Qui. Hic ponitur responsio: et circa hoc duo facit.
Primo commemorat merita habitantium in praedictis locis, scilicet in tabernaculo et in monte sancto dei. Secundo praemium, ibi, qui facit haec, non commovebitur in aeternum. Ponit autem decem effectus virtutum. Sed actio virtuosi consideratur dupliciter.
Primo per comparationem ad se. Secundo per comparationem ad alios. Primo proponit ea per quae homo bene operatur in se. Secundo ea per quae se bene habet ad proximum, ibi, nec fecit proximo suo etc.. In se, quantum ad exteriora, in opere, et in locutione. In opere, quantum ad duo. Primo, quod fugiat malum; et ideo dicit: qui ingreditur sine macula. Vita ista quaedam via est ad vitam aeternam; et ideo dicit, ingreditur, idest in via graditur: Ps. 41: ingrediar in locum tabernaculi. Item 118: beati immaculati in via. Sine macula, scilicet mortali, quia peccatum veniale non habet maculam proprie: Eccle. 31: beatus dives qui inventus est sine macula. Sed in christo et in virgine maria nulla omnino macula fuit, et istis appropriatur temperantia, quia contra temperantiam maculatur. Secundo, ut faciat bona; et ideo sequitur, et operatur justitiam, idest ea ad quae justitia inclinat; et reducuntur ad eam prout est specialis virtus. In sermone, primo, ut faciat bonum; qui loquitur veritatem, idest faciat bonum locutionis: isa. 33: quis poterit habitare ex vobis cum ardoribus sempiternis? qui ambulat in justitiis, et loquitur veritatem. Et dicit, in corde, contra illos qui loquuntur veritatem, a casu, non ex proposito: Proverb. 12: labium veritatis firmum erit: 1 Petr. 2: deponentes omne mendacium et omnem dolum, quasi modo geniti infantes.
Secundo, ut vitet malum, scilicet dolositatem: Hier. 9: sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est. Qui non egit dolum in lingua sua. Alia littera, qui non est facilis in lingua sua: Prov. 25: urbs patens et absque murorum ambitu, vir qui non potest in loquendo coercere spiritum suum. Alia littera, et non est accusatio in lingua ejus; quia scilicet non est detractor et relator; vel quia verba sua non sunt accusabilia: Eph. 4: omnis sermo malus de ore vestro non procedat.