IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Explicat causam reprehensionis Petri a Paulo, clare demonstrans legalia fuisse lici -ta longe post Pentecosten, quod August. supra contra Hieronym. convincit, quem sequitur communis DD. D. Tham. 1. 2. q. 103. art. 4. ad 2. ubi Cajet. et alii D. Bonav. hic 2. p. art. 3. q. 2. Richard. d. 1. a. 6. q. 4. Duranti. ibi q. 6. Palud. q. 6. a. 5. Gabr. q. 4.
a 3. Major. q. 2. Soto 2. de just. q. 5. a. 4. ad. 3.
Si objicitur (i), quod Paulus restitit Petro in Antiochia, ut ipse scribit Gal. 2. Cum venisset, inquit, Cephas, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Et reddit causam : Prius enim quam venissent quidam a Jacobo, edebat Petrus cum Gentibus. Cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se ab illis, timetis eos, qui ex Circumcisione venerant, et simulationi ejus consenserunt caeteri Judoei. Sequitur ibidem reprehensio : Si tu Judoeus cum sis, gentiliter, et non Judaice vivis, quomodo Gentes cogis judaizare ? Istud autem non erat diu post illud tertium Concilium in Jerosolymis, ut patet secundum Magistrum historiarum ; nam quarto Claudii anno venit Petrus Romam; et in illa via versus Romam, cum transiret Antiochiam, facta sunt ista: hoc autem erat satis cito post Concilium supradictum, quod fuit decimoquarto anno vel decimoquinto post passionem Christi.
Respondeo, quod de isto facto Petri, si peccaverit, vel non, videbatur controversia inter duos egregios Apostolos, scilicet Petrum et Paulum, et postea inter duos Doctores famosos, Augustinum et Hieronymum. Salva reverentia aliorum, teneo cum Paulo et Augustino ; licet enim Apostoli in actibus, vel verbis, quae dixerunt ut homines, potuerunt errare, tamen nullus Apostolus vel Propheta, inquantum scriptor alicujus partis Scripturae, aliquo modo erravit, quia secundum Augustinum in epistola ad Hieronymum, et ponitur in Canone dist. 9. Si ad
Scripturas divinas admittunt fuerit aliquod mendacium, quantumcumque parvum seu officiosum, nihil remanet in ea solidoe veritatis, qua convincatur adversarius. Quidquid enim contra ipsum allegatum fuerit, respondebit illud mendaciter esse dictum, jocose vel officiose, ut est illud aliud, quod conceditur ita esse dictum. Unde dicit ibidem Augustinus : His solis libris scriptorum, qui Canonici nominantur, hanc didici ferre reverentiam, quod nullum eorum in scribendo errasse, firmissime credam. Cum ergo Paulus ad Gal. 2. quae est pars Scripturae Canonicae, hoc scribat: In faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat, et subdit : Cum autem vidissem, quod non recte ambularet ad veritatem Evangelii, necesse est dicere ista verba esse simpliciter vera, vel totius Scripturae auctoritas auferretur. Quaerendum est ergo quis sit intellectus istorum verborum, ut vera sint, non enim potest dici, quod tunc reprehensibilis erat, quia servabat tunc legem; nam post illud factum, etiam Paulus circumcidit Timotheum ; istud enim fuit factum cito post tertium Concilium, Barnaba adhuc existente cum Paulo in Antiochia, post reversionem eorum de Jerusalem, ut Magister historiarum narrat,quando scilicet Petrus pergens Romam, transivit per Antiochiam. Paulus autem circumcidit Timotheum, post separationem ejus a Barnaba, quando sumpto Syla profectus est ad visitandum fratres, quibus prius praedicaverat, ut patet Act. 16. Post illud etiam tempus, bene ad quatuor annos, Paulus purificatus est secundum legem, et tota multitud? conversa in Judaea observabat legem, Act. 21.
Nec videtur quod reprehensibilis erat, quia sic observabat legem, scilicet in discernendo cibos, quia et hoc non magis fuit mortiferum, quam alia legalia, scilicet purificatio et hujusmodi.
Vel ergo dicetur reprehensibilis fuisse, quia in illo actu observabat legem, subtrahendo se a Gentibus in cibo et potu: quod hoc non erat faciendum, videtur prius sibi fuisse dictum a Deo Act. 10. de Cornelio, vel quia prius non observans legem in hoc coram Gentibus, postea venientibus Judaeis, etiam in hoc observabat: et utrumque istorum duorum posset poni multipliciter.
Primum enim poterat dici reprehensibile, quia ad quamcumque Ecclesiam veneris, illi te conformes, ait Ambrosius Augustino; ergo reprehensibile fuit in Ecclesia Gentium, non conformare se modo eorum vivendi, vel quia in hoc dabat occasionem Gentibus servandi legem, vel quia ostendens facto illud esse necessarium, vel saltem necessarium ad hoc ut conversi ex Judaeis vellent communicare cum eis, et saepe inferiores facerent aliqua difficilia, ne excluderentur a communione superiorum. Ad istum intellectum potest referri illa reprehensio Pauli : Gentes cogis judaizare, Galat. 2. cap. Vel ostendendo eis exemplo, necessarium simpliciter fore eis servare legem, vel fore necessarium eis, ut sint digni communione Judaeorum fidelium, vel saltem laudabilius eis fore exempla majorum imitando, quam foret oppositum.
Secundum etiam potest intelligi, vel quia simulabat, non reputans hoc corde esse faciendum, quod fecit in opere. Ex primo enim facto, quod fecit in absentia nuntiorum Jacobi, apparuit quod non sensit fo re abstinendum a Gentibus conver. sis ad fidem: et in secundo facto ostendit, quod hoc esset faciendum. Et ad istum intellectum potest referri illud verbum Pauli: simulationi ejus consenserunt coeteri, Galat. 2. Vel posset secundum dici reprehensibile, quia non utebatur auctoritate Praelati. Cum enim esset superior illis nuntiis Jacobi, magis debebat ipse veritatem constanter tenere in opere, et eos adducere ad rectitudinem suam, quam propter timorem eorum flecti ad illud, quod erat eis placitum, vel magis acceptum ; et talis remissio seu timiditas Praelati est pro tempore reprehensibilis ; et ad istum intellectum, potest referri, quod ait Paulus, Galat. 2. Segregabat se ab aliis, timens circumcisos. Non enim erat ibi vere timor, quia simpliciter licitum erat Judaeis non servare legem, et maxime quando erant inter Gentes: et hoc debuit Petrus exemplo suo ostendere nuntiis illis, tanquam suis inferioribus.
De singulis istorum quatuor posset discuti qualiter, vel quantum esset reprehensibile: et si possint verba Pauli in Scriptura salvari ibidem cap. melius est dicere, quod quocumque istorum ibi fuisset potius fuisse veniale quam mortale. Nec potest excusari Petrus, quod hoc faceret propter scandalum Judaeorum vitandum, quia non erat ibi materia scandali perfectis, neque parvulis, sed tantum Pharisaeis; de quo scandalo non esse curandum docet Christus, Matth. 15. cui cum dixissent disci puli : Scis, quia audito hoc verbo Pharisoei scandalizati sunt, scilicet de co medendo absque lotione manuum, respondit, quod enim intrat in os, non coinquinat hominem, etc. quasi diceret, non curetis de illo scan dalo : Sinite illos, coeci sunt, et duces coecorum. Tale autem scandalum fuisset hoc, quia ex genere actus, nullus debuit scandalizari, nisi male sentiens de libertate Evangelica. Nec per similem rationem de scandalo vitando, potest excusari Paulus in circumcidendo Timotheum, vel purificando se, quia nullum illicitum est committendum, propter scandalum quodcumque vitandum. Unde Extrav. de regu-Iis juris : Qui scandalizaverit, utilius scandalum nasci permittitur, quam veri tas relinquatur. Ad minus hoc verum est pro veritate vitae in praeceptis negativis semper et pro semper, et in affirmativis pro tempore, pro quo sunt adimplenda.
Breviter ergo Paulus licite inter Judaeos servavit legalia, etiam multo tempore post tertium Concilium, et hoc fuit licitum, dum tamen ipse non poneret in eis spem, licet non esset utile, nec necessarium.
Inter Gentes autem Gentibus se conformavit, quia licuit sibi legem non servare, pro illo secundo tempore Baptismi. Petrus autem in Jerosolyma servans legem, non peccavit, quia licuit Judaeo, et inter Judaeos legem servare tunc. In Antiochia autem inter Gentiles conversos, non servans legem, non peccavit, sed se conformans eis in cibis et potibus, non peccavit, sibi enim licuit non servare legem: peccavit autem postea segregans se ab eis in cibis et potibus, propter aliquam quatuor rationum praedictarum, ut verba Pauli praedicta salventur.
(k) Et si quaeras, quando fuit Circumcisio simpliciter illicita, etiam Judaeis conversis?
Respondeo, quod tempus illud non habemus in Scriptura aliqua, quia historica Scriptura non perducit Ecclesiam ultra quintum annum Neronis, scilicet, non ultra trigesimum annum a passione Christi, et toto illo tempore etiam Judaei conversi observabant legem, quod eis licuit. Nec credo, quod hoc fuerit omissum usque ad eversionem Jerusalem, sive ad dispersionem Judaeorum cum Gentibus, inter Judaeos conversos; tunc enim forte conformabant se Gentibus, inter quas erant dispersi, et sic paulatim cessavit etiam apud eos observatio.
Vel potest aliter dici, quod Deus per Apostolos, vel successores eorum, determinato tempore, simpliciter prohibuit legalia servari, licet de hoc non habeamus in Scriptura, quia historia Scripturae non datur, vel durat usque ad illud tempus. Istud autem est probabile, quia Ecclesia tenet, quod haeresis est dicere legalia currere cum lege Evangelica, ut habetur Extrav. de Baptismo et ejus effectu, c. Majores, ubi dicit Innocentius : Absit ut in
illam damnatam haeresim incidamus, quae perperam affirmabat legem cum Evangelio, et Circumcisionem cum Baptismo servandam. Non autem videtur, quod Ecclesia hoc judicaret haeresim, ex sola omissione Judaeorum quadam necessitate dispersionis, seu hujusmodi non servantium legem, sed videtur quod hoc fuit propter aliquam revocationem simpliciter factam a Deo.
Ad argumenta pro opinione praecedente. Ad primum, cum dicitur, quod Circumcisio non fuit ante mortem Christi revocata, verum est tanquam inutilis et illicita, sed bene tanquam relaxata, ut jam non esset necessaria, quia consilium de alio remedio relaxavit praeceptum de priori. Ex quo enim secundum fuit remedium simpliciter, et consulebatur, licuit, imo laudabiliter licuit, non uti remedio priori circa idem.
Ad illud Joan. 19. Consummatum ( est, dico quod hoc intelligitur de his, quae scripta sunt de filio hominis, juxta illud Lucae 18. Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per Prophetas de filio hominis. Vel si illud referatur ad antiquam legem, sic debet intelligi : Consummatum est in causa, nam mors Christi causa erat confirmationis legis Evangelicae: sed illa non fuit confirmata tanquam necessaria ad observandum, ante praedicationem ejus publicam, quae non incepit in passione, sed in Pentecoste ; tempore enim intermedio sederunt in caenaculo, nemini solemniter vel publice praedicantes.
Ad argumenta principalia. Ad
primum dico, quod in lege erant moralia, sive legalia, judicialia et caeremonialia; et quantum ad quodlibet istorum, potest intelligi verbum Christi : Non veni solvere, etc. quia Decalogus simpliciter manet, sed perfectius exponitur, quam Judaei intelligunt, ut patet Matth. 5. Audistis, quia dictum est antiquis : Non occides. Ego autem dico vobis : Quicumque dixerit fratri suo Raca, etc. Et : Non moechaberis, etc. Ego autem dico vobis : Quicumque viderit mulierem ad concupiscendum eam, etc.
Judicialia autem manent, non in se, sed in aequipollenti, quantum ad finem. Finis enim judicialium erat pacifica cohabitatio hominum ; mores autem Evangelici plus valent ad pacificam conversionem, quam lex talionis, magis enim servatur pax, si non percutias percutientem, quam si oculus pro oculo, et dens pro dente reddatur. Unde breviter nullum judiciale illius legis (quia illius legis) ligat nunc, licet tamen bene Principibus nunc statuere aliqua, quae erant in lege Moysi: et illa ligant auctoritate Principis, nunc statuentis, non auctoritate legis veteris. Sicut licet uni Regi in regno suo statuere legem, quae est in alio regno, sed illa non ligat ibi, quia lex est alterius regni, sed quia instituta hic ab isto Rege.
Caeremonialia autem non manent in se, sed in suis significatis, quia umbra transiit, et veritas successit. Omnes enim illae purificationes significabant purificationem a peccato, et illae oblationes figurabant oblationem perfectam Christi, et actus quosdam latriae, fidei, spei et charitatis in Deum: et haec sunt completa, hostia illa jam oblata, et per eam peccatis purgatis, et mentibus in cultum Dei directis.
Dico ergo, quod non venit solvere legem, vel Circumcisionem, quantum ad fructum, ad quem erat instituta, imo perfecit eam, copiosius remedium et longe perfectius instituendo, ut dictum est in declarando suppositum istius quaestionis.
Ad confirmationem, cum dicitur, Christus in se fuit circumcisus, Respondeo, non oportuit legislatorem statim circa nativitatem suam legem ferre, et ideo in principio sui temporis lex prior adhuc duravit; unde et illa, quae fuerunt legis naturae, fuerunt observanda circa Moysem, usque ad tempus dationis legis in monte Sinai: ita hic. Et eodem modo potest dici de agni Paschalis comestione in coena, quia in morte Christi causaliter expiravit lex vetus, licet non pro tunc, sed pro tempore publicationis hujus causae et legis Evangelicae, et ideo usque ad mortem, potuit Christus licite illa caeremonialia servare.
Ad secundum, potest exponi foedus sempiternum, in se, vel in aequivalente, vel forte magis ad intellectum litterae, quod erat foedus sempiternum inter Deum et Abraham, et specialiter ejus semen, quia numquam fuit aliud signum specialiter inter Deum et illud genus, et tamen futurum erat aliquod signum foederis, inter Deum et totum genus humanum: et melius erat semini Abrahae transire in illud foedus commune, quam remanere sub signo foederis specialis, quia melius est partem esse in toto, cui simpliciter bene sit, quam esse distinctum a caeteris partibus, ut sibi aliqualiter bene sit, et aliis male.
Ad tertium patet, quia quantum ad Gentiles conversos, praeceptum de Circumcisione erat revocatum in tertio Concilio, auctoritate Petri et Jacobi, imo Spiritus sancti, quia ait Jacobus : Visum est nobis, et Spiritui sancto. Quantum autem ad Judaeos, supponitur aliquando revocata, licet tempus revocationis non fuerit simpliciter explicitum in Scriptura.