IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
In hac littera tria supponantur ut certa. Primum, in Christo tot esse esse essentiae quot habet essentias. Secundum, unum tantum esse in eo esse subsistentiae. Tertium, tot habere esse praedicationis, quot de eo praedicata dicuntur. Sed de esse existentiae, ut distinguitur ab istis, controvertitur. Et sententia Henric. Goffred. Cajet. Med. et aliorum est, non esse in Christo existentiam creatam, et declaratur dupliciter. De acceptionibus vocis esse, vide Scot. 5. Metaph. in expos com 14. et 1. Periherm q. 8. ad 2. et q. 52. et q. 53. super lib. Post. Suar. 1. Met. d. 2. sect. 4.
Respondeo (a) quod in ista quaestione certum est de esse essentiae, quod tantum differt ab essentia in modo concipiendi, quod sunt in Christo tot talia esse, quot essentiae. Certum est etiam de esse subsistentiae, quod scilicet est esse actualis existentiae in seipso, non dependentis in subsistendo ad aliud, ut ad suppositum, quod non est nisi unicum tale esse in Christo, sicut nec nisi unicum suppositum. De esse etiam, quod significat compositionem intellectus unientis praedicatum cum subjecto, quod est syncategorema, de quo dicit Philosophus 5. Metaph. quod esse significat verum non esse falsum,. patet quod tot sunt ibi talia esse, quot possunt praedicari de subjecto.
Sed de esse tali actualis existentiae, prout distinguitur ab esse essentiae et esse subsistentiae, est dubitatio utrum sit aliquod esse tale in Christo, aliud ab esse increato. Et dicitur (b) quod non, quia si haec natura esset in supposito proprio, idem esset esse naturae et personae ; ergo et nunc, quia haec persona supplet personalitatem propriam, quantum ad esse personae ; ergo quantum ad esse naturae.
Sed ad istud respondeo (c) quod supplet eam terminando dependentiam naturae ad suppositum, sed non supplet ponendo istam identitatem, quae est inter ista. Similiter idem (d) est esse naturae et personae, quando est in supposito proprio, quia persona non dicit nisi duplicem negationem ultra esse naturae ; ergo quantumcumque persona tollatur, esse naturae non tolletur. Praeterea, si pars adveniret de novo toti habenti esse perfectum, totum non haberet aliquod esse ab illa parte, sed tantum haberet novum respectum ad illam partem, et pars esset per se totius, sicut esset de manu communicata de novo supposito praeexistenti. Sed natura humana advenit Christo, quasi inserta supposito praeexistenti, ergo non dat sibi aliquod esse, sed tantum recipit esse ejus, supposito illo habente tantum novum respectum ad eam.
Praeterea, accidens non dat aliquod esse subjecto, quia tunc tot essent esse in Petro quot accidentia ; natura autem humana quasi accidentaliter advenit Verbo, quia praeexistenti in se actu ; ergo, etc.
Ista positio aliter declaratur, quia sicut quantitas comparatur ad qualitatem et substantiam, et eadem quantitate utraque est quanta, substantia quidem formaliter, quia recipit, et qualitas quasi per accidens, quia recipitur in quanto, ita eadem existentia est formaliter suppositi, quasi dans esse sibi, et naturae unitae supposito existenti, quam existentiam participat natura assumpta, et ita non oportet ibi ponere plures existentias.