In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo:
" Omnes. " Haymo: Animalia, seniores, Angelos, " audivi, " scilicet de rerum ordine laudare Creatorem. " Dicentes : Sedenti in throno, " id est, Deo Patri, " et Agno, " id est, Filio in : quo cum ponatur persona Patris et Filii, intelligitur simul persona Spiritus sancti. In hoc etiam notatur concordia Angelorum, et hominum. Job, xxv, 2 : Qui facit concordiam in sublimibus suis, id est, in hominibus, et Angelis.
Vel sic : " Sedenti in throno, " id est, Christo secundum divinitatem, " et Agno, " secundum humanitatem.
Et subdit quatuor quae attribuuntur Christo : " Benedictio. " Glossa, id est, impassibilitas, " et gloria, " id est, immortalitas, " et potestas, " id est, omnium subjectio. Aliter: " Benedictio, " dicunt Angeli pro dono confirmationis, " et honor, " pro reverentia quam ab Ecclesia humana sunt consecuti, " gloria, " pro promissione Dei, " et potestas, " pro dono potentiae qua resistunt malis.