IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(Textus Magistri Sententiarum.
De illis qui suscipiunt sacramentum et rem, et rem et non Sacramentum, et Sacramentum et non rem. Hic dicendum est, aliquos suscipere Sacramentum et rem Sacramenti, aliquos Sacramentum et non rem, aliquos rem et non Sacramentum. Sacramentum et rem simul suscipiunt omnes parvuli, qui in Baptismo ab originali mundantur peccato; quamvis quidam diffiteantur, illis qui perituri sunt parvulis in Baptismo dimitti peccata, innitentes illi verbo Augustini : Sacramenta in solis electis efficiunt quod figurant; non intelligentes, illud ita esse accipiendum, quia cum in aliis efficiant remissionem, non eis faciunt hoc ad salutem, sed solis electis. Nam quod omnibus parvulis in Baptismo remittatur peccatum per Baptismum, evidenter Augustinus dicit : " A parvulo, inquit, recenter nato usque ad decrepitum senem, sicut nullus prohibetur a Baptismo, ita nullus est, qui non peccato moriatur in Baptismo; sed parvuli tantum originali, majores vero etiam omnibus quae male vivendo addiderunt ad illud ", quod nascendo traxerunt, nisi vitae enormitas impediat. Adulti quoque qui cum fide baptizantur, Sacramentum et rem suscipiunt.
De ficte accedentibus.
Qui vero sine fide accedunt vel ficte, Sacramentum, non rem, suscipiunt. Unde Hieronymus:" Sunt lavacra gentilium, haereticorum, sed non lavant ad salutem. In Ecclesia etiam qui non plena fide Baptisma accipiunt, aquam accipiunt, sed non Spiritum. " Augustinus etiam ait : " Judaeis omnibus communia erant Sacramenta, sed non communis erat gratia, quae est virtus Sacramentorum; ita et nunc Baptismus communis est omnibus baptizatis, sed non virtus Baptismi, id est, ipsa gratia ". Item : " Omnis qui jam suae voluntatis arbiter constitutus est, cum accedit ad Sacramentum fidelium, nisi poeniteat eum veteris vitae, novam non potest inchoare. Ab hac poenitentia, cum baptizantur, soli parvuli immunes sunt ". His aliisque testimoniis aperte ostenditur, adultis sine fide et poenitentia veram in Baptismo non conferri gratiam remissionis, quia nec parvulis sine fide aliena, qui propriam habere nequeunt, datur in Baptismo remissio. Si quis ergo ficte accedat, non habens veram cordis contritionem, Sacramentum sine re accipit. Videtur tamen Augustinus dicere, quod etiam accedenti, qui etiam habet odium fraternum, in ipso momento, quo baptizatur, omnia condonentur et post Baptismum mox redeant: sed non hoc asserendo dicit, imo hanc opinionem et praemissam sententiam conferendo. Ait enim sic : His qui ficto corde baptizantur, aut peccata nullatenus dimittuntur, quia Spiritus sanctus disciplinoe effugiet fictum, aut in ipso temporis puncto per vim Sacramenti dimissa, iterum per fictionem replicantur ; ut etiam illud verum sit : Quotquot in Christo baptizati estis, etc. et illud : Spiritus sanctus disciplinoe effugiet fictum; ut induat eum Christum sanctitas Baptismi, exuat eum Christum pernicies fictionis. Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna charitas non est, aperte Dominus docet in illo servo, a quo dominus dimissum debitum petiit, quia ille conservo dimittere noluit. Sic non impeditur Baptismi gratia, quominus omnia peccata dimittantur, etiam si fraternum odium in ejus cui dimittuntur animo perseverat. Solvitur enim hesternus dies, et quidquid superest; solvitur etiam ipsa hora momentumque ante Baptismum et in Baptismo. Deinceps autem continuo reus esse incipit, non solum consequentium, sed et praeteritorum dierum, horarum, momentorum, redeuntibus omnibus, quae dimissa sunt ". Hoc autem, ut praediximus, non sub assertione dixit; quod ostenditur ex eo quod ait in eodem libro sic. " Si ad Baptismum fictus accedit, dimissa sunt ei peccata, aut non sunt dimissa: eligant quod voluerint ". Ecce aperte cernis, si tamen attendis, id dixisse Augustinum non asserendo, sed quaerendo et aliorum opinionem referendo. Idem enim ait : " Tunc valere incipit ad salutem Baptismus, cum illa fictio veraci confessione recesserit, quae, corde in malitia perseverante, peccatorum ablutionem non sinebat fieri ". Non ficte accedenti peccata dimittuntur.
Quomodo intelligatur illud : Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis.
Quaeritur ergo, quomodo illud accipiatur : Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis ? Potest dici, quod qui in Christo, id est, in Christi conformitate, baptizantur, ut scilicet moriantur vetustati peccati, sicut Christus vetustati poenae, induunt Christum, quem per gratiam inhabitantem habent. Potest et aliter solvi : Duobus enim modis induere Christum dicimur: vel assumptione Sacramenti, vel rei perceptione. Unde Augustinus .: " Induunt homines Christum aliquando usque ad Sacramenti perceptionem, aliquando usque ad vitae sanctificationem; atque illud primum bonis et malis potest esse commune, hoc autem proprium bonorum est et piorum ". Omnes ergo, qui in Christi nomine baptizantur, Christum induunt vel secundum Sacramenti perceptionem, vel secundum vitae sanctificationem.
De illis qui suscipiunt rem et non Sacramentum seu quod passio supplet vicem baptismi et fides et contritio.
Sunt et alii, ut supra posuimus, qui suscipiunt rem et non Sacramentum. Qui enim effundunt sanguinem pro nomine Jesu, etsi non Sacramentum, rem tamen accipiunt. Unde Augustinus : " Quicumque, non percepto regenerationis lavacro, pro confessione Christi moriuntur, tantum eis valet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte Baptismi ". Auditis, quod passio pro nomine Jesu suscepta supplet vicem Baptismi. Nec tantum passio vicem Baptismi implet, sed etiam fides et contritio, ubi necessitas ex-, cludit Sacramentum, sicut aperte docet Augustinus dicens :" Baptismi vicem aliquando implere passionem, de latrone illo cui non baptizato dictum est : Hodie mecum eris in paradiso, beatus Cyprianus in lib. 4. de Baptismo, non leve documentum assumit. Quod ego etiam atque etiam considerans invenio, non tantum passionem pro nomine Christi id quod Baptismo deerat, posse supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium Baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Neque enim ille latro pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum: nec quia credidit, passus est, sed dum patitur, credit. Quantum igitur fides valeat etiam sine visibili Baptismi Sacramento, quod ait Apostolus : Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem, in illo latrone declaratum est: sed tunc impletur invisibiliter, cum mysterium Baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. Et Baptismus quidem potest esse, ubi conversio cordis defuerit: conversio autem cordis potest quidem inesse, non percepto Baptismo, sed contempto Baptismo, non potest; nec ullo modo dicenda est conversio cordis ad Deum, cum Dei Sacramentum contemnitur ". Ecce hic habes, non solum passionem, sed etiam fidem et contritionem conferre remissionem, ubi non contemnitur Sacramentum, ut in latrone illo ostenditur, qui non per passionem, sed per fidem salvatus est sine Baptismo. Sed dicunt quidam Augustinum hoc retractasse. Retractavit quidem exemplum, sed non sententiam. Ait enim in 4. libro de Baptismo : " Cum dicerem, vicem Baptismi posse habere passionem, non satis idoneum posui illius latronis exemplum, quia, utrum non fuerit baptizatus, incertum est ". Constat igitur, sine Baptismo aliquos justificari et salvari. Unde Ambrosius de Valentiniano: " Ventrem meum doleo, ut prophetico utar eloquio, quia quem regeneraturus eram amisi; ille tamen gratiam, quam poposcit, non amisit ".
Quoe videntur obviare proedictis.
His autem videtur obviare quod Dominus ait : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum coelorum. Quod si generaliter verum est, non videntur esse vera superius posita. Sed illud intelligendum est de his, qui possunt et contemnunt baptizari; vel ita intelligendum est: Niti quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, id est, ea regeneratione, quae fit per aquam et Spiritum sanctum, non salvabitur, illa autem regeneratio fit non tantum per Baptismum, sed etiam per poenitentiam et sanguinem.Unde auctoritas dicit, ideo Apostolum " pluraliter dixisse fundamentum Baptismatum, quia est Baptismus in aqua, in sanguine, in poenitentia ". Hoc autem non ideo dicit, quod Baptismi Sacramentum fiat nisi in aqua, sed quia ipsius virtus et sanctificatio datur non modo per aquam, sed per sanguinem, vel poenitentiam interius. Ratio etiam id suadet. Si enim parvulis non valentibus credere sufficit Baptismus, multo magis sufficit fides adultis volentibus, sed non valentibus baptizari. Unde Augustinus : " Quaeris quid sit majus : fides an aqua; non dubito quin respondeam : fides. Si ergo quod minus est sanctificare potest, nonne quod majus est, id est, fides? de qua Christus ait : Qui cre diderit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet ". Sed dicunt aliqui, nullum adultum in Christum credere vel charitatem habere sine Baptismo, nisi sanguinem fundat pro Domino, subdita introducentes testimonia. Augustinus ait: " Ex illo tem pore, quo Salvator dixit: Nisi quis renatus fuerit, etc. absque Sacramento Baptismi, praeter eos qui in Ecclesia sanguinem fundunt, aliquis vitam aeternam accipere non potest ". Item : " Nullum Catechumenum, quamvis in bonis operibus defunctum, vitam aeternam habere credimus, excepto martyrio, ubi Baptismi tota Sacramenta complentur ". Item : " Baptizatis tantum iter salutis esse credimus ". Sed quod in his minus dixit, in aliis capitulis supra positis supplevit ; et ideo haec sic intelligenda sunt, ut soli habentes tempus excipiantur. Si enim aliquis habens fidem et charitatem voluerit baptizari et non potest necessitate praeventus, supplet Omnipotentis benignitas quod Sacramento defuerat. Dum enim solvere potest, nisi solvat, tenetur: sed cum jam non potest. et tamen vult, non imputat ei Deus, qui suam potentiam Sacramentis non alligavit. Quod vero invisibilis sanctificatio sine visibili Sacramento quibusdam insit, aperte Augustinus tradit super Leviticum dicens, " invisibilem sanctificationem quibusdam affuisse et profuisse sine visibilibus Sacramentis ; visibilem vero sanctificationem, quae fit Sacramento visibili, sine invisibili, posse adesse, non posse prodesse. Nec tamen visibile Sacramentum ideo contemnendum est, quia contemptor ejus invisibiliter sanctificari non potest. Hinc Cornelius et qui cum eo erant, jam Spiritu sanctificati, baptizati sunt. Nec superfla judicanda est sanctificatio visibilis, quia invisibilis praecessit. Sine visibili ergo invisibilis sanctificatio esse potest et prodesse: visibilis autem quae fit Sacramento tenus, sine invisibili prodesse non potest, cum ista sit omnis illius utilitas. Simoni Mago visibilis Baptismus non profuit, quia invisibilis non affuit; sed quibus invisibilis affuit, profuit ". Nec tantum valet fides aliena parvulo, quantum propria adulto. Parvulis enim non sufficit fides Ecclesiae sine Sacramento, qui, si absque Baptismo fuerint defuncti, etiam cum deferuntur ad Baptismum, damnabuntur, sicut multis Sanctorum testimoniis comprobatur ; Ad quod hoc unum sufficiat. Augustinus ait: " Firmissime tene, parvulos, qui vel in uteris matrum vivere incipiunt et ibi moriuntur, vel de matribus nati sine Sacramento Baptismi de hoc saeculo transeunt, aeterno supplicio puniendos, quia, et si peccatum propriae actionis non habuerunt, originale tamen peccatum traxerunt carnali conceptione ". Et sicut parvuli, qui sine Baptismo moriuntur numero infidelium adscribuntur: ita qui baptizantur fideles vocantur, qui a fidelium consortio non separantur, cum orat Ecclesia pro . fidelibus defunctis. Fideles igitur sunt non propter virtutem, sed fidei Sacramentum. Unde Augustinus : " Parvulum etsi nondum fides illa, quae in credentium voluntate consistit, jam tamen fidei ipsius Sacramentum, id est, Baptismus, fidelem facit: sicut credere respondetur, ita etiam fidelis vocatur, non rem ipsam mente annuendo, sed ipsius rei Sacramentum percipiendo.
Quid prosit Baptismus his qui cum fide accedunt ?
Solet etiam quaeri de illis, qui jam sanctificati spiritu cum fide et charitate ad Baptismum accedunt, quid eis conferat Baptismus. Nihil enim videtur eis praestare, cum, per fidem et contritionem jam remissis peccatis, justificati sunt. Ad quod sane dici potest, eos quidem per fidem et contritionem justificatos, id est, a macula peccati purgatos et a debito aeternae poenae absolutos, tamen adhuc teneri satisfactione temporali, qua poenitentes ligantur in Ecclesia. Cum autem Baptismum percipiunt, et a peccatis, si qua interim post conversionem contraxerunt, mundantur et ab exteriori satisfactione absolvuntur, et gratia adjutrix omnisque virtus augetur, ut vere novus homo tunc dici possit. Fomes quoque peccati in eo amplius debilitatur. Ideo Augustinus dicit, quod fides, quae fideles facit, in aquis Baptismi datur vel nutritur, quia non habenti aliquando ibi datur, et jam habenti, ut plenius habeat, datur. Sic et de aliis intelligendum est.
Quid dimittitur in Baptismo justis.
Qui ergo mundus accedit ibi fit mundior, et omni habenti ibi amplius datur. Quod vero omnis exterior satisfactio ibi relaxetur, Ambrosius ostendit, super illum locum : Sine poenitentia sunt dona Dei et vocatio, dicens : " Gratia Dei in Baptismo non requirit gemitum vel planctum vel aliquod opus, et omnia gratis condonat". Quod quidem de exteriori gemitu vel planctu accipiendum est; nam sine interiori nemo adultus renovatur: sed exteriores satisfactiones et afflictiones, scilicet sordes poenitentium, ibi dimittuntur. Multum ergo confert Baptismus etiam jam per fidem justificato, quia accedens ad Baptismum quasi ramus a columba portatur in arcam: ante intus erat judicio Dei, sed nunc etiam judicio Ecclesioe intus est. Cum vero in Baptismo peccatum deleatur, et satisfactio exterior non imputetur: quaeritur, cur poenalitas, cui pro peccato addicti sumus, non tollatur ? Hoc ideo fieri tradunt Sancti, " quia, si a poena homines per Baptismum liberarentur, ipsam putarent Baptismi pretium, non aeternum regnum. Ideo, soluto reatu peccati, temporalis poena tamen manet, ut illa vita studiosius quaeratur, quae erit a poenis omnibus aliena ". Ideo etiam manet, ut sit fideli certandi materia et vincendi occasio, qui non vinceret, si non pugnaret; nec pugnaret, si in Baptismo immortalis fieret.
Cujus rei Baptismus sit Sacramentum, qui datur jam justo.
Si quaeritur, cujus rei Baptismus ille sit Sacramentum, qui datur jam justo ? Dicimus Sacramentum esse et rei, quoe proecessit, id est, re missionis ante per fidem datae, et remissionis temporalis poenoe, sive pec cati, si habetur, quod interim committitur, et novitatis ac omnis gratiae ibi praestitae. Omnis etenim rei signum est, cujus causa est. Nec mireris, rem aliquando praecedere Sacramentum, cum aliquando etiam longe post sequatur, ut in illis qui ficte accedunt, quibus, cum postea poenituerint, incipiet Baptismus prodesse, in quibus fuit Baptismus Sacramentum hujus sanctificationis, quam poenitendo habent. Sed si nunquam poeniterent, nec a figmento recederent, cujus rei Sacramentum esset Baptismus ab illis susceptus? Potest dici : rei quae ibi fieret, si non eorum enormitas impediret.
Si parvulis datur in Baptismo gratia, qua possunt in majore oetate proficere ?
Solet etiam quaeri, si parvulis in Baptismo datur gratia, qua, cum tempus habuerint utendi libero arbitrio, possint bene velle et currere? De adultis enim, qui digne recipiunt Sacramentum, non ambigitur, quin gratiam operantem et cooperantem perceperint, quae in vacuum eis cedit, si per liberum arbitrium post mortaliter deliquerint ; qui merito peccati gratiam appositam perdunt. Unde et dicun tur contumeliam facere Spiritui sancto,et ipsum a se fugare. De parvulis vero, qui nondum ratione utuntur, quaestio est, an in Baptismo receperint gratiam, qua ad majorem venientes aetatem possint velle et operari bonum? Videtur quod non receperint, quia gratia illa charitas est et fides, quae voluntatem praeparat et adjuvat. Sed quis dixerit, eos accepisse fidem et charitatem? Si vero gratiam non receperint, qua bene operari possunt, cum fuerint adulti; non ergo sufficit eis in hoc statu gratia in Baptismo data, nec per illam possunt modo boni esse, nisi alia addatur; quae si non additur, non est ex eorum culpa, quia justificati sunt a peccato. Quidam putant, gratiam operantem cunctis parvulis in Baptismo dari in munere, non in usu, ut, cum ad majorem venerint aetatem, ex munere sortiantur usum, nisi per liberum arbitrium usum muneris extinguant peccando; et ita ex culpa eorum est, non ex defectu gratiae, quod mali fiunt: qui ex Dei munere valentes habere usum bonum, per liberum arbitrium renuerunt et usum pravum elegerunt.
( Finis textus Magistri. )
ORDO QUAERENDORUM.
Postquam (a) Magister egit de Baptismo quantum ad ejus intrinseca, hic agit de suscipientibus Baptismum, et consistit tota determinatio istius distinctionis in declarando quamdam distinctionem trimembrem de suscipientibus, quae est, quod aliqui recipiunt Sacramentum et rem; aliqui Sacramentum et non rem: aliqui rem et non Sacramentum: et dividitur in tres. In prima, hujus divisionem ponit. In secunda, eam exponit. In tertia, circa eam dubitationes movet; et ponitur secunda ibi : Sacramentum et rem. Tertia ibi : Solet quoeri de illis. Prima pars manet indivisa. Secunda dividitur in tres, secundum tria membra, quae declarat. Secundum membrum ibi : Si vero sine fide. Tertium ibi : Sunt et alii. Et utraque istarum partium habet duas, quia primo declarat veritatem. Secundo objicit et solvit, et contra dicta in declaratione secundi membri ponit duas objectiones. Prima est ex auctoritate
Augustini, ibi : Videtur tamen Augustinus. Secunda ex auctoritate Apostoli, ibi : Quoeritur quomodo. Contra etiam dicta in declaratione tertii membri ponit duas dubitationes. Prima, ibi : Eis autem videtur. Secunda ibi : Sed dicunt aliqui. Tertia pars principalis dividitur in duas, secundum duas dubitationes, quas movet. Prima movetur circa tertium membrum, et ponitur ibi : Solet quoeri, etc. Secunda movetur circa secundum membrum, ibi : Solet etiam quoeri. Primum membrum, scilicet suscipere rem et Sacramentum, certum est quod convenit parvulis. Secundum, recipere Sacramentum et non rem, certum est quod tantum convenit adultis. Tertium membrum potest competere utrisque, quia utrique possunt habere Baptismum sanguinis et flaminis. Secundum hoc ergo, primo quaerendum est de parvulis. Secundo de adultis. Tertio simul de utrisque. Quantum ad parvulos tria quaero. Primo, utrum parvuli sint baptizandi? Secundo, utrum parvuli baptizati recipiant effectum Baptismi ? Tertio, utrum parvulus existens in utero matris possit baptizari?