CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod virtus non tantum est medietas, sed, etiam conjectura medii.
Omnis autem scientia artis respiciendo ad medium, opus suum bene perficit, in medium quantum potest ducens opera artificiata. Cujus signum est, quod vulgariter consueverunt dicere quando bene se habent opera artificiata, quoniam neque offerre, neque apponere est aliquid. Hoc autem dicunt quasi superabundantia quidem et defectus ipsum bene corrumpant in artificiatis, et haec supermedietas ipsum bene salvet. Si autem boni artifices ad medium respicientes, quod (ut diximus) nec plus nec minus habet, cuncta operantur : quod tamen minus videtur, quamvis ex hoc artes certitudinem contrahant : virtusque omni arte certior est et melior, quemadmodum natura certior et melior est arte : sequitur neces- sario quod virtus medii conjectratix est. Haec autem dico de morali virtute, et non de intellectuali. Moralis virtus est circa operationes et passiones : passiones autem et operationes habent plus et minus et aequale, sicut jam dictum est, puta timere, et audere, et concupiscere, et averti per indignationem, et irasci, et misereri, et universaliter loquendo delectari et tristari secundum omnia in quibus est delectatio et tristitia. Plus autem et minus utraque non bene sunt. Medium autem quod est quando oportet et in quibus et ad quos et cujus gratia et ut oportet et ut optimum est : et hoc est in virtute. Et similiter autem circa operationes est et superabundantia et defectus et medium. Operationes enim animae sunt motus, quorum nos domini sumus ad perficiendum vel impediendum vel tenendum in delectationem vel tristitiam. Virtus autem moralis circa passiones vel tristitias est, in quibus quidem superabundantia vitiosa est et defectus vituperatur : medium autem laudatur et dirigitur : virtus autem utrumque habet, scilicet laudem et directionem : virtus igitur medietas est quaedam conjectatrix existens medii. Ars enim certitudinem non habet nisi ex imitatione naturae. Propter quod Aristoteles dicit, quod ars naturam imitatur . Probatum autem est de natura in libro de Memoria et Reminiscentia, quod natura nec abundat superfluis, nec deficit in necessariis. Natura igitur certa est contingendo medium : propter quod nec digitum sextum facit in manu, nec quatuor contenta est. Ars igitur imitando naturam medium necesse, est contingere, sicut et proverbium superius inductum ostendit. Virtus autem in medio est, natura quidem incertior, et certior axte : eo quod sicut Tullius dicit, virtus moralis naturam imitatur, et in. modum naturae inclinat in medium, quod ars non facit. Ars enim per rationem investigat medium,
quod ut certum semper natura contingit. Virtus autem subjectum quidem rationale habens vel simpliciter vel secundum participationem, et habitus existens in modum naturae tendendo in medium, imitatur naturam, et ex subjecto conjecturando convenit cum arte. Plus ergo convenit cum natura quam ars, et sic certior est quam ars : praecipue cum illud quod formale est in morali virtute, in modum naturae sit : et id quod conjecturale est, parum et parvum sit, sicut in antehabitis dictum est quod non nisi determinat actum, et quibus circumstantiis est actus. Patet igitur quod virtus arte certior est in contingendo medium. Patet etiam qualiter virtus coniectatrix est medii.
Hoc autem quidem negant dicentes medium non esse nisi intermedium extremorum. Unde cujus extrema non sunt, medium non est : extrema autem omnia finita sunt : quod enim infinitum est extremum non habet. Si igitur ponamus extrema fortitudinis quae sunt abundantia audaciae et defectus, et abundantia timiditatis et defectus : et abundantia audaciae non stat in aliqua uno ultra quod non possit plus. Similiter et abundantia timiditatis, et eodem modo de defectu audaciae et defectu timiditatis. Extrema ergo finita non sunt : infinitorum autem non est accipere medium. Virtus igitur nec medium videtur esse, nec coniectatrix medii.
Et ad haec quidem responderi posset, quod haec objectio non procedit: eo quod non hic quaerimus medium secundum rem, sed quoad nos. Medium autem secun dum rem inter extrema finita est : quoad nos autem medium non oportet quod habeat extrema finita. Sed haec responsio non sufficit quaestioni, quia per eam non scitur qualiter virtus in medietate sit consistens et coniectatrix medii. Propter hoc dicimus, quod medium quoad nos nullo modo potest dici medium per participationem vel compositionem extremorum : nec etiam medium quod sit inter extrema sive per distantiam sive per alium modum appropinquationis ad unum extremorum et elongationis ab altero. Nec medium sumi potest per aliquam comparationem ad extremum, eo quod extremum nullum sit in eo quod est infinitum. Si autem medium esset per compositionem vel participationem extremorum, medium virtutis de necessitate esset compositum ex duabus malitiis, quod valde inconveniens est, cum virtus sit simpliciter bonum et optimum et simpliciter bonum in ordinatorum genere ad ipsam. Si enim vero medium esset intermedium duarum malitiarum per aequidistantiam, per majorem recessum ab uno et accessum ad alterum., necessario sequeretur (cum omne quod movetur prius sit in medio quam in extremo) quod ille qui movetur de malitia in malitiam, in medio motus esset in virtute, et esset virtuosus et bonus, quod valde inconveniens est. Adhuc autem si diceretur quod medium esset per abnegationem extremorum : cum omnis negationis causa sit affirmatio : omne enim quod negatur de aliquo, propter hoc negatur quod oppositum illi vel disparatum affirmatur de eodem : oportet ergo quod malitiae positae essent et determinatae et finitae quae abnegarentur de illo : sicut neutrum medium dicitur esse inter masculinum et foemininum, quia est informe neutrius formam habens. Malitiae autem omnes secundum quod malitiae sunt, infinitae sunt, et non stant unquam in aliquo sicut in extremo. Per abnegationem ergo illarum non. accipitur medium. Relinquitur ergo, quod extrema accipiantur ad medium, et medium non ad extremum. Nihil enim determinatum est nisi medium in bono : et extrema iterum ad medium non dicuntur extrema, quia non habent ultimum : sed dicuntur abundantia et defectus super medium vel a medio : quorum tamen utrumque est in-
finitum in abundando et deficiendo. Hoc ergo modo extrema dicuntur elongationes in medio : medium autem dicitur per participationem extremorum, vel interpositionem, vel determinatam vel infinitam abnegationem. Et si dicuntur per elongationem a medio : cum una sit elongatio distantium terminis differens, sicut elongatio inter a et b tanta est ab a in B quanta a b in a : sic medium elongatur a distantibus, et per negationem talis elongationis a proportione medii quoad nos medium dicitur in virtute. Multa enim sunt media quae non per participationem dicuntur extremorum, sicut medium in artibus, quod nec plus nec minus habet : quod non intelligitur quod nec plus nec minus habeat de utroque contrariorum, sed potius quod nec plus habeat de abundantia et defectu super medium : quae tamen abundantia et defectus sunt infinita. Et sic est medium naturae. In continuis intermedium quidem est in proportione spatii et motus et temporis : et tamen non est compositum ab extremis secundum rem : quamvis rationem habeat utriusque extremorum in quantum est principium et finis. Similiter medium in discretis quod maxime est medium, non est nisi quod excedit et exceditur : et si aliquid addatur ei de extremis, jam medium non erit : septem enim non sunt media inter decem et duo, similiter nec quinque. Sed verum est,quod dissimile est, quod extrema in discretis posita et determinata sunt. In moralibus autem sunt elongationis infinitae et penitus indeterminatae, non quidem ab extremo, sed a medio. Et hoc est quod dicunt grammatici, quod malum, pejus, pessimum, non comparantur per accessum ad summum malum, sed per infinitum a bono recessum. In circulo etiam medium quamvis habeat extremum circumferentiam, tamen non componitur ex circumferentiae una et alia parte, sed potius per aequalem a circumferentia elongationem. Et propter quod si quantitas elongationis circumferentiae determinari debeat, deter- minatur per centrum, dicendo quod tanta est circumferentia, quanta est circumducta semidiametri, cujus punctum immobile in centro, mobile circumductum
describit circumferentiam : et elongatio haec secundum potentiam non est finita, cum tamen medium semper aequaliter distet. Si enim demus semidiametrum protrahi in infinitum ex una parte qua habet punctum mobile, eo quod omnis recta linea pretrahitur in infinitum in continuum et directum, ut dicit Euclides, erit centrum semper aequaliter distans. Elongationes autem ab eo erunt in infinitum non tantum per multiplicationem linearum a centro exeuntium, sed etiam cujuslibet elongatione lineae.