DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria aquaeductus.
Aquaeductus. Unde dicit, Eccli.XXIV, 41 : Sicut aquaeductus exivi de paradiso. A duplici enim paradiso exivit hic aquaeductus, a Patre scilicet qui est paradisus caelestis, exivit per creationem et recrea- tionem, a quo nobis attulit aquarii vivam id est, Christum Deum et hominem. A paradiso terrestri, hoc est, ab Ecclesia militante exivit per mortem corporis, directa in caelum velut quidam aquaeductus
aquas miseriarum et tribulationum totius generis humani illuc ducens, Filio eas exponens, et pro eis intercedens.
Maria aquaeductus longissimus excellentia meritorum : nam vehementia desiderii, fervore devotionis, puritate orationis, fontem attigit tam sublimem, cujus plenitudinem tamquam aquaeductus de corde Patris excipiens, nobis edidit illum, non prout est, sed prout capere poteramus. Vere longissimus aquarum quae super caelos sunt, fontem potuit attingere, ut hauriret super Angelos quam refunderet hominibus aquam vivam. Beatus Bernardus : " Ideo tanto tempore defuerunt hominibus fluenta gratiarum, quia nondum intercesserat aquaeductus, "
Ad hoc enim data est ipsa mundo quasi aquaeductus, ut per ipsam a Deo ad homines dona caelestia jugiter descenderent. Integerrimus per inviolatam fidem. Mundissimus per virginitatem et omnimodam castitatem. Occultus per solitudinis dilectionem. Concavus per veram humilitatem. Fusilis per pietatem. Faecundans, id est, abundans aquis per gratiarum plenitudinem. Rotundus. Non plumbeus, sed magis aureus per regiam nobilitatem et eximiam charitatem. Per hunc aquaeductum venit Christus ad. nos occultatus in utero virginali, ut mysterium diabolo celaretur. Unde dicitur ei, Isa. xlv, 15 : Vere tu es Deus absconditus. Ad hoc enim venit ut nos mundaret, reficeret, et potaret aqua sapientiae salutaris, sicut per occultum aquaeductum deducitur aqua ad necessaria civitatis. Per hunc etiam aquaeductum qui de fonte supra dicto haurit, assidue influit vinum compunctionis, laetitiae, et devotionis, in cellarium nostrae mentis.
Et nola, quod dicit : Sicut aquaeductus exivi de paradiso, id est, a sancta
Trinitate, quae est locus totius voluptatis, exivi, inquam, per creationem. Unde : Ab initio et ante saecula creata sum .
Exivit autem sicut aquaeductus, id. est, per meatus subterraneos, per patres scilicet Veteris Testamenti, qui dediti erant terrenis. Isa. XI, 1 : Egredietur virga de radice Jesse, Propter hoc dicitur de ea : Sicut Ulium inter spinas : quia ipsa caelestis exivit de terra. Sed ad quid? ad. irrigandum hortum Domini, id est, Ecclesiam et fidelem animam. Unde statim subjungit : Dixi : Rigabo hortum plantationum . Ipsa enim habet duplex irriguum, superius et inferius. (Quaere sig. 7 de horto.) Non hortum olerum , sed hortum deliciarum qui est Ecclesia et sancta anima, hortum scilicet conclusum custodia Angelorum, qui fecundatur et fructificat austro flante. Et quod Ecclesia non dicitur hortus colligendi fructus, sed plantationum : quia in ea arbores, id est, animae sanctae modo plantantur per laboriosa opera, sed in morte colligentur fructus quando evellentur opera laboriosa. Eccle.IV, 2 : Tempus plantandi, et tempus evellendi. Dicitur etiam hortus plantationum pluraliter : quia ibi plantantur boni et mali. Unde in sagena Patri colliguntur duo genera piscium. Sed cum Dominus plantaverit eam hortum voluptatis et bonum semen seminaverit in agro suo, unde habet zizania? Responsio, Matth. xiii, 27, 28 : Inimicus homo hoc fecit. Ideo scinditur rete Petri.
Propter hoc beata Virgo rigat hunc hortum aqua triplici. Doctrinae, ut purgetur ab erroribus. Unde dicit : Qui bibunt me, adhuc sitient ,scilicet veritatem. Gratiae, ut ornetur floribus et fructibus virtutum. Unde dicit, ibidem, v. 26 : Transite ad me, et a generationibus meis implemini. Tribulationum, ut omnis plantatio quam non plantavit Pater, eradicetur : et ut omnis palmes fructificans purgetur, ut plus afferat fructum . Rigat autem aquis tribulationum, quando mittit
disciplinam sicut lucem, ut vexatio ejus det intellectum . Cujus disciplinae ita est ipsa exemplar, Et quia nihil valet horti rigatio nisi temperetur solis ardore, promittit, quod ardore solis justitiae temperabit, subdens : Et inebriabo prati mei fructum, . (Quaere sig. 12 horti conclusi)
Hic est aquaeductus, de quo legitur, Judith, VII, 6, quem praecepit Holofernes incidi : quia per illum influebat fons qui da m in civitatem Bethuliae parte australi. JBethulia interpretatur domus dolens Domino, quod facit Ecclesia in pae-
nitentibus. Vel, domus parturiens Dominum, quod facit in confitentibus. Isa.
XXVI, 17 et 18 : A facie tua, et caetera. Maria vero aquaeductus quo fluunt in Ecclesiam et fidelem animam dona gratiarum, quem diabolus incidere conatur, cum ejus auxilium, nobis auferre nititur. Incidit autem non quoad eam, sed quoad nos, quando nos retrahit a servitio ejus, et ad hoc ipse magis laborat : quia ipsa est aquaeductus piscinae superioris , per quam derivatur ad nos gratia bonorum illuminantium, quae descendit a Patre luminum. Ideo autem datus est nobis hic aquaeductus, quia ad omnes usus necessarios deerant nobis aquae gratiarum.