Sicut a primo et principali agente # perfectionem naturae # potestatem # auctoritatem # hoc # in hoc quod # huius # necessariam # impetus enim agentis ad agendum est secundum aliquam propriam virtutem activam quae ad aliquam actionem determinatur.
Quod cum consequitur agens non ulterius actio porrigitur # sic # ad quod cum pervenit non ad aliquid ulterius tendit # procederent # unde nec agens inciperet actiones quae non possent perfici.
Agentium # ostensum est autem in II metaphysicae quod non procedunt in infinitum neque in superius neque in inferius # praeterea, in causis et causatis ordinatis primum non est minus causa ultimi quam medium, sed magis; quia medium non est causa ultimi nisi per virtutem primi a quo movetur vel causatur.
Si igitur procedatur in actionibus et factis in infinitum inferius, cum unumquodque sit causa omnium quae sunt post ipsum, unumquodque erit causa infinitorum. Unumquodque igitur erit infinitae virtutis, nam quaelibet virtus finita commensuratur effectibus finitis. Hoc autem est impossibile. Ostensum est enim superius quod ad minus in corporibus non est virtus infinita. Necesse est igitur conatum cuiuslibet agentis ad aliquid certum tendere, quo habito nihil ulterius quaerit.