LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Summatim ergo colligendo quae dicta sunt de hac materia, dicimus quod omnis virtus unita, sive ad unum reducta, plus est infinita, hoc est, virtutis infinitae, quam virtus multiplicata, hoc est, in plura divisa. Cujus probatio est: quia primum creatum virtute infinitum quod est intelligentia, per hoc est infinitum quod est propinquum uni puro et uno modo se habenti. Propter dictam ergo causam factum est in omnibus, quod in omni virtute propinqua uni puro, est virtutis infinitas plus, quam in eo quod remotius est ab eodem. Quando ergo virtus incipit multiplicari., distare incipit ab uno puro eodem modo se habente : et tunc destruitur unitas ejus, et consequenter ejus infinitas. Destructio ergo infinitatis non causatur ex alio, nisi quia dividitur.
Et hujus quidem significatio est per inductionem in omni virtute divisa : quanto enim virtus magis in unum aggregatur et unitur, eo major efficitur et efficit operationes mirabiliores : et quanto plus dividitur, plus distat ab uno primo, tanto virtus ejus remissior, et operationes ejus viliores et debiliores.