CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad argumenta secundae quaestionis. Respondet Doctor ad primum, quod Philosophus tertio de Anima, loquitur de fine cognito, id est de objecto operabili cognito, et patet, quia intellectus ratiocinans sive discurrens, ratiocinatur propter finem cognitum et ut est principium demonstrationis, patet: nam prius cognoscit objectum operabile natum dare rectitudinem actus, quo cognito, accipit principia practica ab illo ut cognito, et tandem a principiis discurrit ad conclusiones quae virtualiter includuntur in illo, et praecipue concludendo ex talibus principiis media necessaria quibus objectum operabile possit attingi: et sic landem ratiocinantur a principiis ad media sive ad cognitionem mediorum, quae formaliter erit rectitudo praxis, qua attingitur objectum operabile ut prius cognitum, et sic patet quomodo practica differt fine, id est objecto operabili cognito a speculativa.
(b) Ad secundum, dicit quod practica non est gratia usus ut per se finis, sed objectum cognitum est per se finis practicae. Objectum dico natum dare rectitudinem tali notitiae. Addit, quod ipsa practica habet aliquam habitudinem ad usum sive ad operationem, qua objectum possit attingi, sic quod usus sit per se objectum ejus, vel aliquid includens virtualiter ipsum usum. Si ponitur quod usus sive operatio, sive praxis sit per se objectum talis notitiae practicae debet intelligi, ut talis operatio habet rationem objecti cogniti, non ut habet rationem causae finalis, id est quod scientia practica denominatur a praxi habente rationem objecti, sive a praxi ut cognita, non ut a praxi habente rationem causae finalis sive ut actu amata. Si vero ponitur objectum usus, quod melius et magis ad intentionem Doctoris videtur poni, patet quomodo denominatur ab illo ut objecto. Sequitur: Quale Philosophus non posuit esse aliquod ens nisi ens ad finem. Objectum enim scientiae practicae ponitur tantum ens finitum et ordinatum ad finem, et sic usus practicae tantum ponitur circa ens ad finem, et omne tale objectum est ignobilis ente speculabili, non tamen vult quod omne objectum speculativae sit simpliciter nobilius quolibet objecto practicae; sed quod aliquod objectum scientiae speculativae est simpliciter nobilius, patet de ultimo fine et de substantiis separatis, ideo aliqua speculativa est simpliciter nobilior omni practica, cum practica habeat tantum secundum Philosophum pro objecto ens ad finem.
Ad tertium dicit Doctor quod practica et speculativa habent diversos fines, loquendo de per se finibus infra genus cognitionis, quia habitus speculativus habet pro fine immediato actum cognoscendi speculativum ; practicus vero habitus habet actum practicum, id est quod habitus speculativus immediate ordinatur ad ipsam speculationem in se; practicus vero immediate ordinatur ad cognitionem practicam quae ultra ordinatur in praxim, et sic speculativae finis dicitur veritas, id est cognitio, puta conclusionis dicitur finis speculativae ut est in simplici speculatione ; finis vero immediatus practicae est opus, id est cognitio quae immediate dirigit in opus. Sed isti fines non distinguunt primo, patet, quia habitus illi causantur ex similibus actibus; illi ergo actus habent primo ab objecto, quod dicantur practici vel speculativi, et sic habitus illi primo distinguuntur per objecta, et sic patet solutio.