REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ad secundum optime explicat quare omniscientia communicabilis est animae Christi, et non omnipotentia. Ad secundum, quod nulla forma tollit formaliter privationem aliorum, neque virtualiter, nisi eas contineat eminenter. Unde caelum, quidquid dicat Aristoteles, in se corruptibile est, sed non est agens sufficiens ad alterationem corruptivam ipsius, de quo in 2. d. 14. q. I.
Ad primum principale, dico quod corpus mortuum est propter peccatum, hoc est tanquam ex causa demeritoria, et sic quacumque die, etc. hoc est, propter demeritum, morieris ; non sic Christus, etc.
Ad aliud, nego hanc consequentiam: Anima Christi fuit omnisciens; igitur omnipotens. Et cum dicitur. magis vel aequalis est scientia potentiae producendi, dico quod loquendo de respectu, neutra est perfectior alio ; tamen fundamentum unius potentiae est perfectius alio, saltem quantum ad hoc quod requirit perfectibile perfectius, quod sit principium omnium producibilium, quam principium cognoscendi omnium cognoscibilium. Quia principium omnium producibilium vel est unum contentivum omnium eminenter, vel plurificatum tot modis, quot sunt producta formalia ; et si hoc secundo modo, tunc non possunt omnia esse in eodem simul, quia formae productae formaliter repugnant sibi. Si illae continentur formaliter in principio productivo, contraria formaliter erunt simul in eodem ; igitur oportet quod sint in eodem per aliquam unam formam aequivocam propter diversitatem effectuum ; igitur illud erit perfectius omni producibili, et per consequens non potest hoc conferri creaturae, quia sic perfectior esset se ; et ideo non potuit Deus communicare animae Christi quod esset omnipotens. Potuit tamen conferre quod esset omnisciens habitualiter, quia imperfectius potest esse principium cognoscendi, ut species, sed non potest imperfectius esse principium producendi perfectius.
Ad aliud, cum dicitur quanto forma, etc. dico quod non potest aliqua forma tollere privationem alterius quam sui formaliter, licet posset tollere eminenter, et hoc, si materia est receptiva illius formae ; ideo contradictio est, quod caelum sit necesse esse ex se, et tamen quod habeat materiam ejusdem rationis cum inferioribus ; igitur Commentator ibidem habuit intentionem Aristotelis, ut dictum est prius , ponendo caelum simplex ; secundum tamen veritatem nunc est ibi materia, et ideo non est necesse esse, sicut posuit Aristoteles.
Dices, igitur vel saltem corpus. Christi foret ita incorruptibile, sicut nunc est caelum per materiam. Dico quod non, quia si caelum non habet principium intrinsecum corruptionis, nullo modo potest corrumpi ; si tamen habet principium intrinsecum, quo posset corrumpi ab extrinseco approximato, adhuc est in potentia tantum remota ad corruptionem, quia nihil creatum potest ipsum alterare ad dispositionem disconvenientem suae formae.