Glossa. Post mulieris haemorrhoissae curationem, sequitur de mortuae suscitatione, cum dicitur et cum venisset iesus in domum principis, etc.. Chrysostomus in Matth.. Considerandum est autem, quod propter hoc tardius vadit, et plura loquitur mulieri curatae, ut permittat mori puellam, et sic manifesta fiat resurrectionis demonstratio.
Et similiter in Lazaro usque ad tertiam diem mansit.
Sequitur et cum vidisset tibicines et turbam tumultuantem: quod est mortis demonstratio.
Ambrosius super Lucam.
More enim veteri tibicines ad excitandos luctus in mortuis ferebantur adhiberi. Chrysostomus in Matth..
Sed christus tibias universas proiecit; parentes autem puellae introduxit, ne posset dici, quod aliter curavit; sed et ante suscitationem puellae sermone spem erigit: unde sequitur dicebat: recedite, non est enim mortua puella, sed dormit.
Rabanus. Quasi dicat: vobis mortua est; deo autem, qui suscitare potest, dormit tam in anima quam in corpore. Chrysostomus in Matth.. Per hoc autem et tumultum mentis removit eorum qui aderant, et ostendit quoniam facile est ei mortuos suscitare: quod utique in Lazaro fecit dicens: Lazarus amicus noster dormit. Et simul docuit non formidare mortem: quia enim et ipse erat moriturus, in aliorum corporibus instruxit discipulos confidere, et viriliter ferre mortem.
Etenim eo accedente, iam mors somnus erat. Hoc autem domino dicente, deridebant; unde sequitur et deridebant eum. Non autem increpavit derisionem, ut et ipsa derisio et tibiae, et alia universa demonstratio fiant mortis: quia enim multoties, postquam facta sunt miracula, non credunt homines, antea eos convincit propriis responsionibus: quod et in Lazaro fecit cum dixit: ubi posuistis eum? ut qui dixerunt: veni et vide, et quoniam foetet, quatriduanus enim est, non amplius possint non credere quoniam mortuum suscitavit. Hieronymus.
Non autem erant digni ut viderent mysterium resurgentis qui resuscitantem indignis contumeliis irridebant; et ideo sequitur et cum eiecta esset turba, intravit, et tenuit manum eius, et surrexit puella.
Chrysostomus in Matth.. Non quidem aliam superinducens animam, eam suscitavit, sed eam quae exierat reinducens, et velut ex somno erigens, ut ante viam faciat per visum fidei resurrectionis; et non solum puellam resuscitat, sed et cibum ei iubet dari, ut alii evangelistae dicunt, ut non videatur phantasma esse quod factum est.
Sequitur et exiit fama haec in universam terram illam. Glossa. Quod ad magnitudinem et novitatem miraculi pertinet, et ad manifestam veritatem ipsius, ne confictum putetur.
Hilarius. Mystice autem dominus domum principis, scilicet synagogam, ingreditur, cui in canticis legis hymnus luctum personabat. Hieronymus.
Usque enim hodie iacet in domo principis mortua; et qui videntur magistri, tibicines sunt, carmen lugubre canentes; turba quoque Iudaeorum non est turba credentium, sed tumultuantium. Sed cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet. Hilarius in Matth..
Ut autem rarus ex lege credentium electionis numerus posset intelligi, turba omnis expulsa est; quam utique salvari dominus optasset; sed irridendo dicta, gestaque eius, resurrectionis non fuit digna consortio. Hieronymus.
Tenuit autem manum eius, et surrexit puella: quia nisi prius mundatae fuerint manus Iudaeorum, quae sanguine plenae sunt, synagoga eorum mortua non consurget. Hilarius in Matth..
Exeunte autem fama in universam terram illam, electionis salus, donum christi, atque opera praedicantur. Rabanus.
Moraliter autem puella in domo mortua, est anima mortua in cogitatione. Dicit autem quod puella dormit, quia qui peccant in praesenti, adhuc per poenitentiam resuscitari possunt. Tibicines sunt adulatores, qui fovent mortuam. Gregorius Moralium.
Foras autem turba eicitur, ut puella suscitetur: quia nisi prius a secretioribus cordis expellatur saecularium multitudo curarum, anima quae intrinsecus iacet mortua, non resurgit. Rabanus. In domo autem puella paucis arbitris surgit, iuvenis extra portam, et Lazarus coram multis; quia publica noxa publico eget remedio; levis, leviori et secreta potest deleri poenitentia.