LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Si non per notius diffiniunt et prius, conjunctim in haec aspiciendo.
Postquam autem determinatum est qualiter interimitur ex praedictis locis et considerationibus diffinitio secundum suam bonitatem . determinandum est nunc qualiter destruitur secundum suam substantiam, ita quod non remaneat diffinitio sic destructa. Utrum autem aliquis similiter diffinivit et per diffinitionem dixit esse diffiniti, vel non diffinivit, ex talibus deinceps dicendum est. Haec igitur declaranda sunt primo inspiciendo in conditiones tam diffinitionis totius, quam partium ejus : et postea etiam inspiciendo in ipsam diffinitionem et partes . Et primum quidem inspiciendo in conditiones diffinitionis et partium ejus, inspiciendum est si aliquis diffiniens non per notius sive per notiora et evidentiora, quae (prius et notius) sunt conditiones diffinitionis, et partium ejus formales, per quas notificat diffinitum, qui est proprius actus diffinitionis. Unde si non per notiora aliquis fecit diffinitionem, interimitur diffinitio : quia enim diffinitio redditur sive datur causa innotescendi per essentialia id quod dicitur, hoc est, diffinitum. Cognoscimus autem non ex quibuscumque, sed ex notioribus et prioribus et evidentioribus, quemadmodum etiam in demonstrationibus notitia con- clusionis ex prioribus vel secundum rem et causam : et ex notioribus ad intelligendum est , et evidentioribus quoad actum manifestandi propositum : sic enim omnis doctrina quae docetur per causam, et omnis disciplina (quae per intellectum accipitur) se babet, et ita fit. Et hoc dictum est in notitia complexi quod est conclusio , cujus medium est diffinitio, quae est per notiora incomplexi. Manifestum ergo, quod qui non per hujusmodi priora et notiora et evidentiora diffinivit sive determinavit, in terminis sui esse explicite ponens diffinitum, non diffinit omnino, et diffinitio secundum substantiam interimitur.
Hoc probatur per deductionem ad impossibile : sequitur enim, quod plures erunt ejusdem diffinitiones, si concedatur quod talis diffinivit : si enim iste diffinivit qui non per notiora et priora et evidentiora diffinitionem assignavit, tunc data ab ipso est quaedam diffinitio. Palam autem multo magis est, quod et ille diffinivit qui per priora et notiora diffinitionem assignavit : et hoc erit alia diffinitio ejusdem, et sic unius et ejusdem plures erunt diffinitiones. Quod est inconveniens, quia hoc non videtur, scilicet quod una res, cujus est unum esse substantiale, plures possit diffinitiones habere : ideo quia unicuique eorum quae sunt, est unum esse quod est secundum substantialia seu esse principia : propter quod si plures ejusdem erunt diffinitiones, unum et idem erit esse: quia secun-
dum utramque diffinitionem significatur esse diffiniti: haec autem duo esse per duas diffinitiones significatas de diffinito in eodem esse non possunt eo quod diffinitiones sunt diversae et per diversa assignatae : manifestum ergo quod non diffmivit, qui diffinitum non per priora et evidentiora determinavit. Sic igitur inspiciendo ad prius et notius conjunctim, patet quod destruitur diffinitio si non assignatur per priora et notiora.
Inspiciendo autem divisim adhuc etiam per prius et notius potest interimi diffinitio. Igitur ut hoc ostendatur, per non evidentiora fieri diffinitionem simpliciter dicitur, sicut et notius dicitur dupliciter. Unde non evidentius dupliciter est accipere : si enim per non notiora sit differentia, aut ex ignotiorihus simpliciter et secundum naturam rei diffinitae, aut fit ex ignotiorihus nobis sive quoad nos: utrumque enim istorum contingit et contingere potest, quod duohus istis modis ex ignotiorihus assignatur diffinitio. Dicitur ergo simpliciter evidentius quod prius est simpliciter quoad naturam posteriorem secundum naturam, ut punctum prius est linea, eo quod est principium ejus secundum suhstantiam : et hoc eodem modo linea prior est superficie, et superficies prior soliditate sive corpore: quialineae terminus essentialis et formalis est punctum, et superficiei linea, et corporis superficies : et sic prius est simpliciter punctum quam linea, et linea quam superficies, et superficies quam corpus, quemadmodum unitas est prius et principium omnis numeri. Similiter autem littera prior est quam syllaba, et syllaba quam dictio, et dictio quam oratio, et principium suo principiato, et simplex omne suo composito. Nobis esse notiora e contrario modo accidit : nobis enim notius est, quod maxime sub sensu cadit, quia per sensum primo notitiam accipimus. Unde solidum sive corpus nobis est notius quam superficies, et superficies quam linea, et linea quam punctum : quia maxime solidum cadit sub sensu : propter quod etiam plures (hoc est, non sapientes) hoc magis cognoscunt quam sua principia simplicia : nam haec quidem principiata quolibet modo et sensu et ratione cognoscuntur : illa autem quae sunt illorum principia et simplicia, non est apprehendere nisi subtili et abundanti intellectu qui fit per resolutionem principiati et compositi in principium et simplex.
Ex quo patet quod melius est cognoscere diffinitum per simpliciter priora et notiora, quam per posteriora ut diffinita : et taliter cognoscere posteriora per simpliciter priora, disciplinabilius et intellectuabilius est. Verum ad eos qui imperiti sunt et sensum sequuntur (et ideo impotentes sunt cognoscere per simpliciter priora) necessarium est fortasse aliquando facere notitiam per posteriora quae illis sunt notiora, et per illa facere diffinitionem, quae tamen non est diffinitio vera, sed assignatio quaecumque majoris declarationis quam sit nomen diffiniti. Sicut si gratia exempli dicatur quales sunt puncti, et lineae, et superficiei diffinitiones, ut punctum per lineam quando dicitur lineae terminus, et superficies est terminus corporis, et linea est terminus in quo stat resolutio superficiei: haec enim ut in diffinitione puncti linea, et in diffinitione lineae superficies, et in diffinitione superficiei corpus, non ponuntur ibi ut priora simpliciter, sed quoad nos, et quoad plures sensu judicantes de cognoscibilibus illis. Omnes enim istae diffinitiones notificant priora simpliciter per posteriora simpliciter : nam haec quidem puncta lineae, illud autem quod est linea superficiei, illud vero quod est superficies, diffinientes dicunt soliditatis terminos esse, posterius in diffinitione prioris ponentes.
Sic autem dupliciter dicto eo quod est ignotius et notius, oportet non latere, quoniam sic diffinientes ex posterioribus secundum naturam et ex prioribus quoad nos, non contingit judicare per talem diffinitionem quid est esse diffiniti per sua principia essentialia ; quia per priora
quoad nos esse non accipit, sed notitiam quamdam quae est ex parte cognoscentis et non rei cognitae: nisi forte contingat idem et nobis notius esse et simpliciter notius, quod non convenit apud plures, sed apud sapientes solum, et in sensu prius esse universali particulare deprehensibile, sicut in principio Physicorum dicit Aristoteles. Cujus ratio siquidem haec est: quia certe oportet per genus proprium et differentias essentiales diffinire eum qui diffinit bene : genera autem et differentiae priora sunt simpliciter, quam species cujus est genus et cujus sunt differentiae. Hujus autem probatio est, quia a genere et differentia non convertitur consequentia ad speciem : genus enim interemptum et dfferentiae interemptae interimunt speciem, et non e converso. Cujus causa est, quia simpliciora sunt genus et differentia, et simpliciora secundum naturam quam species. Priora igitur et notiora sunt genus et differentia, quam species diffinita per haec tanquam per evidentiora. Cujus est et alia ratio : quia specie quidem nota per diffinitiotem, necesse est et genus et differentias notas esse : quia ignotum non fit notum nisi per notum: species autem ignota per genus et differentias fit nota : necesse ergo est genus et differentiam ante sive prius cognosci. Nam qui hominem scit per diffinitionem, necesse est ut sciat animal gressibile prius, quia per ista notificatur homo, sed non convertitur : quia genere ut in se et differentia ut in se notis, non necesse est speciem continue cognosci : propter quod sequitur, quod species posterior sit secundum naturam genere et differentia. Igitur qui non per haec diffinivit diffinitionem speciei, secundum naturam diffiniti et esse ipsius substantiale non dicit.
Amplius alia tertia ratio ducens ad impossibile : his enim qui dicunt diffinitiones veras et substantiales secundum hujusmodi esse quae sunt per priora et notiora, et non secundum naturam, sed ex his quae singulis sunt notiora, accidit plures ejusdem rei esse diffinitiones : nam secundum idem alia et alia aliis sive diversis, et non eadem omnibus convenit esse notiora : alia enim pluribus et alia paucioribus et sapientibus sunt notiora. Propter quod ad unumquodque diffinitum diversa secundum notitiam diversorum est assignanda diffinitio : et sic plurimae erunt unius et ejusdem diffinitiones, sicut dicebat Heraclitus.
Amplius autem et alia ratio est: quia alio et alio tempore eisdem eadem sunt diversimode magis nota : nam in principio quidem quando imperitus et insipiens est, sunt etiam magis nota sensibilia: postea autem quando tales fiunt certiores per doctrinam et sapientes, tunc e contrario etiam magis nota priora secundum naturam, et econtra minus nota sensibilia etiam videntur: propter quod secundum hoc sequitur, quod ad eamdem rem diffiniendam non semper erit eadem et ex eisdem diffinitio, sed temporibus diversis diversa: et hoc accidit his qui per ea quae singulis sunt notiora, dicunt diffinitionem assignandam esse.
Ergo ex dictis palam est, quod diffinitum non est diffiniendum sive determinandum per ea quae hujusmodi sunt, hoc est, per nobis notiora, sed per simpliciter et secundum naturam notiora ; sola enim sic assignata diffinitio est vera diffinitio, et haec est una sive unica sicut unicum est esse secundum naturam diffiniti, et haec diffinitio est semper et in omni tempore eadem. Fortassis etiam dicitur simpliciter notum : non tamen ideo quia secundum naturam rei cognitae est notum, nec etiam simpliciter est notum quod omnibus est notum universaliter : sed dicitur simpliciter notum, quod omnibus bene dispositis secundum intellectum non impeditum est notum: velut etiam simpliciter sanativum dicitur, quod his est sanativum qui bene dispositi sunt secundum corpus: et non dicitur simpliciter sanativum, quod quibuscumque ut infirmis est sanativum : quia intemperata aliquando infirmis sunt sanativa : oportet
enim unumquodque talium multipliciter dictorum subtiliter per distinctionem investigare : et postquam investigatam est, oportet eo uti ad id quod expedit proposito apud disputantes ; quia hoc factum est de distinctione notioris prioris. Si autem per considerationem ad prius et notius factam interimi debeat diffinitio, maxime secundum rem, indubitanter quoad adversarium interimitur diffinitio si ostendatur ab opponente, quod contingit fieri sive assignari diffinitionem, nec ex simpliciter notioribus, nec ex nobis notioribus : quia tunc utroque modo destructa est.
Patet ergo (ut dicta consideratione epiloganter concludamus) quod unus (qui dictus est) locus est interemptionis diffinitionis respiciendo si non per notiora sed per posteriora priora diffiniendo significare (hoc est, notificare) conatur diffinitum. Ad hoc enim tota ista inducta est consideratio : quia distinctio inducta de priore et notiore est hic, ut cognosci possit quid est prius et notius quod est in hac superiori consideratione. Nec consideratio tantum interimit secundum bene esse diffinitionem, sed etiam secundum esse : eo quod notius et prius accipitur secundum rem, non quoad nOE tantum : si enim esset quoad nos tantum, non interimeret nisi bonitatem diffinitionis: sicut et obscurum quod est quoad nos notius, est appositum, et tantum bonitatem diffinitionis interimit.
Alius autem locus adhuc inspiciendo conjunctim sive simul ad notius et ad prius, sed in speciali considerandum est, si aliquid ejus quod est in quiete, est diffinitum ad formam in qua quiescit, per infinita (hoc est, non finita et interminata et quae in motu sunt) assignata est alicujus speciei diffinitio : nam quae in motu sunt in potentia exeunte ad actum, nondum finita sunt et sunt in motu sicut in actu nondum finito sed infinito et imperfecto :et ideo si per talia assignatur diffiniti diffinitio, interimitur diffinitio : quia id quod est permanens finitum ad actum et speciem, est prius et evidentius eo quod est in motu et indeterminatum ad actum formae : sed ejus prius est evidentius eo quod est infinitum et in motu : et sic diffinit per posterius et ignotius. Quamvis enim quies privatio motus sit secundum quod stat in ea intentio et actus moventis, tamen res secundum quod stat in ea intentio et actus moventis in qua quiescitur, terminus est rei motae et finis: et hoc modo notius est quod est in quiete, quam id quod est in motu.