Chrysostomus in Matth..
Post sermones opus adiunxit, in quo amplius Pharisaei obstruerentur eo quod qui advenit ad miraculum petendum, archisynagogus erat, et luctus magnus, quia puella unigenita erat, et duodecim annorum, quando incipit esse flos aetatis; et ideo dicitur haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit. Augustinus de cons. Evang.. Dicunt autem hoc et marcus et Lucas, sed ab isto ordine iam recedunt: eo enim loco hoc inserunt ubi post expulsa Daemonia, et in porcos Missa, transfretando redit a regione gerasenorum.
Et per hoc quod marcus dicit, intelligendum est hoc factum esse postquam venit rursus trans fretum; sed quantum post, non apparet. Nisi autem fuisset aliquod intervallum, non esset quando fieret quod narrat matthaeus in convivio domus suae. Post hoc factum continuo sequitur de archisynagogi filia.
Si enim loquente eo de panno novo, accessit princeps, nihil aliud factorum dictorumque eius interpositum est; in narratione autem marci patet locus ubi alia interponi potuerunt.
Similiter autem et Lucas non renititur matthaeo: quod enim adiunxit: et ecce vir cui nomen erat Iairus, non continuo accipiendum est factum, sed post illud de convivio publicanorum, ut narrat matthaeus dicens haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus, scilicet Iairus archisynagogus, accessit et adorabat eum dicens: domine, filia mea modo defuncta est. Considerandum est autem, ne repugnare videatur, quod alii duo evangelistae morti iam proximam, non tamen mortuam eam dicant, usque adeo ut dicant venisse postea qui mortuam enuntiarent: et ob hoc non debere vexari magistrum: intelligendum est enim brevitatis causa matthaeum hoc potius dicere voluisse, rogatum dominum esse ut faceret, quod ipsum fecisse manifestum est, ut scilicet et mortuam suscitare. Attendit enim non verba patris de filia sua, sed, quod potissimum est, voluntatem. Ita enim desperaverat ut potius eam vellet reviviscere, non credens vivam posse inveniri, quam morientem reliquerat. Duo itaque posuerunt quid dixerit Iairus; matthaeus autem quid voluerit atque cogitaverit. Sane si quisquam illorum duorum patrem ipsum commemorasset dixisse, ut non vexaretur iesus, quod puella mortua fuisset, repugnarent eius cogitationi verba quae posuit matthaeus. Nunc vero non legitur quod suis nuntiantibus ille consenserit. Hinc autem rem pernecessariam discimus: nihil in cuiusque verbis debere inspicere nisi voluntatem, cui debent verba servire; nec mentiri quemquam, si aliis verbis dixerit quod ille voluerit cuius verba non dicit.
Chrysostomus in Matth.. Vel hoc quod princeps dixit de morte puellae est augere calamitatem. Etenim consuetudo est rogantibus extollere sermone propria mala, et amplius aliquid eo quod est dicere, ut magis attrahant eos quibus supplicant; unde subiungit sed veni, impone manum super eam, et vivet. Vide autem eius crassitiem. Duo enim expetit a christo: et accedere ipsum, et manum imponere.
Hoc etiam syrus ille Naaman a propheta expetebat. Etenim et visu indigent et sensibilibus rebus qui crassius dispositi erant. Remigius. Miranda est autem pariter atque imitanda domini humilitas et mansuetudo: nam mox ut rogatus est, rogantem coepit sequi; unde subdit et surgens iesus sequebatur eum. Hic subditos et praelatos pariter instruxit: subditus exemplum obedientiae reliquit, praelatis vero instantiam et sollicitudinem docendi demonstravit: ut quotiescumque audierint aliquem mortuum in anima statim adesse studeant.
Et cum eo ibant discipuli eius. Chrysostomus in Matth.. Et marcus quidem et Lucas dicunt, quoniam tres accepit discipulos, scilicet Petrum, Iacobum et ioannem: matthaeum autem non assumpsit, ampliorem ei concupiscentiam immittens, et quia imperfectius adhuc dispositus erat; propter hoc enim illos honorat, ut alii similes illis efficiantur. Sufficiebat enim interim matthaeo videre ea quae facta sunt circa sanguinis fluxum patientem, de qua subditur et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti eius. Hieronymus. Haec autem mulier sanguine fluens, non in domo, non in urbe accedit ad dominum quia iuxta legem urbibus excludebatur; sed in itinere ambulante domino; ut dum pergit ad aliam, alia curaretur. Chrysostomus in Matth.. Ideo autem non libera propalatione ad christum venit, quia verecundabatur propter passionem, immundam se existimans: etenim apud legem multa immunditia aestimabatur esse haec passio; propter hoc latet et occultatur. Remigius.
In quo laudanda est eius humilitas; quia non ad faciem accessit, sed retro, et indignam se iudicavit pedes domini tangere; et non plenitudinem vestimenti tetigit, sed tantummodo fimbriam: habuit enim dominus fimbriam iuxta legis praeceptum.
Pharisaei etiam fimbrias habebant, quas magnificabant, in quibus etiam spinas appendebant. Sed fimbriae domini non habebant vulnerare, sed potius sanare; et ideo sequitur dicebat enim intra se: quia si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero: in quo fides eius admiranda est, quia desperans de salute medicorum in quos sua erogaverat, ut marcus dicit, intellexit caelestem adesse medicum, et in eo totam suam intentionem collocavit, et ideo salvari promeruit; unde sequitur at iesus conversus et videns eam, dixit: confide, filia: fides tua te salvam fecit. Rabanus. Quid est quod eam confidere iussit, quae si fidem non haberet, salutem ab eo non quaereret? sed robur et perseverantiam fidei ab ea expostulavit, ut ad certam et veram perveniat salutem. Chrysostomus in Matth..
Vel quia formidolosa erat haec mulier, propter hoc ait confide. Et filiam eam vocat, quia fides eam filiam fecerat. Hieronymus.
Non autem dixit: quia fides tua te salvam factura est; sed salvam fecit: in eo enim quod credidisti, iam salva facta es. Chrysostomus in Matth..
Nondum tamen perfectam de christo opinionem habebat, quia nequaquam aestimasset eum latere; sed christus non dimisit eam latere, non quasi gloriam concupiscens, sed multorum causa. Primo enim solvit timorem mulieris, ne a conscientia pungatur, quasi donum furatura; secundo eam emendat de hoc quod aestimat se latere; tertio omnibus fidem eius ostendit, ut eam aemulentur; quarto dedit in hoc signum, quod monstravit se nosse omnia, non minus eo quod fontem sanguinis siccavit, de quo sequitur et salva facta est mulier ex illa hora. Glossa. Intelligendum est ex illa hora ex qua tetigit fimbriam; non ex illa hora ex qua iesus conversus est ad eam: iam enim salva facta erat, ut alii evangelistae manifeste ostendunt et ex verbis domini perpendi potest. Hilarius. In Matth..
In quo magna virtutis dominicae admiratio est; cum potestas intra corpus manens, rebus caducis efficientiam adderet sanitatis, et usque in vestium fimbrias operatio divina procederet: non enim comprehensibilis erat deus, ut corpore clauderetur.
Assumptio namque corporis non naturam virtutis inclusit, sed ad redemptionem nostram fragilitatem corporis virtus assumpsit.
Mystice autem princeps hic lex esse intelligitur, quae dominum orat ut plebi, quam ipsa christo, eius adventus expectatione praedicata, nutrierat, vitam mortuae reddat.
Rabanus.
Vel archisynagogus signat Moysen, et dicitur Iairus, idest illuminans, sive illuminaturus, quia accepit verba vitae dare nobis, et per hoc cunctos illuminat ipse a spiritu sancto illuminatus. Filia igitur archisynagogi, idest ipsa synagoga, velut duodecimo aetatis anno, idest tempore pubertatis, postquam spiritualem sobolem deo generare debebat, errorum languore consternata est. Ad hanc ergo principis filiam dum properat dei verbum, ut salvos faceret filios Israel, sancta ecclesia ex gentibus congregata, quae interiorum lapsu criminum deperibat, paratam aliis fide percepit sanitatem. Notandum autem, quod dum archisynagogi filia sit duodennis, et mulier haec ab annis duodecim sanguine fluxit, eo tempore quo haec nata est, illa coepit infirmari: una enim pene saeculi aetate et synagoga ex patriarchis coepit nasci, et gentium exterarum natio idololatriae sanie foedari. Nam fluxus sanguinis bifariam potest intelligi: hoc est super idololatriae pollutione, et super his quae carnis et sanguinis delectatione geruntur: et sic quamdiu synagoga viguit, laboravit ecclesia; sed illorum delicto salus gentibus facta est. Accedit autem et tangit dominum ecclesia, cum ei per fidem appropinquat.
Glossa. Credidit, dixit, tetigit, quia his tribus fide, verbo et opere omnis salus acquiritur. Rabanus.
Accedit autem retro, sive iuxta hoc quod ipse ait: si quis mihi ministrat, me sequatur, sive quia praesentem dominum in carne non videns, peractis iam sacramentis incarnationis illius, ad agnitionis eius gratiam pervenit. Unde et fimbriam vestimenti tangit; quia cum christum in carne gentilis populus non vidisset, verba incarnationis recepit. Vestimentum enim christi dicitur mysterium incarnationis eius, quo divinitas induta est; fimbriae vestimenti, verba de incarnatione eius dependentia.
Non autem vestem, sed fimbriam tangit; quia non vidit in carne dominum, sed suscepit per apostolos incarnationis verbum. Beatus qui extremam partem verbi fide tangit. Non autem in urbe, sed in itinere pergente domino sanatur; unde apostoli: quia indignos vos iudicatis vita aeterna, ecce convertimur ad gentes. Gentilitas autem ex hora dominici adventus coepit habere salutem.