Theophylactus. Christo vacante orationi, Petrus somno deprimitur: infirmus enim erat, et quod humanum erat implevit; unde dicitur Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno.
Excitati autem gloriam eius cernunt, et duos viros cum eo; unde sequitur et evigilantes viderunt maiestatem eius, et duos viros qui stabant cum illo. Chrysostomus in matthaeum. Vel somnum vocat ingestum eis nimium stuporem ex illa visione: neque enim nocturnum tempus erat, sed lucis excellentia gravabat oculorum debilitatem. Ambrosius.
Premit enim incomprehensibilis splendor divinitatis, nostri corporis sensus: nam si solis radium e regione oculorum contuentium corporea nequit acies continere, quomodo dei gloriam humanorum ferret corruptela membrorum? et fortasse ideo gravati somno erant, ut resurrectionis viderent speciem post quietem.
Itaque vigilantes viderunt maiestatem eius: nemo enim nisi vigilans gloriam videt christi. Delectatus est Petrus: et quem saeculi huius illecebrosa non caperent, gloria resurrectionis illexit; unde sequitur et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad iesum: praeceptor, bonum est nos hic esse. Cyrillus. Aestimabat forsan divus Petrus imminere tempus regni dei; et ideo approbat montis incolatum. Damascenus.
Non est autem bonum, Petre, tibi quod christus ibi moretur: quoniam si mansisset, nequaquam tibi facta promissio consequeretur effectum: neque enim claves obtinuisses regni, nec mors tyranni abolita esset. Non quaeras ante tempus felicia, ut Adam deificationem. Erit quando hunc aspectum indesinenter percipias, et cohabitabis illi qui lux est et vita. Ambrosius.
Petrus autem non solum affectu, sed etiam factorum devotione praestantior, ad aedificanda tabernacula tria impiger operarius, communis obsequii ministerium pollicetur; sequitur enim et faciamus tria tabernacula: unum tibi, et unum Moysi, et unum eliae. Damascenus.
Non autem te dominus tabernaculorum, sed universalis ecclesiae constructorem constituit: verba tua tui discipuli, oves tuae, mandaverunt effectui, christo tabernaculum construentes, necnon et servis eius. Hoc autem non ex intentione Petrus proferebat, sed inspiratione spiritus revelantis futura; unde sequitur nesciens quid diceret. Cyrillus. Nesciebat etiam quid diceret: neque enim aderat tempus finis saeculi, nec participandae a sanctis promissae spei: et cum iam sumeret exordium dispensatio, quo pacto christum oportebat desistere a mundi dilectione, volentem pati pro eo? Damascenus. Decebat etiam non solum perstringere fructum incarnationis ad opus existentium in monte, sed diffundi ad omnes credentes quod per crucem et passionem erat consummandum.
Titus. Ignorabat etiam Petrus quod dixerat, quia non oportebat tribus tria tabernacula facere: non enim connumerantur domino famuli, nec comparantur creaturae creatori. Ambrosius.
Neque capit humana conditio in hoc corruptibili corpore facere tabernaculum deo, sive in animo, sive in corpore, sive in quolibet alio loco. Et quamvis nesciret quid diceret, tamen pollicebatur officium; cui non inconsulta petulantia, sed praematura devotio fructus pietatis accumulat: nam quod ignorabat, conditionis fuit; quod promittebat, devotionis. Chrysostomus in matthaeum. Vel aliter. Audiebat quod oportebat ipsum mori, et tertia die resurgere; videbat autem multam distantiam et solitudinem; unde consideravit quod plurimam haberet locus tutelam; ob hoc dixit bonum est hic esse. Aderat quoque Moyses, qui nubem intravit, et elias, qui in monte ignem deduxit. Igitur evangelista confusionem mentis eius ex qua hoc proferebat, ostendens, dixit nesciens quid diceret.
Augustinus de cons. Evang..
Quod autem hic Lucas dixit de Moyse et elia et factum est dum discederent ab illo, ait Petrus ad iesum: praeceptor, bonum est nos hic esse, non debet putari contrarium ei quod matthaeus et marcus ita coniunxerunt, Petrum haec suggessisse, quasi adhuc Moyses et elias cum domino loquerentur; non enim expresserunt tunc, sed tacuerunt potius quod iste addidit, illis descendentibus, hoc Petrum domino suggessisse. Theophylactus.
Petro autem dicente faciamus tria tabernacula, dominus tabernaculum non manufactum fabricat, et in eum ingreditur cum prophetis; unde subditur haec autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: ut ostenderet quod non minor est patre: sicut enim in veteri testamento in nube habitare dominus dicebatur, sic et nunc nubes suscepit dominum, non caliginosa, sed lucida.
Basilius. Nam obscuritas legis transierat: sicut enim fumus ab igne, sic nubes a luce causata est. Verum, quia nebula signum tranquillitatis est, quies futurae mansionis ostenditur per nubis operimentum.
Ambrosius. Divini enim spiritus est obumbratio ista, quae non caligat affectibus hominum, sed revelat occulta.
Origenes in matthaeum. Hanc autem gloriam discipuli sufferre nequeuntes, procubuerunt humiliati sub potenti dextera dei, nimium timentes, cum scirent quod dictum fuit Moysi: non videbit homo faciem meam, et vivet; unde sequitur et timuerunt intrantibus illis in nubem. Ambrosius. Cognosce autem nubem istam non coacti aeris caligine piceam, et quae caelum tenebrarum horrore subtexat, sed lucidam nubem, quae nos non pluvialibus aquis immadidet, sed qua mentes hominum in voce dei omnipotentis emissa fidei ros rigavit; sequitur enim et vox facta est de nube, dicens: hic est filius meus dilectus. Non elias filius, non Moyses filius; sed hic est filius, quem solum videtis. Cyrillus.
Qualiter ergo oportebat eum qui revera filius est, factum vel creatum existimare, deo patre desuper intonante hic est filius meus? quasi dicat: non unus ex filiis, sed qui vere et naturaliter est filius; ad cuius exemplar alii sunt adoptivi.
Illi ergo iussit obedire, cum subdit ipsum audite; et magis quam Moysen et eliam, quia christus est finis legis et prophetarum; unde signanter evangelista subdit et dum fieret vox, inventus est iesus solus. Theophylactus.
Ne scilicet putaret aliquis hoc dictum hic est filius meus dilectus, de Moyse vel elia fuisse prolatum. Ambrosius.
Recesserunt ergo illi ubi coeperat dominus designari. Tres etiam in principio videntur, unus in fine: perfecta enim fine unum sunt. Ergo et illi quasi recipiuntur in christi corpus, quia et nos unum erimus in christo iesu; aut fortasse quia lex et prophetae ex verbo.
Theophylactus.
Quae autem ex verbo coeperunt, in verbo desinunt: per hoc enim innuit quod usque ad tempus aliquod lex et prophetae apparerent, sicut hic Moyses et elias; postmodum autem solus iesus, illis recedentibus: nam nunc evangelium manet transactis legalibus. Beda.
Et nota, sicut domino in iordane baptizato, sic etiam in monte clarificato totius trinitatis mysterium declarari; quia gloriam illius, quam in baptismate confitemur, in resurrectione videbimus. Nec frustra spiritus sanctus hic in lucida nube, illic apparet in columba: quia qui nunc simplici corde fidem quam percepit servat, tunc luce apertae visionis quae crediderat contemplabitur.
Origenes. Non vult autem iesus dici quae ipsius spectant ad gloriam ante suam passionem; unde sequitur et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant: offensi enim fuissent, et praecipue vulgus, si vidisset crucifigi eum qui sic fuerat glorificatus.
Damascenus. Hoc etiam praecepit dominus, sciens discipulos imperfectos, qui nondum sortiti erant plenam spiritus participationem; ne corda aliorum qui non viderant, subverterentur tristitia: et ne proditor incitaretur ad invidiae rabiem.