CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Solvit argumenta Henrici posita num. 10. suadentia habitum et actum esse practicos per extensionem ad finem. Ad primum, negat habitum speculativum et practicum esse de eodem objecto, et explicat optime quomodo intellectus extensione sit practicus per tres gradus. Ad secundum docet perfectam cognitionem practicam esse particulare dictamen immediate dirigens ad opus et habitum universalem practicum, comparatione hujus dici speculativum, et secundum hoc habitus universalis Medicinae se.u Theoricae dicitur comparative speculativus, est tamen simpliciter practicus. Ad tertium docet, primam bonitatem moralem esse ab objecto, non a fine, quando hic ab objecto distinguitur, de quo 2. d. 40. et quodl. 18. quod si tota bonitas a fine esset, non ideo cognitio esset practica in ordine ad finem, sed in ordine ad objectum. Objicit dupliciter habitum non distingui ab objecto, et explicat quando causae extrinsecae necessario causant effectus distinctos. Haec de hac quaestione, in qua Doctor habet pulchras et varias doctrinas
Metaphysicales ad multa applicabiles, sed quod spectat ad titulum quaestionis parum refert quid teneas, quia fere est tantum de modo loquendi sumpto ex Aristotele. Mihi videtur valde probabile Theologiam nostram esse speculativam et practicam quoad partes, quod etiam sentit Doctor supra num. 28. et expresse ait 4. d. 14. quaest. 3. num. 4. Deum esse trinum, et similes propositiones esse speculativas. Alioquin sequi videtur secundum principia Doctoris notitiam Metaphysicalem de Deo omnique alio objecto amabili vel odibili esse practicam, quia est directiva praxis circa talia et prior ipsa, quod sufficit secundum Doctorem supra num. 6. 7. Sustinendo tamen opinionem, quae tribuitur Doctori, etsi pauca assertive resolvat in hac quaestione, dicendum est Theologiam eo fine inventam, ut operemur operationes necessarias seu praxes, secus est de Metaphysica quae ex 1. Metaph in proaem. omnibus necessariis existentibus, inventa est propter fugam ignorantiae, et sic ejus finis est purum scire, et idem est de aliis scientiis naturalibus, quia nullae inventae sunt ut habeamus praxes circa ipsarum objecta.
Ad rationes (a) pro opinione opposita.
Cum arguitur contra distinctionem per objecta. Ad primam dico, quod non potest esse circa idem objectum habitus speculativus et practicus. Cum probatur, quia intellectus extensione fit practicus, dico quod Aristoteles nunquam dixit quod intellectus speculativus extensione quacumque fit practicus Sed Aristoteles ponens (b) tres gradus intellectus, quorum primus est considerare speculabilia tantum. Secundus considerare agibilia, non dictando prosequi vel fugere. Tertius ut dicit, quando amplius extendendo se jubet prosequi vel fugere, ita quod illa extensio est intellectus imperfecte pratici ad considerationem perfecte practicam, puta ab apprehen. sione terribilium ad dictamen completum de eis praecipiendo fugam vel prosecutionem.
Concesso tamen (c), quod intellectus speculativus extensione fiat practicus, non est ad propositum, quia speculativum et practicum sunt differentiae accidentales intellectus, licet sint essentiales habituum et actuum, et ideo actus et habitus non extenduntur.
Ad illud de Medicina (d) dicitur a quodam, quod habitus universalis est speculativus, sed quando ex ea acquiritur habitus particularis, tunc fit practicus. Contra, tunc ex principiis speculativis sequeretur conclusio practica.
Ideo aliter (e) dicendum est, quod quando sunt aliqua duo extrema opposita, quanto aliquid recedit ab uno oppositorum, tanto accedit ad aliud: modo actualissimam rationem practici habet consideratio quae nata est immediate esse conformis formaliter praxi eliciendae, et quanto aliquid magis recedit ab isto, tanto magis accedit ad speculativum ; igitur habitus universalis qui non est immediate natus esse conformis praxi eliciendae, potest dici speculativus respectu alicujus habitus, qui immediate natus est esse conformis praxi eliciendae. Ita potest dici ars speculativa respectu habitus experti, quia ars tanquam universalior habitus non est ita immediate directiva, sicut apparet 1. Metaph. Artifex frequenter errabit, expertus autem non ita errabit. Ita potest distingui Medicina in speculativam quae scilicet est de universalioribus causis et curis, quae cognitio est remotior a praxi elicienda; et in practicam quae est de particularibus et propinquioribus praxi et immediatius conformibus praxi. Tamen secundum veritatem illa universalior (quae in comparatione dicitur speculativa) est simpliciter practica, quia virtualiter includit illam particularem formaliter conformem praxi.
Ad aliud (f) de bonitate et malitia dico, quod non omnis actus bonus est primo bonus a circumstantia finis, imo est aliquis bonus a circumstantia objecti, puta ubi finis est objectum, et ibi circumstantia finis ut objecti primo tribuit rectitudinem actui. Ille enim actus ex objecto solo est simpliciter bonus, ut amare Deum, sine aliis circumstantiis est simpliciter bonum. Falsum est igitur quod a fine ut finis est, prout scilicet distinguitur contra objectum, accipiatur primo bonitas actus moralis, imo secundo illud est falsum, quia actus circa ens ad finem, licet habeat pro una circumstantia finem, tamen ab objecto est aliqua bonitas prior, a qua actus dicitur bonus ex genere.
Tertia responsio est directe ad propositum, quia etsi circumstantia formaliter circumstet praxim ut sit bona, non tamen formaliter circumstat intellectionem practicam. Non enim intellectus moderate sive medio modo dictat actum, ita quod dictare circumstantionetur hac circumstantia mediocriter, sed intellectus dictat secundum ultimum suae potentiae. Est autem illud dictare rectum a principio, et principium sumitur a primo objecto.
Contra istud arguitur (g), quod non fit distinctio per objecta, quia omne formaliter tale est tale per aliquid sibi intrinsecum ; ergo si habitus est formaliter practicus, hoc est per aliquid sibi intrinsecum, et hoc non erit objectum ; ergo, etc. Exemplum, Sol non est. formaliter calidus, licet sit virtualiter calidus.
Praeterea, objectum (h) non est distinctivum habitus nisi ut causa efficiens: causae autem efficientes non distinguunt effectus specie, quia a causis diversis specie potest esse idem effectus specie, sicut calidum idem specie generatur univoce et aequivoce ab igne et a Sole.
Ad primum dico (i), quod esse practicum dicit aliquid intrinsecum notitiae, sicut respectus aptitudinalis est intrinsecus fundamento ; et quod notitia aliqua sic sit apta nata referri, hoc est per naturam intrinsecam notitiae, quam naturam habet ab objecto, ut a causa extrinseca. Dico ergo, quod habitus est practicus per intrinsecum ut per causam formalem, et per objectum ut per causam efficientem.
Ad secundum dico (k), quod licet a causis essentialiter ordinatis, quarum una est univoca, altera aequivoca, posset esse effectus unius rationis, sicut exemplificatur de calore, tamen quando causae efficientes proxime ejusdem ordinis ad effectum causant aliqua, inquantum ipsae causae sunt distinctae, maxime si utraque sit univoca effectui, sive univocatione completa, sive diminuta, non potest a causis talibus distinctis esse effectus unius rationis. Univocationem completam dico, quando est similitudo in forma et in modo essendi formae. Diminutam, quando est similitudo in forma, licet habeat alium modum essendi: quomodo domus extra est a domo in mente, unde et generationem istam vocat aliquo modo Philosophus univocam 7. Metaph. Quia igitur objectum est causa proxima respectu notitiae, et univoca licet diminute, sequitur quod distinctio formalis objectorum, cum causent notitias inquantum ipsa sunt distincta, necessario concludat distinctionem formalem notitiarum.