CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
De habitudine locorum ad invicem in ratione formae et materiae, ut ex hoc sciatur numerus elementorum.
Numerum autem istorum locorum et istorum elementorum subtiliter invenire non possumus, nisi ostendamus istorum locorum habitudinem ad invicem : ad hoc autem ostendendum sumamus propositionem satis notam, quod. scilicet omne continens se habet ad suum contentum in actu et similitudine formae, et omne contentum se habet ad suum continens in proprietate et similitudine materiae, et referuntur haec ad invicem per nobile et minus nobile, et rationem perficientis et perfectibilis facti, sicut forma et materia : in omni enim praedicamento et in omni modo dicta generatione, secundum quid scilicet et simpliciter, in corporibus generabilibus haec habitudo invenitur : quia scilicet unum se habet ad alterum sicut actus ad potentiam, et sicut forma ad materiam : in qualitate enim tam essentiali quam accidentali unus quidem . terminorum motus est in parte potentiae, et alter in parte actus : quia alier non fieret motus de uno in alterum. Similiter autem est in quantitate, quod una est in parte materiae ad alteram, et altera in parte formae. Sic ergo oportet esse in loco, quod unus locus se habebit ad alterum sicut forma ad materiam : sed locus superior cum sit continens inferiorem, habebit se in actu et similitudinem formae ad inferiorem: et ideo continet ipsum et terminat et influit ei esse et alias nobilitates multas, nihil omnino recipiens ab ipso. In hac autem unitate materiae inveniuntur etiam locata in istis locis quae sunt grave et leve, quae referuntur ad invicem sicut forma et materia : et hoc cognoscere possumus ex eo quod grave et leve sint a locis causata, sicut superius diximus et in prima philosophia probavimus : quoniam secundum distantiam a coelesti corpore causatur grave et leve : ergo quod potentia est deorsum, cum fuerit actu deorsum, est grave: et quod potentia est sursum,cum fuerit actu sursum, est leve : potentia autem ens sursum, et potentia ens deorsum, est idem per naturam : ergo gravi et levi est materia una et eadem per subjectum, licet sit differens in esse et ratione. Verumtamen potentia ens sursum, et potentia ens deorsum non est per hunc modum unum, sicut corpus unum et potentia est sanum et potentia est aegrum. : quoniam corpus quod dicitur corpus potentia sanum est susceptibile sanitatis per se, et substantialiter sicut finis et perfectionis : sed quando dicitur potentia aegrum, non est susceptibile aegritudinis per se substantialiter, sed accidentaliter, sicut ejus quod non intenditur, et sicut corruptionis : sed cum dicitur materia una levis et gravis, quae potentia est utrique, est ipsa susceptibilis utriusque aequaliter sicut finis et perfectionis : quia aliter formae istae non essent extremorum in loco et simplicium corporum aeque existentium secundum naturam: unde intentio corporis ad sanitatem non est una cum intentione ejus ad aegritudines, sed una quodammodo est intentio materiae ad grave et leve secundum rationem quae desiderat formam utramque ut perfectionem et ut finem : loca autem in quibus sunt grave et leve, sunt
sicut fines motus sursum et deorsum : et ideo licet unus sit formalis ad alterum, neuter tamen est via vel forma alterius.
Redeuntes ergo et magis appropinquantes proposito dicamus, quod corpus formale simpliciter, quod scilicet est continens tantum, et non sit contentum aliquo elementorum, est id quod movetur ad locum qui est continens tantum : et ideo oportet quod sit virtutis simplicis quae est levitas absolute accepta, movens simpliciter omnia corpora rectum motum habentia. Corpus autem quod est in similitudine materiae, est contentum tantum, et est in loco contento tantum : et ideo est potentiae simplicis quae est gravitas movens sub se omnia corpora deorsum. Distinctio autem mediorum corporum ad invicem est sicut distinguuntur leve absolutum et grave absolutum, hoc est per similitudinem formae et materiae : et ideo oportet quod utrumque horum habeat et levitatem aliquam et gravitatem aliquam comparative dictam, quando aqua quiescit sub omni corpore praeter terram et terrena, et aer quiescit super omnia corpora praeter ignem et ignea. Magis igitur appropinquantes ad conclusionem quam intendimus, dicimus quod si corpus unum quiescit simpliciter super omnia corpora, et corpus unum de numero simplicium quiescit simpliciter sub omnibus corporibus, oportet de necessitate quod sint duo alia corpora media quae quiescunt super aliquod corporum simplicium, et quiescant sub aliquo corporum. Et hoc quidem necessarium est ex eo quod diximus superius : quia contrarietas quae in formis est tantum, non in subjecto per diminutionem formarum extremarum et commixtionem unitam quae est formarum, facit unum vel plura media : cum autem contraria secundum locum habeant substantiam plenam et formarum et subjectorum, oportet quod medium inter ea cons- titulatur ex duabus diminutionibus, subjecti scilicet et formarum : et tunc illae duae dimimrtiones constituent duo media secundum locum. Si autem haec ita se habent, tunc necessarium est ut numerus elementorum sit quatuor. Cum autem elementum sit aequivocum, de elementis quatuor formaliter differentibus, et de materia prima elementorum, non significo per elementum materiam primam : quia illud elementum tantum est unum in quatuor elementis : propter quae etiam generantur ad invicem ipsa elementa, sicut ostenditur in secundo libro ''Peri geneseos .
Quamvis ergo generatio omnium elementorum sit ab invicem, tamen quodlibet eorum secundum esse differt ab alio, quae differentia a locorum differentia causatur, ut diximus. Cum autem naturam elementorum sic determinavimus, tamen aliter considerantes media et extrema dicimus, quod quamvis extrema in loco sint duo formaliter, differentia tamen non est conveniens, ut media inter ea dicantur unum vel plura, sicut in extremos colores non est conveniens unum esse vel plures, ut ostendemus inferius, quod media elementa, licet sint duo formis suis substantialibus et subjectis : tamen sunt unum in forma quadam, quae est quod sint gravia in locis suis : et ita appropinquant magis terrae quam igni, et magis materiae quam formae. Haec igitur est conclusio intenta de numero elementorum, nec est credendum Themistio dicenti non posse demonstrari naturam elementorum ex ratione gravium et levium, et ex consideratione locorum in quibus elementa locantur.