CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Oportet autem non solum dicere sic simpliciter et sine additione quomodo virtus est habitus. Sed oportet etiam dicere qualis quidem sit habitus per differentias distinclivas. Dictum est igitur generaliter secundum Socratem, quoniam omnis virtus cujuscumque utique fuerit virtus, et id cujus est virtus, bene habens perficit, et opus ejus bonum reddit. Quod patet per inductionem tam in partibus organicis animalium, quam in ipsis animalibus perfectis, puta oculi virtus et oculum studiosum, hoc est, bonum facit, et opus ejus bonum reddit. Oculi enim virtute bene videmus. Similiter et equi virtus et equum studiosum, hoc est, bonum facit ad currendum si curritis est, et ferendum asscssorem suaviter si palefridus est, et ad exspectandum bellatores si dextrarius est. Si utique hoc in omnibus ita se habet, sequitur quod et hominis virtus erit utique habitus, ex quo bonus homo fit et a quo suum opus bonum reddit. A principio enim diximus, quod ex ultimo et extremo sui unumquodque perficitur secundum suum maximum et optimum posse : et nisi illud adipiscatur, non potest agere secundum seipsum perfecta actione, sicut apparet in oculo, in quo primo humores complexionantur et complexionati adunantur et per digestionem terminantur, et myringae componuntur ad complexionem debitam et figuram et substantiae puritatem, et vis visiva haec omnia continens et perficiens per spiritum visivum influitur, quo habito oculus tamen primo potest agere secundum seipsum et propriam operationem, et tunc primo dicetur bonus et bene habens oculus. Similiter est in equo et in omnibus, quod id quod addit ei ultimam perfectionem ad opus et ad esse, confert ei bonum et bene. Similiter igitur erit in homine secundum animam et secundum omnes potentias ejus, quod id quod ultimo additur ad perfectum, facit eum bonum et bene habere in opere. Haec autem sufficienter probata sunt in primo libro : et facit quidem secundum quod est extremum bene, potentiae autem habere in opere secundum quod est principium operum. Virtus enim de se principium dicit formaliter operativum. Per hoc igitur quod ultimum in esse ad quod omnia alia ordinantur, facit bonum et est bonum. Per hoc autem quod est principium agendi secundum seipsum, bene facit in opere. Ex quo patet quod ante diximus, quod fere totum bene operationum in operante est. Est igitur virtus bonus habitus bonum faciens habentem et opus ejus bonum reddens.
Et si objiciatur quod Avicenna dicit, quod virtus non determinatur nisi ad opus sicut et natura : et ideo qui diffinit eam secundum esse absolutum, peccat : propter quod nos etiam in praecedentibus ostendimus, quod virtus est aliquorum : et secundum hoc hic non videmur debere dicere quod virtus est quae bonum facit
habentem eam, sed simpliciter, quod virtus est bonorum operativum. Sicut et naturam diffidentes, dicimus quod natura est principium motus in quo est per se et non secundum accidens : eo quod natura et virtus principium est, et non res absoluta. Ad hoc diximus quod natura et virtus duo in se habent de necessitate, scilicet quod utrumque eorum virtus quaedam est et principium agendi : et in quantum forma est, ad subjectum habet operationem et sine subjecto esse non habet. Et hoc notat Aristoteles quando dicit quod natura est principium motus et quietis in quo est . Quod autem principium agendi est, hoc habet in quantum natura et virtus est. Ex genere ergo habet comparationem ad subjectum, ex differentia vero contrahente, quod est agendi principium. Et ideo volentes dicere quidquid est in virtute in eo quod virtus et forma est, dicimus quod ut est forma, bonum facit habentem, et ut est virtus, bonum reddit opus. Quod autem dicit Avicenna, quod peccat qui virtutem diffinit ut absolutum, ideo dicit, quod diffinitio datur speciei. Species autem a differentia contrahente constituitur : per hanc differentiam virtutem diximus esse principium operationum. Redeuntes ergo ad propositum, dicimus quod hominis virtus ut homo est, et secundum se et omnes partes ejus bonum facit hominem, et opus hominis ut homo est bonum reddit. Qualiter autem hoc erit, quod virtus sit talis habitus, jam quidem diximus in grosso. Adhuc autem et hoc erit manifestum subtili et propria manifestatione, si speculati fuerimus qualis quidem est natura Ipsius, ex qua habet quod et bonus est habitus, et quod extremum est in posse.