In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Respondeo, quod in ista, etc. In ista littera multa dicit Doctor. Primo, quod esse potest capi multipliciter. Uno modo pro esse essentiae, sicut dicimus quod essentia dicitur ab esse, sicut sapientia a sapere, et tunc tale esse et essentia sola ratione differunt, quia tantum in modo concipiendi,
quia esse accipitur in concreto, et essentia in abstracto ; et simile patet a Doctore in 1. dist. 8. quaest, penult. de homine et humanitate, et de Deo et deitate, quae inter se sola ratione differunt. Loquendo ergo in proposito de tali esse, quod est concretum respectu hujus abstracti, quod est essentia quot sunt essentiae in Christo, tot sunt etiam et esse, et hic nulla est difficultas, quia in Christo est essentia divina et humana, et sic tot sunt esse.
Secundo accipitur esse pro subsistere, sive pro incommunicabiliter ut quo et quod existere, et sic patet quod in Christo est tantum unum esse, quia unum suppositum, sive una persona.
Tertio accipitur esse, prout significat compositionem intellectus, de quo loquitur Aristoteles 5. Metaph. text. com. 14.
Amplius autem et esse significat verum non esse, quia non verum, sed falsum, et sic, ut exponit ibi Doctor, cum dicimus ipsam propositionem esse, significamus ipsam esse veram: et cum dicimus ipsam non esse, significamus ipsam esse falsam: veram, ut dicentes, affirmando quod Socrates est musicus, quia hoc verum est, negando etiam, dicendo quod Socrates non est musicus, quia hoc verum est; dicendo autem quod diameter non sit incommensurabilis lateri quadrati, dicimus quod est falsum, et sic negando dicimus falsum ; dicendo similiter hominem esse asinum, affirmando, dicimus falsum. Hoc autem mesignificat habitudinem praedicati ad subjectum in propositione, quae habitudo fit ab intellectu componente et dividente, et comparando terminum praedicatum ad terminum subjectum, et illa habitudo dicitur esse vel non esse ipsius compositionis, secundum quod propositio est vera vel falsa, et talis habitudo, sive tale esse, est ens rationis, et sic quot praedicata possunt praedicari de Christo vere, tot etiam esse possunt esse ibi. De istis esse supradictis non est intentio quaestionis, sed de esse actualis existentiae, quod est realiter idem cum essentia, cujus est, ut satis patet in 2. dist. 1. vide ibi glossam de essentia et existentia. Titulus ergo quaestionis principalis est: An natura humana assumpta a Verbo dicat verum esse essentiae et existentiae realiter, et essentialiter distinctum ab esse essentiae et existentiae essentiae divinae.
(b) Et dicitur quod non. Haec est opinio Henrici, qui dicit quod natura assumpta a Verbo non dicit realiter aliam existentiam ab existentia essentiae divinae; et probat quia non est aliud esse existentiae naturae et suppositi proprii. Vult enim ipse, quod totum esse existentiae naturae sit a. supposito proprio ; cum ergo suppositum divinum suppleat vicem suppositi proprii, sequitur quod natura assumpta tantum habebit esse existentiae suppositi divini.
(c) Sed ad istud respondeo. Doctor dicit hic quod aliud est supplere vicem alicujus naturae in sustentando illam, et aliud est ponere identitatem illius. Suppositum enim divinum dicitur supplere vicem suppositi proprii, ex hoc quod sustentat illam, et tamen non sequitur quod esse existentiae suppositi divini sit esse existentiae naturae assumptae, quia non sequitur, materia prima sustentat in se per informationem formam substantialem ; ergo esse existentiae materiae primae est totum esse existentiae formae substantialis, et similiter patet de subjecto et accidente.
Sed nota, quod Doctor non solvit argumentum Henrici, quia si suppositum divinum vere supplet vicem suppositi creati, sequitur quod si suppositum creatum dicit totum esse existentiae naturae, quod etiam et suppositum divinum, quia eodem modo suppositum creatum terminat dependentiam illius naturae, sicut et divinum. Dico, quod si suppositum creatum diceret aliquod positivum, et veram existentiam realem, ita quod illud esset totum esse existentiae naturae, quod si suppositum divinum suppleret vicem ejus, quod tunc ipsa natura nullam aliam existentiam haberet ab existentia suppositi divini ; si vero suppositum creatum diceret tantum negationem duplicis dependentiae, tunc ratio Doctoris concludit. Si etiam diceret aliquod positivum reale eo modo, quo tenui supra in distinctione prima hujus, tunc illud positivum esset aliquod existens additum naturae singulari propria existentia existenti, et tunc si suppositum divinum suppleret suppositum creatum, non esset propria, existentia naturae, nec etiam existentia sibi addita, quia non informaret illam, neque perficeret, ut patet distinctione prima.
(d) Similiter idem est esse. Dicit Doctor quod esse naturae et personae sunt idem, quia persona nihil dicit ultra naturam.
Sed postea occurrit difficultas : Si esse personae nihil est, quomodo tunc natura praedicatur de supposito. Haec difficultas soluta est d. I . q. I . hujus.