DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria trames.
Trames. Unde dicit, Eccli.XXIV, 41 : Ego quasi trames aquae immensae de fluvio. Ipsa enim est via gratiae : unde se vocat tramitem, id est, viam. Aquae immensae, id est, abundantis gratiae, quae per eam derivatur ad homines.
Ipsa est enim via in invio peccatorum. Ipsa directio in bivio deviantium. Ipsa via ad patriam redeuntium, per hoc quod ipsa est trames aquae immensae, quae procedit de fluvio, id est, abundanti gratia Spiritus sancti.
Aqua immensa est gratia redemptio-
nis, quae sufficit ad ablutionem omnium. Joel.III, 18 : Fons egredietur, etc. Hic fons gratia redemptionis rigans torrentem spinarum, id est, genus humanum, quod antequam Maria nasceretur, erat materia aeterni incendii. Zachar.XIII, 1 : Erit fons patens, hoc est, gratia redemptionis, a qua nullus excluditur, in ablutionem peccatoris, et menstruatae, id est, originalis et actualis peccati. Hujus aquae trames Maria, quae nostrum genuit redemptorem.