CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Ad intelligendum ergo qualiter virtus bonus est habitus, oportet nos investigare causam bonitatis ipsius. Dicimus ergo, quod in omni utique continuo et divisibili quod secundum sui. naturam divisum est, et hoc non est nisi discretum, est accipere hoc quidem plus, hoc vero aequale, hoc autem minus : et hoc accipere vel secundum ipsam rem absolute, vel ad nos comparatam secundum proportionem.
Inter haec autem tria aequale medium quidem est superabundantiae, et defectus. Dico utique rei quoddam medium esse quod inter excedens et excessum aequaliter distat ab utroque extremorum, et hoc medium unum et idem omnibus et apud omnes. Ad nos autem medium quod secundum utramque proportionem et ordinem ad. bonum secundum nos neque abundat neque deficit. Hoc autem medium non unum omnibus nec apud omnes. Puta exemplum in medio secundum rationem est, sicut si decem dicamus multa esse quae determinatae et non infinitae sunt multitudinis : duo autem dicamus pauca quae iterum determinatam habent paucitatem : tunc arithmetice loquendo sex me- dia accipiunt esse secundum rem, quicumque naturam medii arithmetici cognoscunt. Sex. enim aequaliter excedunt duo, et exceduntur a decem. In quatuor enim excedunt, et in quatuor exceduntur a decem. In quatuor enim excedunt, et in quatuor exceduntur. Hoc igitur medium secundum arithmeticam proportionem. Quamvis enim etiam medium sit secundum geometricam proportionem : tamen quia hoc non vere in quantitate medium est, sed tantum similitudine proportionum, et in quantitate sit dissimile, non omnino habet medii rationem perfectam : et ideo de illa exemplum ponere volumus. Oportet enim quod omne medium quod secundum aliquid medium est, ab eo quod simpliciter medium est, accipiat modii rationem. Sicut esse secundum quid oritur ab eo quod est simpliciter, sicut imperfectum a perfecto : et id quod est, ad alterum ab eo quod est secundum seipsum. Hoc igitur est medium secundum rem.
Quod autem ad nos est medium quod est medium alicui, et secundum aliquid, non omnino ita sumendum est, sed potius secundum proportionem quamdam ad illud. Non enim si alicui cuicumque demonstrato decem minas comedere est multum, eidem autem duas comedere est paucum, propter hoc magister perfecte sciens quid unicuique sufficiat in comedendo, praecipiat sex minas dare. Quamvis enim deceni multum sit, et duo parum forte Socrati, non propter hoc sex comedet : quia forte tria sufficiunt vel quatuor vel quinque, vel forte septem exigit vel octo vel novem secundum proportionem potentiae suae in comedendo ad hoc quod corpus nutriat et vires retineat et opus perficiat. Unde etiam sex forsitan est multum, vel paucum. Miloni quidem paucum est sex. comedere propter magnitudinem corporis : quia pluri indiget nutrimento ut vires retineat, et opus gigantis perficiat. Dominatori autem gymnasiorum sex comedere est multum : gymnasium enim lucta est, in qua comprimi oportet luctan-
tem et insilire et recedere posse et apprehendere : quorum nullum facere potest, nimio cibo praegravatus, sed exigit cibum ex quo simul habeat et corporis nutrimentum et membrorum habilitatem et agilitatem. Similiter autem in cursu et in palaestra. Cursor enim tantum quaerit cibi quantum sufficit ad naturam et cursum peragendum: et similiter qui excitatur in palaestra, militiae datus exercitus. Palaestra a utern, ut dicit Vitruvius, aedificium fuit triangulum, columnis suis ordinibus columnarum distinctum, in quo una parte stabant probatores tironum, in altera vero parte tirones lancearum et gladiorum sustinuerunt et intulerunt ictus. Qui ergo in talibus sunt exercitiis, et qui non sunt ad unam quantitatem cibi in potestate comedendi et ad unam qualitatem cibi reduci non possunt. Ita utique in omnibus omnis homo bonum sciens, superabundantiam et defectum fugit tanquam sibi non proportionata : medium autem tanquam proportionatum quaerit et desiderat. Medium autem hoc non est quod rei medium, sed quod ad nos est medium.
Milo enim de quo fecimus mentionem, sicut dicunt veteres Crotoniatae, athleta fuit, qui tanta fortitudine alios excellebat, quod taurum in humeris portans sine interpositione quietis stadium pertransivit: et cum esset Pythagoricus philosophus ad quem alii comphilosophi convenissent, partem domus quae ruinam minabatur, cum jam inclinata esset ad cadendum, ipse subintrans excepit et suffulsit, et sic eos qui intus erant, educens salvavit. Dicunt etiam, quod trunco quodam jacente in sylva, magno quidem et nodoso, quem multi findere tentaverunt fixoriis instrumentis et impulsis, tandem post multum laborem nec ipsa fixoria quae infixerant extrahere poterant : Milonem tandem accessisse et fissuram tractu manuum et impulsu pedum ampliasse, quod fixoria ceciderunt: sed truncum perfecte findere non poterat. Dicunt etiam, quod iste in sex olympiadibus continue sine interposi- tione decertans vicit : in septima autem olympiade quam accepit, quemdam suum concivem Crotoniatem scilicet nomine Masichenum aetate juvenem non vicit, non ex defectu, sed quia ille stare prope voluit. Hic idem Milo chordam vel corrigiam fronti circumligavit velut coronam, et retinens intra se spiritum, impulsus spiritus implens venas sanguine, chordam fregit ac si esset de papyro. Dicunt etiam, quod eo dimittente brachia usque ad cubitum ad latera corporis, et inferiores partes brachiorum a cubito extendente anterius in directum, digitis omnibus compositis in volam manus ad pugnam solo pollice erecto sursum, ita quod pollex alios digitos non compressit, nullus unquam inventus fuit qui per vim minimum digitum dirigeret in manu clausa. Tandem a quibusdam inimicis suis invalidis laqueo in abscondito posito captus cecidit, et a concurrentibus inimicis interfectus, caena factus bestiis et avibus, ut verum sit quod. gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae .
Duplex ergo medium est: unum simpliciter, et unum quoad nos. Et id quod quoad nos est, inspectio est medii quod est simpliciter, et ex inspectione illa conjecturativum est medii ipsius per rationem. Diximus enim in antehabitis, quod rationale est supliciter : rationale simpliciter, et rationale participative. Rationale simpliciter perfectum est. Rationale autem secundum quid imperfectum est, et de se conjecturare non potest: et ideo indiget exteriori, quominus proportionem commensuretur ut medii nomen accipiat. Conjecturans autem secundum proportionem ad illud est ratio quae simpliciter ratio est: et cum secundum rem adaequare non possit medium, medio adaequabit secundum proportionem in ratione medii et non in re. Proportio autem illa est excedere et excedi, sicut patet in antehabitis.
Est autem dubitatio, utrum virtus sit medium? cum, sicut dictum est, sit circa delectationes et tristitias : et delectatio (sicut dicit Aristoteles in nono Ethicorum ) sit indivisibilis et non in tempore, sicut nec videre est in tempore : et quod indivisibile est, non habet plus nec minus nec medium : videtur quod virtus non sit medium in delectationibus et tristitiis.
Praeterea, Si medium est quoad nos, oportet quod prima mensura medii in nobis sit, ad quod mensuretur medium in dilectatione et tristitia. Quaeratur ergo, quid illud sit ? Jam enim habitum est, quod medium simpliciter et medium rei est illud quod est prima mensura omnium mediorum. Si ergo habet etiam intrinsecus mensurans : tunc oporteret unum et idem duo habere mensurantia, quod omnino inconveniens est secundum naturam. Si forte diceretur quod delectatio non est indivisibilis, sed contingit delectari plus et minus et quantum oportet: ex ipsa delectationis diversitate accipiemus probationem Aristotelis, et probabimus indivisibilem esse per demonstrationem sicut et generationem. Non enim delectatio est, ut dicit Dionysius, nisi in omnino convenienti: omnino autem conveniens non est, nisi quod connaturale est et proprium secundum propriam operationem non impeditam. Hoc autem in motu esse non potest: ille enim motus alterativus esset : nihil autem alteratur nisi divisibile : quod autem divisibile, connaturale et proprium non est. Si igitur connaturale et proprium est, non est in alteratione, sed est in alteratum esse ad perfectam similitudinem et proprietatem, sicut et in naturis generatio finis est alterationis, in quo alteratio est in alteratum esse : quod autem est in eo quod mutatur secundum quod est in motum esse, divisibile est: delectatio igitur indivisibilis est, sicut dictum est, plus et minus et medium non habet.
Ad haec et similia satis convenienter respondet Eustratius : et dictum suum redit ad hoc, quod nihil prohibet aliquid indivisibile esse simpliciter, et divisibile esse quodam modo et per accidens, scilicet per aliud quod aliquid est ipsius. Sic et ipsa generatio, quae in quantum acceptio formae substantialis est, simplex est : quia sic finis motus est. In quantum autem per exitum de potentia ad actum in toto motu alterationis diffusa est, in infinita divisibilis est. Adhuc autem in quantum ipsa generatio completio partium est generati, in multa partibilis est. Adhuc autem in quantum tempore mensuratur, per motum et magnitudinem motam diffusa, divisibilis est valde. Per omnem eumdem modum consideratur delectatio et tristitia: haec enim prout est in fieri, per totum motum alterativum passionis diffusa est. Similiter in delectante per partes potentiales per totum participatur vel. simpliciter vel per redundantiam, et ratione utriusque tempus habet se mensurans, et ratione actus multos habet modos. Similiter ratione materiae circa quam est delectatio, multas habet proprietates. Et quia in locis sunt delectabilia, sicut et delectans ex parte, ubi multas habet diversitates in quibus omnibus est pius et minus et aequale, ratione quarum delectatio habet divisionem.
Et quod quaeritur, quid sit medium mensurans ? Dicendum quod primum mensurans dupliciter accipitur. Est enim primum simpliciter, et primum in hoc genere vel illo. Et oportet necessario dici quod primum simpliciter est, ad quod prima ratio sumitur mensurandi: et hoc est medium rei. Primum autem in genere, primum .est quod in hoc genere mensurat : et hoc in homine secundum ordinem ad humanum actum et ad humanum bonum, est prima potentia ad virtutem secundum rationem quae est simpliciter, vel secundum participationem : ad illius enim possibilitatem omnia alia mensurantur. Quamvis ergo non sit possibile quod duae vel plures sint mensurae unius
et ejusdem aeque primae, tamen nihil prohibet duas esse mensuras : unam primam, et alteram in genere et proximam. De operatione autem idem dicendum est propter duas causas, quarum una est, quod operatio circa passiones in forma est qualitatis passionis : et ideo dividitur divisione passionis. Secunda autem est, quod operatio in motu vel non sine motu est: tempus autem motui adjacet: et ideo operatio in divisione motus et divisione temporis dividitur.