Eusebius. Cum dominus discipulis suis secundae apparitionis suae promulgaverit ingens mysterium, ne solis verbis credere viderentur, procedit ad opera, ostendens eis oculata fide imaginem regni sui; unde dicitur factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Iacobum et ioannem, et ascendit in montem ut oraret. Damascenus. Matthaeus quidem et marcus sexto die post factam promissionem discipulis, Lucas autem post octavum dicit celebratum fuisse transfigurationem; nec est dissonantia in dictis; sed qui sex numeraverunt, demptis extremis, primo dico et ultimo, quo pollicitus est, et quo fecit, medios computaverunt; at qui octo connumeravit, utrumque praedictorum computavit. Sed cur non omnes, sed aliqui vocati sunt ad hanc visionem? unus quidem erat qui solus indignus erat divinitatis visione, scilicet Iudas, secundum illud: tollatur impius, ne videat gloriam dei. Si solus ergo esset omissus, tamquam invidus ad maiorem esset malitiam provocatus. Proinde proditori tollit proditionis occasionem, cum dimisit inferius reliquam apostolorum congeriem.
Assumpsit autem tres, ut in duobus vel tribus stet omne verbum.
Petrum quidem assumpsit, volens testimonium quod testatus fuerat, ei ostendere per patris testimonium confirmari, et quasi praesidem futurum totius ecclesiae.
Sed Iacobum assumpsit tamquam moriturum pro christo ante omnes discipulos.
Ioannem vero tamquam theologiae purissimum organum, ut visa gloria filii, quae non subiacet tempori, resonet illud: in principio erat verbum. Ambrosius.
Vel Petrus ascendit, qui claves regni caelorum accepit; ioannes, cui committitur mater; Iacobus qui primus solium sacerdotale conscendit. Theophylactus.
Vel assumit hos tamquam hanc rem celare potentes, et nulli alii revelare. Ascendit autem in montem ut oraret, docens nos solitarios et ascendentes orare ad nihil terrenorum declinantes.
Damascenus. Aliter tamen orant servi, aliter orabat dominus: nam servi orantis oratio est per intellectus ascensum ad deum; sed sacer intellectus christi, qui secundum hypostasim deo unitus erat, manuducens nos ad ascensum, quo per orationem ad deum ascenditur, et docens quod adversarius dei non est, sed tamquam principium veneratur genitorem, quin etiam alliciens tyrannum explorantem si deus esset, quod miraculorum virtus praedicabat, quasi sub quadam esca hamum contegeret, ut qui spe deificationis hamaverat hominem, corporis amictu decenter hamaretur; unde sequitur et facta est, dum oraret, species vultus eius altera.
Cyrillus. Non tamquam corpore humanam formam mutante, sed quadam splendida gloria superveniente. Damascenus.
Videns autem diabolus orationibus refulgentem, recordatus est Moysi, cuius glorificata est facies. Sed Moyses quidem glorificatur extrinsecus adveniente gloria, dominus autem ex innato gloriae divinae fulgore: cum enim secundum hypostasis unionem, una et eadem sit gloria verbi et carnis, transfiguratur, non quasi accipiens quod non erat, sed quod erat manifestans discipulis: unde secundum matthaeum dicitur, quod transfiguratus est coram eis, et quod facies eius refulsit ut sol: quod enim est in sensibilibus sol, hoc in intelligibilibus deus: et sicut sol, qui est lucis fons, de facili videri non potest, lux autem eius ex eo quod ad terram pervenit aspicitur, sic facies christi intensius refulget ut sol, vestimenta autem eius dealbantur ut nix; unde sequitur et vestitus eius albus refulgens; illustratus scilicet per divinae lucis participationem.
His autem ita se habentibus, ut unus ostenderetur dominus novi et veteris testamenti, et haereticorum ora obturentur, et fides fiat resurrectionis, necnon qui transfigurabatur vivorum et mortuorum dominus crederetur; Moyses et elias tamquam famuli assistunt domino in gloria; unde sequitur ecce duo viri loquebantur cum illo; erant autem Moyses et elias visi in maiestate. Oportebat enim ut videntes conservorum gloriam et fiduciam, mirarentur quidem pium dominicum descensum, zelarent vero eos qui prius laboraverant, visuri amoenitatem futurorum bonorum, et magis fortificarentur in laboribus: nam qui laborum noverit emolumenta, labores facilius tolerabit.
Chrysostomus in matthaeum.
Aliter quoque, quoniam vulgus asserebat eum esse eliam vel ieremiam, ut discerneretur inter dominum et famulos, et ut pateat eum non esse adversarium dei, et legis transgressorem, eos sibi assistentes monstravit: non enim legislator Moyses, et qui pro gloria divina zelatus est elias astitissent ei: sed et propter virtutes virorum demonstrandas; nam uterque pro mandatis divinis quampluries se morti exposuerat. Volebat etiam discipulos eos imitari in regimine populi, ut fierent mites sicut Moyses, et zelantes sicut elias. Inducit etiam eos, ut ostendat crucis gloriam, ad consolandum Petrum et alios passionem timentes; unde sequitur et dicebant excessum eius quem completurus erat in ierusalem. Cyrillus.
Videlicet mysterium dispensationis in carne, necnon salutiferam passionem completam in venerabili cruce.
Ambrosius. Mystice autem post verba praedicta, transfiguratio christi ostenditur; quoniam is qui verba christi audit et credit, resurrectionis gloriam videbit: octava enim die facta est resurrectio: unde et plerique Psalmi pro octava scribuntur; aut forte ut ostenderet nobis quod dixerat, quod is qui propter dei verbum perdiderit animam suam, salvam faciet eam, quoniam promissa sua in resurrectione restituet. Beda.
Nam sicut post septimam sabbati, qua in sepulchro quieverat, a mortuis resurrexit, et nos post sex saeculi aetates, et septimam quietis animarum, quae interim in alia vita geritur, quasi octava aetate resurgemus.
Ambrosius. Sed matthaeus et marcus post dies sex assumptos hos esse commemorarunt: de quo possemus dicere, quod post sex millia annorum, mille enim anni in conspectu dei tamquam dies una. Sed plures quam sex millia computantur anni; et maluimus sex dies per symbolum intelligere, quod sex diebus mundi opera sunt creata, ut per tempus opera, et per opera mundum intelligamus.
Et ideo mundi temporibus impletis, resurrectio futura monstratur, aut quia is qui supra mundum ascenderit, et huius saeculi momenta transcenderit, velut in sublimi locatus, futurae resurrectionis fructus expectabit in aeternum. Beda.
Unde in montem oraturus et transfigurandus ascendit, ut ostendat eos qui fructum resurrectionis expectant, et regem in decore suo videre desiderant, mente in excelsis habitare, et continuis precibus debere incumbere.
Ambrosius. Putarem in tribus qui ducuntur ad montem, mystice genus humanum comprehensum, quia ex tribus filiis Noe genus omne defluxit humanum, nisi electos cernerem. Tres igitur eliguntur qui ascendunt in montem; quia nemo potest resurrectionis videre gloriam, nisi qui mysterium trinitatis incorrupta fidei sinceritate servaverit. Beda.
Transfiguratus autem salvator gloriam futurae vel suae vel nostrae resurrectionis ostendit; qui qualis tunc apostolis apparuit, post iudicium cunctis apparebit electis. Vestitus autem talis domini sanctorum illius chorus accipitur: qui videlicet domino in terris consistente despectus videbatur; sed illo montem petente, novo candore refulget: quia nunc filii dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus autem quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus.
Ambrosius. Vel aliter. Pro tua possibilitate tibi verbum aut minuitur aut crescit; ac nisi altioris prudentiae cacumen ascendas, non tibi apparet quanta sit gloria in dei verbo. Vestimenta autem verbi sunt sermones Scripturarum, et quaedam intellectus indumenta divini. Et sicut vestitus albus refulsit, ita in oculis tuae mentis divinarum lectionum sensus albescit. Inde apparet Moyses et elias, hoc est lex et propheta in verbo; neque enim lex potest esse sine verbo, nec propheta nisi qui de dei filio prophetavit.