Ad nihilum. Hic ostendit quod non despiciat.
In homine sunt duo: scilicet vitium et virtus. Vitium est despiciendum; et ideo dicit malignus, inquantum talis, ad nihilum est deductus, idest nihil reputatur; et hoc est bonum: primo ad tollendum aemulationem: quandoque enim aliquis malus exaltatur: Hier. 12: via impiorum prosperatur etc..
Sed propter hoc nullo modo debet eum reputare magnum, sed debet eum despicere: 1 Mach. 2: gloria hominis peccatoris stercus et vermis est: hodie extollitur et cras non invenitur, quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit. Vel aliquis magnus intendit nocere; sed ex quo est malignus, contemnas eum: quia talium derogatio est nostrae vitae adprobatio: Ps. 26: si consistant adversum me castra, non timebit cor meum, idest peccatores. Sed virtuosum hominem reputa magnum; ideo dicit, timentes autem dominum glorificat: Eccl. 25: quam magnus est qui invenit sapientiam et scientiam, sed non est super timentem dominum. Glossa aliter exponit, ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, idest diabolus vinctus est ab eo: joan. 2: vicistis malignum etc.. Dominus glorificat timentes dominum, scilicet se. Sed prima expositio est magis litteralis.