Lucae 24. quia reliquo tempore non praedicarunt Apostoli, sed jejunio et orationi incubuerunt usque ad adventum Spiritus sancti, quo recepto, tum primum coeperunt praedicare,Actor. 2. ut recte dicit Doctor. Quamvis autem Joannis 3. in illis : Nisi quis renatus fuerit, etc. declaratur necessitas Baptismi, tamen non est fundamentum colligendi illum obligasse, antequam praeceptum ejus est latum, ut omnes supponunt, et refertur ad tempus, quo necessitatem habiturus erat ex praecepto, sicut et ea, quae de Eucharistia habentur Joannis 6. et ejus necessitate, referuntur ad tempus futurum, in quo ipsa instituta et praecepta fuit.
Respondent aliqui, ut Vasquez, legem divinam non exigere promulgationem sui, contra, quia lex divina nequit obligare ad impossibile ; ergo lex divina, quae in ordine ad homines fertur, debet intimari et publicari, antequam sit regula faciendorum, obligans communitatem hominum. Alii cum Solo, dicunt legem de Baptismo non obligasse per modum legis ante promulgationem, sed per modum praecepti, quod revelatum est Apostolis. Contra, licet in eamdem materiam cadunt et praeceptum et lex, vel cadere possunt, nequeunt esse idem, quia praeceptum est respectu personae particularis, lex respectu communitatis; ergo praeceptum illud non fuit obligans communitatem, sed de hac obligatione quaeritur, non de privata.
Deinde sicut praeceptum non obligaret privatum, cui datur, nisi supposita ejus cognitione, neque haberet vim praecepti respectu ejus, sequitur quod praeceptum Baptismi per modum legis obligans omnes, nequeat habere vim legis, nisi supposita promulgatione et notitia publica: de hoc autem quaeritur, nempe quando sic obligatio Baptismi data est.
Tertio ad nullum effectum serviret illa revelatio praecepti facta Apostolis, quis nullum obligaret, nisi ipsos Apostolos qui, juxta communiorem sententiam Augustini et Theologorum, jam fuerunt ba ptizati, ad alios autem non extenditur.
Si dicas non fuisse praeceptum comprehendens illos ad susceptionem Baptismi, sed ut ministrarent Baptismum, vel publicarent, contra, non publicarunt ante Pentecosten; ergo signum est, non fuisse praeceptum pro illo tempore obligans, aut ad publicationem, aut ad observantiam sui. Neque primum dici potest, quia praeceptum de Baptismo, de quo quaeritur, fuit universale respectu omnium tam Judaeorum quam Gentilium, atque adeo comprehendens universum orbem, sed aliud praeceptum datum a Christo, quando missi sunt ad praedicandum, nempe : In viam Gentium non abieritis, etc. et, quo vetitum est, ne praedicarent Gentibus, non fuit relaxatum in morte, vel post resurrectionem Christi, usque dum dictum est Matthaei ultimo : Euntes, docete omnes Gentes, baptizantes eos, etc. ubi tam praeceptum de Baptismo ministrando universim omnibus, ejusque susceptione datum est, quam etiam primum illud relaxatum, juxta communem Interpretum ; ergo non fuit antea datum praeceptum Apostolis de Baptismo, minus autem aliis de eodem suscipiendo.
Exemplum autem, quod praefati adducunt, nihil facit ad propositum, dicunt enim sicut Princeps domesticis suis aliquid injungit, dicens, ut ipsi id primum faciant, deinde aliis faciendum publicent, sic factum de praecepto Baptismi. Sed hoc nihil est, quia illud, ut dixi, non accommodatur Apostolis, qui jam baptizati erant, neque idem sunt mandare ut ipsi faciant et publicent faciendum aliis, id est, communitati, quia primum haberet rationem praecepti, sicut et alterum de publicatione, ut vero primum publicatum est, respectu communitatis, sic est obligans, si esset lex, et non prius
Neque video cur ad revelationes incertas et dubias recurrendum sit, cum ex ipso Evangelio loco citato veritas habeatur, quamvis ibi datum praeceptum tunc quidem habuit vim obligandi, quantum est ex determinatione voluntatis Christi, sed non pro tunc, quia sic etiam tenerentur Apostoli praedicare, quod est contra alia constituta a Christo, ut manerent expectantes, donec induerentur virtute ex alto, per adventum Spiritus sancti ; ergo vim obligandi pro futuro supposita promulgatione.
Tertio eadem est sententia expressa S. Bernardi epist. 77. et eam supponit Tridentinum sess. 6. cap. 4. dicens, Baptismum promulgato Evangelio fuisse necessarium, ac tandem, ut in praecedenti commento dictum est, plura legis novae mysteria adhuc non erant completa in morte et resurrectione Christi, ut institutio capitis in Ecclesia, quae facta est post resurrectionem ; congruum autem erat hierarchiam Ecclesiae ordinare, antequam daretur lex ipsi de observantia Baptismi obligans. Aliae congruentiae adduci possunt, sed dicta sufficiant, ex quibus responderi potest fundamentis contrariae partis.
Objiciunt quod lex vetus fuerit consummata in morte Christi ; ergo debuit lex nova incipere obligare, et potissimum ad Baptismum, qui janua et ingressus est ipsius legis. Antecedens patet ex Paulo, locis supra citatis, ad Hebraeos, ubi agit de translatione tabernaculi, et Sacerdotii, et legis, de confirmatione Testamenti in sanguine testatoris atque morte. Sic etiam intelligunt Augustinus et Hieronymus in suis epistolis, cessasse veterem, novam obligasse in morte Christi.
Respondetur per illud Consummatum est, si referatur ad legem veterem intelligi quoad obligationem ad summum, non vero quoad fructum; deinde si negetur cessasse ex toto quoad obligationem, prout multi probabiliter docent, illa verba intelligenda esse quoad cessationem in causa, quia ex morte Christi cessavit, tanquam ex causa motiva et finali, quia illum figuravit: non tamen cessavit quoad obligationem pro tunc, sed pro tempore congruo destinato per divinam providentiam, prout utilitati congruebat Judaeorum, quibus data est ; et sicut fuit publice data, sic etiam publice debuit derogari. Haec solutio in reipsa est S. Bonaventurae et Doctoris in Reportatis.
Si intelligatur consummatio respectu legis novae, non fuit in toto completa pro tunc, sed in causa, nempe morte Christi, et redemptione generis humani, quia plura mysteria adhuc erant complenda. Intelligitur etiam consummatio quoad ipsam redemptionem, passionem et mortem Christi, quae in lege et Prophetis sunt praedictae et figuratae.
Ex quibus patet ad illa, quae adducta sunt in probationem antecedentis, et negatur consequentia ex Tridentino et Bernardo, et aliis supra adductis. An autem cessaverit lex vetus in morte Christi, quoad obligationem Circumcisionis, infra dicemus; an quoad reliqua, non est hujus loci tractare. Videantur auctores citati in materia de legibus. Illud tamen est quod contenditur, nempe, non ex cessatione ejus quoad obligationem, inferri cessationem quoad fructum, aut ex usu concurrente legis novae in parte sequi obligationem praetensam Baptismi.
Secunda conclusio Doctoris est, post promulgationem Evangelii solemnem, tum praeceptum Baptismi obtinuisse, et sequitur ex priori. Haec autem promulgatio sicut successive fuit in diversis partibus orbis, ita etiam praeceptum Baptismi successive etiam obtinuit, primum Jerosolymis ipso die Pentecostes ; secundo in aliis civitatibus provinciae, quando illuc notitia ejus pervenit, in Samaria quando ibi praedicavit Philippus, et sic de reliquis, quia non major obligatio fuit suscipiendi Baptismum, quam fidem Christi; imo major erat suscipiendae fidei, quia haec non fuit sub consilio, sicut Baptismus, sed semper in praecepto, ut supra insinuavimus ex Joannis 15. ideoque peccaverunt Judaei non suscipientes Christum, neque credentes in illum. Sed praeceptum fidei non obligat, nisi praesupposita notitia ejus, quia fides ex auditu: auditus autem per verbum Christi. Item, quomodo credent, nisi audiant 1 quomodo audient nisi mittantur ? etc. Ergo praeceptum Baptismi, tum non obligavit Judaeos in diversis partibus orbis existentes, sicut neque praeceptum fidei explicitae in Christum: haec enim supponitur ad Baptismum adultorum, ejus enim praeceptum non obligavit neque Judaeos, neque Gentiles, nisi supposita sufficienti instructione, quia qui cito credit, levis est corde ; et, ut dicit Hugo supra citatus, neque fides, neque ratio admittunt repentinus mutationes.
Iisdem etiam congruentiis fulcitur haec conclusio, quibus ostenditur in ipsa Judaea Christum docuisse Baptismum sub consilio, quia lex nova non debuit temerarie et praecipitanter induci ; hoc enim esset contra suavem Dei providentiam, et naturae hominum accommodatam, et inducere jugum amarum et rigorosum, atque onus grave, et non leve.
Unde in ipsis legibus humanis saltem praeceptivis (quidquid sit de irritantibus) post promulgationem earum in metropoli datur sufficiens tempus, quo publicari possint in provincia, antequam obligent, quanto magis in lege Dei id factum interpretabimur, qui magis compatitur infirmitati nostrae. Neque valet quorumdam responsio dicentium, quod acceptatione populi, seu institutione, id contingat in humanis legibus, quia potestas legislatoris a populo dependet, non ita potestas Dei: haec, inquam, responsio nulla est, quia saepe non dependet talis potestas a populo, quando ab eo non derivata, ut si jure belli, aut alio titulo oneroso redactus est in servitutem, vel quando potestas derivatur immediate a Deo, ut est potestas Pontificia; sed praedictum spatium exigit lex ipsa naturalis, et conditio hominis, qui ad nihil obligari potest, nisi supposita notitia sufficienti, vel debito ejus, contra quam nequit obtinere ulla lex positiva, ne quidem ipsius Dei.
Unde sicut ignorantia fundata, et invincibilis juris in foro interiori excusat a culpa privatum, sic etiam ignorantia invincibilis publica aufert obligationem legis a fortiori, quae per sufficientem et idoneam promulgationem non est proposita; unde nequit dici ignorantia proprie, sed nescientia, quae est negatio notitiae legis, non autem privatio, quia nullo modo humano est debita scientia ejus per promulgationem in certo loco, ex quo nequeat devenire in cognitionem aliorum magis, quam si in pectore adhuc resideret. Ea ergo promulgatio, per quam haec habet, ut sit publica agendorum regula, requiritur et sufficit ad legem, ut vim obtineat in communitate.
Haec sententia est Bernardi quantum ad obligationem et promulgationem legis novae, et Hugonis, eamque tenet Suarez loco citato, et quotquot requirunt promulgationem legis in provincia necessariam esse, ut lex obliget, quod perinde. dicendum est de lege nova, quia, ut inquit Doctor, de Sion exivit lex, et verbum Domini de Jerusalem, Isaiae 2. unde concludit, quibusdam praeceptum Baptismi et Evangelii post mensem, aliis post annum, aliis post deceni annos incipit.
Hinc rejicitur sententia singularis Solo lib. 2. de Just. et jure, quaest. 5. art. 4. quem sequitur Medina 1. 2. quaest. 103. art. 3. asserentes Gentiles fuisse obligatos suscipere Baptismum, si crederent in Christum, ante etiam Baptismum promulgatum ; nullum enim est fundamentum asserendi Baptismum propositum simpliciter sub consilio Judaeis obligasse sub praecepto Gentiles credentes in Christum, quia neque Evangelium tum directe praedicatum est Gentibus, neque discipuli missi ad praedicandum et baptizandum Matthaei 10. missi sunt ad Gentiles, sed prohibiti sunt ad eos ire : In viam Gentium ne abieritis; et Matthaei 5. Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel ; et illud : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus, etc.
Si ergo Evangelium non proponebatur tunc gentibus, ut patet ex dictis, sed solis Judaeis, ita etiam neque remedium ejus potest obligare Gentes per modum legis, quae primo respicit communitatem, neque per modum praecepti privati, quia non aliter proponebatur ipsis quam Judaeis.
Dices, quod Judaei habebant remedium legis, id est, circumcisionem, ideoque non obligabantur ad Baptismum ; hoc non habuerunt Gentes. Sed haec ratio non valet, quia plures alii, et filii Esau, et Israelitae habuerunt Circumcisionem, tamen inter Gentes computabantur. Deinde remedium legis naturae valebat Gentibus, sicut Circumcisio Judaeis. Accedit quod Gentes poterant circumcidi et recipere legem, vel fieri proselyti. Ex quibus patet ad fundamentum aliorum, quod est illud jam impugnatum.
(g) Sed quantum ad Circumcisionem distinguo quatuor tempora, etc. Primum fuit ante institutionem Baptismi, et sic fuit necessaria Judaeis ; secundum autem est post institutionem Baptismi, usque ad promulgationem ejus, et sic non fuit necessaria, sed utilis. Loquitur autem Doctor de necessitate medii, prout supra explicuimus ejus mentem, in prima expositione ; adde etiam, si secunda magis placet, fuisse necessariam necessitate praecepti positivi, ubi non fuit Baptismus promulgatus. Tertium tempus fuit ejus post promulgationem Baptismi, et pro illo non fuit utilis, aut necessaria, sed licita. Quartum fuit, quando jam fuit mortifera, et non tolerata.
Secundam conclusionem Doctoris de utilitate Circumcisionis post mortem Christi usque ad promulgationem, impugnant Doctores, quibus jam respondimus, qui putant legem novam obligasse in morte Christi, vel certe in resurrectione, et ab eo tempore Circumcisionem fuisse licitam quidem, sed invalidam et inefficacem, quia succedente obligatione Baptismi, sublata est ejus virtus. Eam probat Doctor in g praecedenti quatuor rationibus, et sequitur ex jam dictis, quia tum primum coepit Circumcisio esse invalida, quando Baptismus positus est in praecepto, et hoc supposito :
Prima ratio est: Nullus aliter se habet ad legem nunc, quam antea se habuit, nisi quia est ei aliter promulgata; sed non fuit Baptismus aliter promulgatus sub praecepto post mortem Christi usque ad Pentecosten, quam fuerat antea promulgatus vivente Christo, tunc fuit sub consilio, et Circumcisio fuit valida ; ergo etc. Hanc rationem jam in praecedenti commento
tetigi, et impugnata est responsio adversariorum, qui negant minorem.
Secunda ratio : Ab eodem habent Circumcisio et Baptismus vim obligandi, a quo habent vim medendi et curandi, patet ex Beda in Joannis 3. Sensus hujus propositionis est, quod Circumcisio et Baptismus inquantum erant obligantia, habuerint vim medendi pro tempore suae obligationis, et denotat connexionem obligationis et efficaciae; Circumcisio autem non est aliter revocata post mortem Christi, et pro illo tempore, quam fuerit ante mortem revocata, et habuit vim obligandi antequam revocaretur: ergo, etc. Videtur hic supponere Circumcisionem i habuisse obligationem praecepti positivi, quod non fuit revocatum, usque ad promulgationem Evangelii, juxta secundam expositionem, quam supra praemisi, et idem videtur supponere etiam in sequenti argumento: ideoque sequendo hoc, explicantur ea quae dicit ibidem de Circumcisione, docendo non fuisse necessariam, intelligere in ratione medii concurrente Baptismo, sicut antea fuit necessaria juxta primum tempus ejus; et etiam de praecepto naturali redundante ex necessitate medii sub disjunctione obligante, vel ad Baptismum, vel ad Circumcisionem. Quod si communis expositio magis placeat, dicas hic eum argumentari ex principiis suppositis et admissis, tam ab Hugone quam a D. Thoma, non vero ex propria opinione aut assertione.
Tertia ratio est etiam clara de obligatione, quam habebant Judaei circumcidendi pueros, usque ad promulgationem Evangelii,
quia nullo modo constabat eis illam fuisse revocatam, ipsisque necessarium erat ponere spem in Circumcisione, ut remedio utili: ergo tenebantur necessario habere falsam opinionem de Circumcisione, quantum ad ejus efficaciam post mortem Christi, et errorem practicum, applicando ipsam ut remedium salutis, quod non fuisset, si esset inutilis ; Deus autem neminem decipit, neque obligat ad deceptionem ; ergo , etc. Ad hoc responderi potest non esse inconveniens Judaeos fuisse in illo errore ex culpa sua, quia, non crediderunt in Christum: credendo namque ipsis esset sufficienter nota desitio Circumcisionis in morte Christi, et omnia legalia fuisse adimpleta.
Contra, quia non omnibus etiam credentibus fuit hoc notum, ut patet ex Actis in pluribus locis, ubi conversorum ad Christum zelus legis exponitur, imo neque ipsis Apostolis et discipulis fuit notum, quia sensus Scripturarum non fuit eis apertus usque ad resurrectionem, Lucae 24. Si ergo Scripturas, quae de Christo loquebantur, non intellexerunt, minus intellexerunt cessationem Circumcisionis et legalium, quod colligitur ex Actor. 10. et 11. nam cum disceptarent, qui de Circumcisione erant, cum Petro, dicentes, quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis? etc. respondit ex visione quam habuit, et secundum ordinem gestorum in domo Cornelii, non autem ex peculiari revelatione habita in morte Christi, cujus non est vestigium in Evangeliis, patet etiam ex Actorum 15. Neque ergo Christi morte hoc fuit promulgatum Apostolis, ut potuissent devenire in publicam notitiam; ergo minus reliquis.
Confirmatur ergo ratio Doctoris, quia sicut promulgatio se habet ad communitatem, ita etiam et revocatio legis per subsequentem; ergo sicut publicatio legis Mosaicae fuit publica et plana, ita et revocatio ejus per legem Evangelicam publicata, debuit esse publica, et praedicari necessitas Baptismi, sicut praedicavit Petrus et Apostoli Jerosolymis. Deinde, ut Doctor ait, sine culpa sua obligare Synagogam ad errorem practicam, in medio necessario ad salutem plurimum derogaret divinae providentiae, quod non est admittendum, ideoque quaecumque ratio suadet Baptismum congrue datum esse sub consilio, antequam esset sub praecepto, eadem suadet non fuisse revocatam Circumcisionem quoad utilitatem, antequam Baptismus obtineret vim praecepti declarantis ejus necessitatem, sicut et translationis legis veleris in novam.
Quarta ratio pro conclusione est, quod Deus non dereliquit communitatem hominum in statu viae, sine remedio ad salutem necessario, de quo esset certum, sed non fuit certitudo Judaeis proposita de alio, quam de Circumcisione, quam habuerunt ante et post legem ; ergo remansit, donec aliud fuera? publicatum. Respondent Solo, et quidam alii, salvari potuisse infantes per remedium legis naturae pro illo tempore. Contra, perinde sublatum est hoc remedium, per necessitatem praescriptam Baptismi, sicut et Circumcisio, deinde non tollitur inconveniens, quia remedium legis naturae, abrogata Circumcisione, fuisse efficax aeque ignotum fuit Judaeis, sicut et ipsa abrogatio Circumcisionis ; remedium autem esse de se efficax nihil conducit, nisi constet de ejus efficacia, ut applicari possit ; melius ergo diceret, Baptismum fuisse efficacem in resalvandis pueris, imo etiam, ut ipse vult, fuisse necessarium, quam salvaret Dei providentiam per remedium legis naturae, quod ex lege non licuit applicare parvulo, nisi in casu necessitatis ante octavum diem ; ergo sicut supponit spectasse ad Dei providentiam, et misericordiam non dereliquisse pro eo tempore Synagogam sine remedio, quod applicaret practice, et de cujus efficacia constaret, sequitur nullum aliud fuisse praeter Circumcisionem.
Haec tamen responsio et Hugonis de S. Victore, et Alensis locis citatis, quae minus quadrat sententiae communi de tali remedio ejusque materia, quia materia (ut dicunt) talis remedii erat fides externa parentum applicata ad aliquod signum sensibile; sed perinde haec fides applicari posset, et protestari per oblationem parvuli in Circumcisione, sicut in aliis, quia non determinabat certam materiam. Plerique autem ex schola D. Thomae docent Circumcisionem non habuisse aliam efficaciam, nisi ratione fidei protestatae, et ut includebat remedium legis naturae ; ergo sicut fuit licita pro illo tempore, ut omnes concedunt, sic etiam erat valida, si remedium legis naturae fuit validum, ac proinde salvat Soto et alii, quod evitare conantur, dicendo tale remedium fuisse validum, quod non cohaeret cum necessitate Baptismi pro illo tempore, aut abrogatione Circumcisionis quoad fructum.
Respondet Vasquez, non esse inconveniens, ut in casu suppeteret aliquod remedium pro parvulis, per accidens. Contra, hoc est contra communem Theologorum, et suavem dispositionem divinae Providentiae, ut communiter Ecclesia, qualis fuit tum Synagoga, ante promulgationem Evangelii sufficientem, in qua fuit fides et cultus veri Dei, derelinqueretur sine ullo remedio, respectu parvulorum, cum errore practico et invincibili, quem habuit citra culpam et negligentiam suam, quae imputari possit, quia seclusa publica revocatione Circumcisionis, non tenebatur aliud remedium quaerere, quod eousque fuit privatum, et nulla lege statutum. Melius ergo dicitur, non fuisse ullam rationem tam immaturae obligationis Baptismi pro tunc, donec promulgaretur, quae est sententia S. Bernardi, quam supponit Tridentinum supra; hoc enim ipso quod Baptismus habuit totam necessitatem post promulgationem Evangelii, supponit non fuisse ante necessarium, ac proinde aliud remedium, quod fuit lege statutum, mansisse validum et utile.
Ex quibus patet sententia et conclusio Doctoris, quae intelligi debet juxta sententiam ejus de obligatione Baptismi, ejusque promulgatione, quae sicut successive facta est, ita et fructus Circumcisionis etiam successive quoad Judaeos desivit, quando ad eos pervenit notitia Evangelii et Baptismi, aut pervenire potuit, nam sicut obligatio Baptismi fuit evacuatio Circumcisionis quoad fructum et obligationem (tenendo hanc mansisse, donec publice fuerit revocata in diversis provinciis, promulgatione Baptismi requisita), sic etiam tunc primum cessavit utilitas Circumcisionis, quando incepit necessitas Baptismi ; quod docet etiam Suarez loco citato, et alii, et Augustinus supponere videtur epistola 9.
(h) Tertium autem tempus Circumcisionis, etc. Haec conclusio Doctoris sequitur ex praecedentibus, nempe Circumcisionem, licet evacuata fuerit quoad fructum et obligationem, tamen fuisse licitam aliquo tempore post promulgationem Evangelii, quod patet Actorum 15. et 21. ubi agitur in primo de exemptione Gentium a legalibus; in secundo loco de purificatione Pauli Ierosolymis ex consilio seniorum; patet etiam Actorum 18. et aliis locis, quia Judaei ex ipsa lege per instructionem ejus sensim orant reducendi, ut notant plures expositores cum Chrysostomo et Beda, quos infra citabimus. Fuit etiam aliud motivum ejus, ut cum honore sepeliretur, et tanquam quae suo tempore a Deo data, cultum et fidem ejus continebat; ex quibus motivis actus erat licitus et honestus, et potuit esse utilis ex opere operantis, quamvis remedia illius legis ex opere operato cessassent quoad fructum. Judicialia etiam illius legis, quae diutius manente republica Judaeorum, observanda erant, hanc tolerantiam et usum legalium caeremoniarum exigebant. Hanc conclusionem docent Augustinus et Hieronymus cum omnibus expositoribus in illa loca Actorum et ad Galatas 2. ubi Beda, Hugo de Sancto Victore supra citatus, communiter Theologi in dist. praesenti, cum Magistro, et Alensis supra citatus cum D. Thoma, et reliquis ejus discipulis.
Observandum tamen, hanc observantiam pluribus modis fieri potuisse ; primo modo, ponendo spem in lege et. Circumcisione, sine ulla fide aut dependentia ad Redemptorem, et hic modu s utendi legalibus, tanquam ex proprio habere utilitatem, et non ex fide et operibus Christi, nunquam fuit licitus, sed damnabilis, quia continebat in se errorem et haeresim; et sic Paulus damnat usum legalium in epistolis ad Romanos et Galatas, et post eum omnes Patres contra Pelagianos, novissime Tridentinum sess. 6. cap. 1. can. 1. Secundo modo potuit esse usus eorum in fide Christi venturi, sic utebantur eis Judaei non conversi, neque cognoscentes venisse jam Christum, et sic etiam fuit error quidem, sed particularis, sicut est eorum qui ex errore particulari concipiunt intentionem ministrandi Sacramentum, verbi gratia, Baptismi, ut Ariani, servantes tamen intentionem universalem, et quae instituta sunt, et sic non derogant efficaciae Sacramenti.
Judaei ergo, qui putabant Christum nondum venisse, et utebantur Circumcisione in fide venturi, valide quidem circumcidebant, quantum ad fructum Sacramenti, quem ex institutione divina habuit independenter ab errore illo particulari, quamdiu haec efficacia duravit. Hoc dixerim ad confirmationem eorum, quae supra disserit Doctor de efficacia Circumcisionis ex opere operato dist. 1. hujus quaest. 6.
Nam ex communi sententia omnium, tam Patrum quam Scholasticorum, Circumcisio ante mortem Christi valebat etiam instituto Baptismo sub consilio; valebat, inquam, quoad ea, quae ipsi conveniebant, quantum ad fructum, qualis fuit remissio peccati, juxta sententiam Augustini et Scholasticorum ; quod esset falsum, si ratione fidei tantum haberet illam efficaciam, cum fides venturi non fuerit vera, neque supernaturalis, cui nequit subesse falsum, postquam Christus venit in carnem ; ergo illa efficacia delendi peccati non conveniebat ipsi ratione fidei ministri aut Synagogae, quae erat in Christum venturum, sed ex propria institutione ; Judaei autem credentes in Christum non poterant uti Circumcisione hoc modo.
Tertius ergo modus utendi Circumcisione ex usu credentium fuit,quatenus erat licitum et honestum ea uti, etiam quando evacuatus est ejus fructus, ex rationibus et motivis praemissis, quia nondum erat prohibita, sicut neque lex illa revocata. Quamdiu autem hic usus Circumcisionis et legis fuerit protractus, incertum est, quia ex Scriptura non constat, ut in fine g sequentis docet Doctoi, immediate ante argumenta: de hoc ergo ibi aliquid dicemus, estque quartum tempus Circumcisionis, in quo fuit, est deinceps mortifera.