LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De ficulnea, et ficu fatua.
Ficus autem a foecunditate sic vocata est, arbor mediae quantitatis, et ob hoc non multum extollit se in altum : quia multum ponit in semine et fructu. Folium autem ejus est latum et spissum propter multitudinem et grossitiem sui humoris : fructum autem profert sine flore, cujus causam jam diximus in ante habitis. Continue autem producit fructum sicut morus : sed moras citius cessat producere quam ficus propter suam frigiditatem : et citius corrumpuntur fructus mori quam ficus, eo quod immaturi sunt et aquei et frigidi.
Ficus autem calida est et humida : sed viscosam et grossam habet humiditatem : et ideo comesta multum generat pediculos, eo quod superfluitates de profundo extrahit ad superficiem, in cujus poris pediculi generantur : ex quo etiam contingit, quod sudorem provocat multum comesta ficus, et distendit rugas senum implendo pellem exterius superfluitate : calore tamen suo etiam emundat apostemata, et ulcera trahens de profundo quando cataplasmatur super ea : ex grossitie autem generat malum chymum comesta. Et ideo praecipitur cum nuce manducari, ut ex illa subtilietur : quod si non fiet, generabit malum sanguinem, cujus evaporatio valde in pediculos facile convertitur.
Gemmae autem ficus magnam habent convenientiam in operationibus suis. Melior autem est ficus alba, et post hanc melior est rubea, et inferior est nigra, et convenientior esui est ea quae est multum matura. Immatura est enim frigida, et matura calida et humida : et quae carnea vocatur, est calida et sicca. Est autem ficus nutribilior caeteris fructibus, et operatur glutinationem et incisionem et subtiliationem, et has operationes magis operatur ficus silvestris. Succus autem foliorum ejus vehementis abstersionis et calefactionis, et ipsa quidem est Ienificationi ultima, et expellit ad cutem superfluitates, et ideo facit fudare, et in acceptione sedat caliditatem superfluam. Dicit etiam Avicenna, quod carica facit hoc licet sit non ita efficax sicut recens. Lac etiam ficus coagulat sanguinis liquefactionem et lactis, et liquefacit congelatum.
Adhuc autem ficus quae fuerit humidior, eo est velocioris nutrimenti et penetrationis in stomacho et in corpore. Nutrimentum vero ficus licet non sit adeo bonum et robustum, sicut et nutrimentum carnis, et granorum frumenti sive panis : est tamen melius et robustius quam aliquod nutrimentum aliquorum fructuum.
Adhuc autem virtus quae est in ramis ejus, antequam frondescant in vere, est propinqua virtuti lactis ejus.
Adhuc autem aqua cineris ejus datur in potu ad coagulationem lactis in ventre, et in hac intentione est propinqua aquae cineris quercus quae idem operatur, sed non est tantae virtutis. Vinum autem quod exprimitur de ficubus, est subtile et mali humoris. Ramus autem fici tantae est subtiliationis, quod quando caro coquitur cum eis, dissolvitur.
Sunt autem quaedam ficus in quarto climate, quae vocantur ficus phonnis, in quibus est tanta virtus attractiva, quod
attrahunt ex profundo corporis, et resolvunt quod attractum est. Ficus autem immatura linita super discolorationem et verrucas et morpheas, rectificat colorem : et idem iste effectus est etiam foliorum ipsius. Quod autem fructus ipse velocis expulsionis et generativus podiculorurn est, est propter corruptionem sui humidi : dicitur enim conveniens esse nutrimentum animalium aliorum ab homine.
Est autem generativa pinguedinis, sed facile resolvitur pinguedo generata. Cataplasmata autem cum farina hordei maturat carbunculos et herisipilam, et apostematibus duris confert : immatura tamen ponitur super morpheam : sicca tamen nocet apostematibus hepatis et spienis propter dulcedinem ipsius. Succus foliorum ejus exulcerat pellem : confert tam sicca quam humida epilepsiae. Mirabilis autem juvamenti est in eo qui abstinet. In illo enim aperit vias cibi, praecipue mixta cum nuce. Succus autem foliorum aperit oriflcia venarum ani quae hemorroidae vocantur. Lac autem ficus valet contra puncturam scorpionis : et immatura haberis folia recentia ponitur super morsum rabidi canis, et confert : et multas alias in medicinis habet hujusmodi operationes.
Est autem in hoc genere arborum, quae ficus fatua vocatur, et celsa Latine dicitur, quae in cortice et ligni colore et figura foliorum ficui similis esse videtur : sed procerior est multo quam ficus, et sine fructu invenitur : quia enim caret fructu, ideo plus crescit substantia ipsius. Sterilitas autem ejus est propter frigus complexionale ipsius : propter quod etiam in superioribus terris convalescit, in quibus parit ficus. Lignum autem utriusque est intus magnae medullae in ramusculis, et rarae substantiae, et frangibile plusquam scissibile, et corticis valde plani et lenis sicut arbor quae tremula vocatur. Quorum causae facile sciuntur ex prius determinatis in hac scientia.
Est autem mirabile de ficu, quod cor- ticem habet amarissimum, et fructum dulcissimum, et in fructu habet granula multa quae sugunt omnia de cortice exterioris fructus, qui. valde spissus est, et sugunt per coctilidones carnosos humidos, sicut superius diximus. Et carnes coctilidonum sunt melius quod est in ficu. In iocis autem frigidis ficus pauci est lactis et spissi, et in locis calidis est plus de lacte in ipsa. Dicunt autem qui magicis student, quod tauri ferocissimi ficulneis alligati, citius mansuescunt. Certum autem est, quod silvestres ficus expansae sub hortensibus, faciunt eas magis feraces in fructu. Adhuc autem plantae ficus in locis humidis hebetiorem habent saporem quam in locis siccis et altis : eo quod humidum ejus grossum excedens quantitatem in loco humido, compleri non potest per calorem naturalem ipsius.