In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Apertis quatuor sigillis, varii adversus terram sequuntur effectus : quinto vero aperto, animae martyrum petunt accelerari judicium : ad sexti autem apertionem ostenduntur signa futuri judicii.
I. Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis : et audivi unum de quatuor animalibus dicens, tamquam vocem tonitrui : Veni, et vide.
2. Et vidi : et ecce equus albus, et qui sedebat super illum habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret.
3. Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal dicens : Veni, et vide.
4. Et exivit alius equus rufus : et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant: et datus est ei gladius magnus.
5. Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal dicens : Veni, et vide. Et ecce equus niger : et qui sedebat super illum habebat stateram in manu sua.
6. Et audivi tamquam vocem in medio quatuor animalium dicentium : Bilibris tritici denario, et tres bilibres hordei denario : et vinum et oleum ne laeseris.
7. Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti ani-, malis dicentis : Veni, et vide.
8 Et ecce equus pallidus : et qui se- debat super eum nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum : et data est illi potestas super quatuor partes terrae in-
terficere gladio, fame, et morte, et bestiis terrae. 9. Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant :
10. Et clamabant voce magna, dicentes : Usquequo, Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra ?
II. Et datae sunt illis singulae stolae albae : et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum, donec compleantur conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi.
I2. Et vidi cum aperuisset sigillum sextum : et ecce terraemotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis,
I3. Et stellae de caelo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur.
I4. Et caelum recessit sicut liber involutus : et omnis mons, et insulae de locis suis motae sunt:
I5. Et reges terrae, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber, abscon- derunt se in speluncis, et in petris montium : 16. Et dicunt montibus et petris : Cadite super nos , et abscondite
nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni : 17. Quoniam venit dies magnus irae ipsorum, et quis poterit stare?