REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Non fuit in potestate animae Cbristi non mori, positis causis passionis mortalis, quia nulla creatura potest impedire actionem causae naturalis debite applicatae, nisi id habeat es Dei privilegio, quod non fuit concessum quoad vitandum Christi mortem, quia Deus voluit eam poni in esse.
Ad secundam quaestionem, dico primo quod non luit in potestate animae Christi nunquam mori ; secundo, quod nec tunc credo quod potuit diutius manere in corpore. Primum patet, quia ex institutione divina, vel naturae fuit, quod cum agens et patiens sunt approximata in debita dispositione, necessario erit actio et passio,nisi impediantur. Et ista actio non subest voluntati creatae, quin aliquid excessive excedens passum in activitate potest ipsum alterare excessiva dispositione ad contrarium ; igitur talis passio vehemens in tantum alteravit corpus, quod reddebatur improportionatum animae; igitur non fuit sub potestate ejus tunc non mori, et per hoc patet secundum.
Contra illud, anima intellectiva a solo Deo est per creationem in corpore ; igitur a solo Deo potest separari, cum ejusdem potentiae sit effectum destruere et creare, ut patet de creatione et annihilatione.
Item, si non fuit in potestate animae Christi tunc non mori, igitur fuit sibi necessarium, tunc igitur non fuit meritorium.
Item, si nullo modo fuit in potestate ejus, igitur illa mors fuit simpliciter violenta ; igitur nullo modo meritoria, quia simpliciter violentum nullo modo est volitum.
Ad primum horum concesso antecedente, quod anima sit a solo Deo immediate, quod tamen dubium est, nego consequentiam. Cum infertur, quod a solo Deo separetur, negatur, quia ignis potest corrumpere mixtum perfectum, et tamen non potest ipsum producere. Causa est ista, quia ignis potest agere in unam partem, donec ducatur ad excessum et improportionem respectu alterius partis, et tunc accidit corruptio mixti. Sed non potest sic alterare aliquod corpus, ut necessario sequatur animatio ; nec est simile de annihilatione, quia ibi nihil remanet, sicut nec ante creationem.
Dices, similis ratio videtur esse utrobique, quia ignis potest agere ad denudationem omnium usque ad materiam primam, et in materia secundum se est summa dispositio ad omnem formam, dico quod in materia sola nunquam est summa dispositio necessitans ad formam ; tum quia materia secundum se est potentia contradictionis ad formam quamcumque ; igitur ad nullam est summa dispositio ; tum quia non potest esse aliqua dispositio necessitans ut Deus agat ad hoc, quod in ultimo instanti inducatur forma, quia supposita omni actione causae secundae praevia, potest Deus non agere in instanti ultimo de potentia absoluta. Imo errant hic simul theologizantes et philosophantes, tenentes quod non potest Deus non inducere formam summa dispositione praevia, quam potest agens creatum causare, quia a dispositione praevia non est illa forma substantialis, sed tantum necessitas conditionatae concomitantiae, supposito quod Deus coagat. Unde quod Philosophus posuit dispositionem talem, quae est summa necessitas, qua posita, necessario inducitur forma, posuit solum propter hoc principium, quia posuit quod omnia agant ex necessitate naturae, et quod dispositione inducta ad agente particulari, ex necessitate naturae Deus causat suam actionem, et si hoc principium negasset, negasset conclusionem ; igitur Theologi reputantes illud principium erroneum, concedentes tamen conclusionem, quae solum est concedenda propter hoc principium, nec theologizant, nec philosophan tur.
Ad aliud, concedo quod non erat in potestate sua non mori, et tamen fuit meritorium, quia volitis naturaliter, vel necessario non meremur, in hoc quod sunt mere naturaliter volita, sed in actu elicito meremur, quia ille est mere voluntarius, hoc est, liber. Et licet volitum in se sit necessarium, et quod aliquis casus nobis contingat necessario, adhuc possumus multum mereri in actu elicito circa volitum, quia in potestate nostra est complacere in adventu, vel non complacere ; sic in potestate Christi fuit complacere tunc in actu necessario sibi contingente tunc.
Ad aliud, dico quod violentum accipitur dupliciter ; aliquando enim opponitur naturali, aliquando opponitur voluntario. Primo modo fuit passio Christi summe violenta, quia summe contra inclinationem naturalem, et tamen fuit meritoria, quia absolute volita, etsi contra inclinationem naturalem ; sed violentum, quod opponitur voluntario, non est meritorium.
Ad primum principale, dico quod Christus aliquando loquitur de se, ut homo, aliquando ut Deus. Unde ut dicit, ego ponam animam meam, ibi includitur virtus separans et terminus. Unde cum dicitur ego pono, etc. dicitur ego ratione Verbi ; et cum dicitur animam meam, non ut Verbum loquitur, sed ut homo. Dicit igitur ego de Verbo, et meam de homine ; et cum dicitur, et praeceptum, etc. non est nisi secundum quod homo ; et cum dicitur, et iterum recipiendi eam, verum est, nam non esset impossibile personae, sed forte impossibile esset animae. Vel potest dici, pono animam, acceptando, et habeo potestatem iterum suscipiendi pro Verbo, ut unitum toti naturae humanae.
Ad aliud de clamore valido, dico quod facta tali passione non potuit tunc diutius anima manere, et tamen potuit tunc clamare, quia vel clamor ille erat ex novo miraculo, ut declararetur quod esset filius Dei, qui ita possit in puncto mortis clamare, et propter hoc dicit Centurio : Vere filius Dei erat iste ; et tunc per hoc ostenderetur quod anima fuisset recommandata Deo, quia ad litteram hoc fuit ultimum quod dixit, in manus tuas, Domine, etc. et tunc potest dici quod Spiritus sanctus operabatur ad hanc vocem. Vel potest dici quod hoc erat factum per antiquum miraculum, quod tunc de novo suspendebatur, quia perpetuum fuit miraculum quamdiu vixit, quod anima fuit glorificata, et gloria non redundabat in corpus, et in illo tempore emissionis vocis suspendebatur antiquum miraculum, et statim redundavit gloria in corpus, et tunc potuit clamare absque novo miraculo, et statim post rediit antiquum miraculum, suspendendo gloriam corporis, et tunc naturaliter moriebatur.
Ad aliud cum dicitur, anima magis dominabatur corpori quam appetitui sensitivo, dico quod verum est, quantum ad hoc quod corpus non potest resistere animae, quantum ad motum localem, non tamen quantum ad quemcumque motum in corpore, quia quantum ad potentiam vegetativam totam, non tantum dominatur anima corpori, sicut appetitui sensitivo, quia appetitus sensitivus rationalis est per participationem, et in hoc natus est obedire animae ; potentia vero vegetativa quantum ad naturalem potentiam suam, nec est rationalis per essentiam, nec per participationem.