IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(i) Si objicitur quod Paulus restitit Petro, etc. Hic tractat Doctor controversiam illam, quae fuit Antiochiae inter Petrum et Paulum, quae habetur ad Galatas 2. cap. 2. in quo primum docet se non cessisse Judaeis, qui explorabant Ubertatem ejus in Evangelio, qui nempe volebant inducere jugum legis, et contulisse Evangelium cum Petro, Joanne et Jacobo, qui dexteras ei dederunt societatis, ut ipse et Barnabas inter Gentes praedicarent Evangelium, ipsi vero inter Judaeos; tandem subjungit: Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti; causam reprehensionis subjungit, quia reprehensibilis erat, etc. prius enim, quam venirent quidam a Jacobo, cum Gentibus edebat, cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se. Subdit motivum hujus segregationis fuisse timorem : timens eos, qui ex Circumcisione erant, etc. effectum exponit, qui ex tali segregatione sequebatur : et simulationi ejus consenserunt caeteri Judaei, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephae coram omnibus, etc. subjicitur ipsa reprehensio : si tu cum Judaeus sis, gentiliter vivis, et non judaice, etc. nempe conversando et edendo cum Gentibus, antequam venirent nuntii a Jacob : quomodo Gentes cogis judaizare ?
Rejiciuntur in primis Hector Pintus in Danielis, cap. 1. qui negat hunc Cepham fuisse Petrum, sed unum ex discipulis illis septuaginta Petri, Gentilem, et sic appellatum, secutus Eusebium lib. 1. historiar. cap. 12. citantem in eamdem sententiam Clementem Alexandrinum lib. 5. Hypolyposeon, quam tenet Dorotheus in Synopsi. Hanc sententiam merito rejicit Hieronymus, et communis, quia in illo capite, cum Jacobo et Joanne, tanquam columnis modo Petrus dicitur, modo Cephas, quod nequit convenire alteri; neque etiam alius quispiam ex discipulis septuaginta duobus tantae fuisset auctoritatis, ut suo exemplo reliquos Judaeos Antiochae, et maxime Barnabam Apostolum traheret ad imitationem sui. Unde Tertullianus de praescript. contra haereticos, cap. 23. lib. 4. contra Marcionem, cap. 2. lib. 5. cap. 3. Cyrillus Alexandrinus lib. 9. contra Julianum, in fine, Chrysoslomus,Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, in praedictum locum epistolae ad Galatas, Gregorius homil. 11. in Ezechielem, et omnes Scholastici et interpretes.
Altera controversia fuit de modo, quo observarunt Apostoli legalia, inter Hieronymum et Augustinum; dicit Hieronymus non licuisse ea observare, nisi ex simulatione quadam, et non ex animo, quia nempe erant mortifera. Contra, Augustinus docet non fuisse mortifera, sed mortua, praedicato Evangelio; ex priori ratione dispensatoriae simulationis intelligit ex condicto Apostolos certasse, ut Petrus, qui erat Apostolus Circumcisionis, ageret pro Judaeis, eorum infirmitatis curam gerens, eisque benigne condescendendo ; Paulus vero, qui erat Apostolus Gentium, eodem modo condescendens ipsis, pro Gentibus staret, et utrimque decertando instruerentur, tam Judaei quam Gentiles. In eamdem sententiam refert Hieronymus Graecos Patres, quos sequitur Adrianus in 4. quaest. 1. Caeterum Augustinum sequuntur omnes posteriores interpretes Latini et Scholastici, quin etiam ipse Hieronymus transivit tandem in sententiam Augustini, ut infra videmus, quod probationis loco sufficiet.
Probat ergo Doctor ex sententia Augustini Petrum vere, et non simulatorie i fuisse reprehensibilem, quia ad Scripturam non est admittendum mendacium, sed dicit Paulus in ea Scriptura Petrum fuisse reprehensibilem ; ergo ita fuit vere, et non simulatorie, et subdit causam dignam reprehensione, effectum ex ea redundantem, docet simulationi ejus consensisse alios et Barnabam. Accedit denique scopus Pauli in hac epistola, ubi disserit contra eos, qui cogebant Galatas ad legem observandam et Circumcisionem, et initio capitis dicit Judaeos quosdam, dum esset Jerosolymis, subintrasse, ut probarent libertatem nostram, inquit, nempe pro veritate et libertate Evangelii in Christo Jesu, a servitute legis, illi videlicet pro lege certabant, Paulus vero pro Evangelio : quibus neque ad horam, inquit, cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos ; subdens mox auctoritatem Evangelii et suae doctrinae, quam praedicavit, collatione facta cum primariis Apostolis, Petro, Jacobo et Joanne, qui nihil ei contulerunt, quantum ad doctrinam et veritatem Evangelii, dexteras iunxerunt, ut Paulus ad Gentiles pergeret, ipsi vero ad Circumcisionem ; deinde subdit illud factum Petri Antiochiae, et reprehensionem a se datam, quia reprehensibilis erat.
Ex quibus videtur clarum, nihil hic factum sub simulatione ; si reprehensibilem asserit simulationem Petri, longe debet ipse esse a simulatione. Accedit ulterius circumstantia temporis, quo haec reprehensio et causa ejus contigerit post Concilium Jerosolymitanum, in quo decretum est, ne jugum legis Gentibus conversis imponeretur, ac proinde segregatio illa Petri a Gentibus ut simularet observantiam legis, videtur incongrue facta. Accedit quod et antea ipsi fundaverit Ecclesiam Antiochenam, in qua septem annis praesedit. Hinc ergo patet prima ratio, in qua reprehensibilis videbatur Petrus, quia debebat Petrus se conformare Ecclesiae, et moribus Ecclesiae Antiochenae, tum maxime quod eam fundaverit ; suo autem facto ostendebat necessitatem legis observandae, vel simpliciter, vel saltem necessariam esse, ut communio Judaeorum conversorum ad fidem haberetur, vel denique factum illud interpretari posse tanquam melius et perfectius foret conformare se exemplo majorum, et speciatim Petri, in observatione legis, quam Judaei conversi intentabant Gentibus imponere, ut patet ex variis locis Actorum, et ex hoc loco Pauli.
Vel secundo, reprehensio referri posset ad simulationem, quia corde non sensit, quod fecit esse necessarium ; facto autem contrarium monstravit, ad quod referri potest illud : simulationi ejus consenserunt caeteri. Vel tertio denique, inquit Doctor, posset dici reprehensibilis, quia succubuit timori, et magis debuit praedicare veritatem illis nuntiis Jacobi, quam conformare se illis, qui erant inferiores, maxime Antiochiae, et inter Gentes, ad quas ipse alias, cum aliis Apostolis scripsit, eas non obligari ad legalia, quod exemplo etiam confirmasse debuit. Licet ergo in facto , fuerit peccatum, tamen persona Petri excusatur a gravi lapsu, si ullus fuit, quia forte ex instructione praesumebat nullum fore scandalum Gentium ex illa segregatione, quam ut Judaeos lucrifaceret, fecit vel non advertit, et factum illud ad personam Petri refertur, ut processit ab intentione ejus, quia licitum erat inter Judaeos servare tantum legem, quod et Paulus etiam fecit, licuit et inter Gentes non observare, et notum fuit Judaeos adhuc perseverasse in legis observatione, et hoc ipsis fuisse licitum pro illo tempore, quia consilium Jerosolymitanum nihil de Judaeis statuit; ratione ergo charitatis et humanitatis Petrus conformavit se illis nuntiis Jacobi, non praesumens inde aliquod in Gentibus eventurum scandalum, neque praevidens, quia ipsi ex definitione Concilii, et praedicatione Apostolorum habuerunt regulam, cui se conformare deberent.
Caeterum ipsum per se factum fuit reprehensibile ratione scandali, quod generari posset ex segregatione praefata a Gentibus, et hoc modo reprehendit Paulus factum. Haec autem quaestio non est juris, sed facti, in qua potuit esse error sine praejudicio personae errantis.
Major difficultas esset, si legalia essent mortifera, ut sensit Hieronymus, quia simulatio illa vix excusari posset, cum sit in materia Religionis, et contineret falsum cultum, qui nulla ratione admitti potest: melius ergo Augustinus admittit legalia fuisse licita, et non prohibita, quando ea observarunt Apostoli, ac proinde landem ipse Hieronymus transivit in sententiam Augustini, ut patet ex dialogo 1.
contra Pelagianos : Primum, inquit, quod dixit irreprehensibilis, aut nullus, aut rarus;quis est enim, qui non in pulchro corpore, aut naevum, aut verrucam habeat? si enim ipse Apostolus dicit de Petro, quod non recto pede incesserit in Evangelii veritatem, et in tantum reprehensibilis fuerit, ut et Barnabas adductus sit in eamdem simulationem, quis indignabitur id sibi denegari, quod Princeps Apostolorum non habuit? Idem docet ipse Augustinus epistola 260. ad Oceanum : Sed quid hinc diutius, inquit, cum de hac quaestione (scilicet observantiae legalium, et circa locum Pauli ad Galatas 2.) inter nos ego, et praedictus Venerabilis frater Hieronymus satis litteris egerimus, et in hoc opere recentissimo quod nomine Critoboli adversus Pelagium modo edidit, eamdem de ista re gesta dictis Apostolicis sententiam tenuit, quam Beatissimi Cypriani etiam nos secuti sumus, etc. Ex quibus patet Hieronymum, visis scriptis Augustini in epistola 19. mutasse sententiam, et adhaesisse Augustino; non est ergo quod alii eam contra mentem ipsius Hieronymi defendere conentur.
Ad fundamenta adducta ab Hieronymo, patet illam suppositionem ejus de inhibitione legalium non esse admittendam, nisi eo sensu, quo quis in eis spem poneret, et non in gratia Christi, quem sensum Paulus damnat, sicut et usum conformem, de his plura moderni Doctores, sed compendio data solutio sufficit ; non videntur enim advertisse Hieronymum tandem mutasse sententiam.
(k) Et si quaeras, quando fuit Circumcisio simpliciter illicita Judaeis etiam conversis, etc. Respondet id incertum esse, et probabiliter dici posse ex toto fuisse inhibilam subversa Jerosolyma et templo, quod valde consentaneum est rationi, non durasse amplius, quia et Synagoga et populus ille divino judicio et sententia, tunc reprobatus et ejectus, libertatem et legem amisit, cujus finis est vastitas et solitudo ; probabile ergo est durasse ipsis eousque tolerantiam legis, ita ut fieret eis licita, sed mortua: deinceps vero destructo regno, et distractis hinc inde Judaeis, et iis datis in reprobum sensum, atque ex alia parte, dilatata per universum orbem Ecclesia, et explicata veritate, quae per umbras legis significabatur, jam amplius nullam habitam esse rationem Judaeorum, neque toleratam esse Circumcisionem. Probabilem etiam est illud factum esse ante, quando autem, incertum est; vestigium ejus invenitur apud discipulos Apostolorum Ignatium, Justinum, Dionysium, et desivit uterque finis illius tolerantiae, nempe ad vocationem magis facilem Judaeorum, et ut cum honore desineret lex illa a Deo data, quia primus ex obstinatione et obcaecatione Judaeorum, atque reprobatione cessavit, ut quia nullus fuerit deinceps fructus praedicationis Evangelii inter ipsos. Secundus etiam desivit, declarata lege per veritatem, quam inclusit ubique jam perceptam, et cursu sufficientis temporis tam Judaeis in Judaea, quam inter Gentes degentibus, atque ipsis Gentibus conversis praedicatam. Unde ex natura rei desivit finis tolerantiae, obtinente deinceps veritate Evangelica, et magis invalescente obcaecatione Judaeorum, qui salutem in Circumcisione statuebant; unde reddita est ipsa ut perniciosa, et tanquam signum illius haeresis distinctivum, contra quam Paulus scripsit in suis epistolis ; translationem autem legis salis praedicavit Paulus in sua epistola ad Hebraeos. Declaratio illa, quam intendit Doctor factam, videtur etiam aliquousque insinuata in Apocalypsi Joannis cap. 2. in epistola illa ad
Angelum Smyrnensis Ecclesiae, qui ex probabiliori, et magis recepta opinione, fuit Polycarpus : Blasphemaris ab his qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed sunt Synagoga Satanae, etc. Judaeus est nomen denotans cultum et religionem, ad Romanos 2. Non enim qui in manifesto est, etc. Negat ergo Christus praefato loco Judaeos esse Judaeos, id est, qui se dicebant Judaeos, habere vere cultum et religionem, sed esse Synagogam Satanae, et prout Victorinus Martyr, aliique asserunt, quam colliget Antichristus, et quae deseruit Christum promissum in lege et Prophetis, et supponitur reprobatio jam facta Judaeorum ; bi enim persequebantur Ecclesiam et Apostolos, speciatim vero Polycarpum, ut constat ex-epistola Smyrnensis Ecclesiae, ad Ecclesiam per Pontum, quam habet Eusebius lib. 4. hist. cap. 14.
Confirmari potest ex Canonibus Apostolorum, nam Canone 8. prohibetur Pascha celebrari cum Judaeis, quam esse traditionem Apostolicam omnes concedunt, et Petrum ac Paulum ordinasse celebrandum in die Dominica : Si quis, inquit Ignatius, epistola 8. ad Philippenses, cum Judaeis Pascha celebrat, aut Symbola eorum recipit, particeps est eorum, qui Dominum occiderunt, et Apostolos ejus, etc. Canon etiam 63. prohibet ingressum in Synagogam Judaeorum ad orandum Can. 69. prohibet jejunare cum Judaeis, id est, jejunia legis, festa eorum celebrare, xenia ab ipsis recipere, ut azyma, et similia ; Canon 70. prohibet lucernam accendere in Synagoga Judaeorum sub festis eorum, aut oleum ad eamdem Synagogam eodem tempore deferre, sicut et eadem prohibet eadem facere in templo Gentilium sub festis ipsorum, ut nempe tollatur omnis praesumptio cultus legis et idolorum. Aliqui etiam citant Bedam et Dionysium Carthusianum asserentes terminum observantiae legalis Judaeis conversis fuisse positura, quamdiu staret templum, et sacrificia Jerosolymis.
Responsiones ad argumenta superius attigimus explicando controversiam de morte legalium, quae clare et fundate luc explicat Doctor, nam consummatio facta in Cruce intelligitur, vel de iis quae de fillio hominis erant scripta, ut patet Lucae 12. Ecce ascendimus Jerosolymam, etc. et aliis locis supra citatis, vel de consummatione in causa, ut etiam S. Bonaventura et alii supra citati explicant, non tamen in effectu donec lex promulgaretur.
Argumenta etiam principalia, ut illud : Non veni solvere legem, sed adimplere, intelligitur universaliter ; primum quantum ad moralia, quae manent perfectius explicata. Judicialia manent non in se, sed in aequivalenti, quantum ad finem pacis publicae, quae perfectius per Evangelicam legem servatur. Caeremonialia non manent in se, sed in suis significatis ; non solvit Circumcisionem aut legem quoad fructum, sed multo abundantius in perfectiori retenta est. Quod Christus fuerit circumcisus, fuit propter adimpletionem legis, quae tum duravit antequam alia statuta est, sic etiam quae erant legis naturae, perficiebantur circa Moysen, donec lex in Sinai data est: intelligit de sacrificiis, non de Circumcisione, quia Moyses circumcisus est. Ad secundum dicitur foedus sempiternum, vel cum particulari genere Abraham, quia aliud specialiter non fuit datum, vel certe, ut quidam volunt cum Cyrillo, fuit sempiternum donec ex natura sua revocaretur, ex diversa conditione, et statu generis humani; et hoc etiam insinuat Doctor, vel intelligitur aequivalentem ut dicit Augustinus, quod lex nova fuit revelatio verbis legis, in eaque continebatur, sicut in semine fructus.