IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(c) Contra conclusionem. Hic probat Doctor quod natura assumpta necessario includit propriam existentiam, et supponit quod Filius Dei vere generabatur ex matre temporaliter.
Sed nota tamen, quod aliquid per se generari convenit tripliciter.
Primo, ut terminus totalis generationis, et sic totum compositum per se generatur.
Secundo, ut terminus formalis partialis tantum, et sic forma partis dicitur generali.
Tertio, ut subjectum generationis, et sic materia in eodem instanti, quo recipit formam partis, dicitur subjective generari, quod tunc contingit per aliquod novum in ipsa generatum.
Potest etiam addi quartus modus, et est quod sicut suppositum creatum dicitur vere generari, quando totalis terminus generationis generatur in ipso, sic Filius Dei generari dicitur temporaliter ex hoc quod totalis terminus generationis temporalis fuit vere productus, et in ultimo instanti, quo habuit esse, fuit unitus Filio Dei ; cum ergo generatio realis et omnis actio realis habeat de necessitate terminum realem, ut patet a Doctore in I . dist. 3. quaest. 6. et terminus vere realis est secundum veram existentiam, et generatio, qua dicitur Filius Dei generari temporaliter, est vere realis et nova ; ergo terminus totalis generationis fuit vere realis, et illud non potuit esse, nisi natura humana, secundum quam dicitur Filius Dei generari temporaliter ; ergo natura humana in Filio Dei dicit propriam existentiam realem.
I. UM.
Resolvit humanitatem Christi habere existentiam creatam et propriam, sed non subsistentiam propriam vel creatam, in quo conveniunt Theologi et Philosophi, quibusdam Thomistis exceptis. Docet etiam suppositum Christi existere simpliciter existentia creata, quae sit ipsi propria, quod bene declarat.
Contra (I) rationes istius opinionis arguo, et contra primam sic: Si Verbum tantum habeat respectum novum ad naturam, et ille erit respectus rationis tantum ; cum autem per respectum rationis non dicatur subjectum formaliter esse aliquid, ergo Verbum inquantum homo, non erit formaliter aliquid ; consequens est contra illud, extra de haereticis, c. cum Christus, ergo, etc.
Praeterea (g), pars adveniens toti, non dat esse toti, sed recipit, quia perficitur a forma totius, quia si remaneret distincta sicut prius, non reciperet esse totius, sed vel haberet proprium esse, vel nullum ; sed natura humana unita Verbo non informatur a Verbo, sed manet simpliciter distinctas vel igitur nullum esse habet, vel aliquod esse proprium.
Contra aliud argumentum de accidente, arguo sic: Accidens habet proprium esse actualis existentiae, quia potest per se existere; igitur, etc.
Item, generationem terminat secundum quid, licet nullius generationis terminus caret esse actualis existentiae; igitur, etc.
Praeterea, facta transubstantiatione panis in corpus, quantitas est ibi actualiter existens, et nullum esse acquiritur sibi per transubstantiationem subjecti, quia per nullam transmutationem positivam, puta generationem vel creationem ; ergo prius in subjecto habuit actualem existentiam, et eamdem quam post ; igitur, etc.
Contra tertiam (h) persuasionem de quantitate, illa si valeret, concluderet quod natura humana esset formaliter existens forma increata, quia qualitas est formaliter quanta eadem quantitate qua substantia, et tunc natura illa esset formaliter bona bonitate increata, et ita in infinitum diligibilis, et sic de veritate et de aliis.
Concedo conclusiones primarum rationum, quod natura ista ex quo non est tantum in intellectu, neque in causa, sed extra causam suam, necessario habet suam propriam existentiam actualem, sicut suum proprium esse quidditativum, sed non habet propriam subsistentiam, quia subsistentia ultra existentiam nihil addit nisi negationem duplicis dependentiae, sicut dictum est de personalitate dist. I . quaest. I . Ista autem existentia non est independens, sicut nec natura, cujus est; sed talis existentia est ibi tantum existentia Verbi; ideo hic est tantum una subsistentia.
Dico etiam ulterius, quod est alia existentia ab increata, quae sit propria existentia hujus suppositi, et simpliciter. Primum declaro per oppositum.
Ideo enim (i) existentia pedis mei non est existentia mei, licet sit in me, quia ego non sum pes, neque subsistens respectu pedis, sicut suppositum respectu naturae, sed e converso magis pes existit per existentiam mei, et ideo existentia pedis non est alia .ab illa qua existo, sed tantum est aliqua existentia partialis in illa qua existo ; sed oppositum est hic : Verbum enim subsistit in natura humana, sicut suppositum in natura, propter quod proprie dicitur homo, et ideo proprie est existens existentia hujus naturae.
Secundo dico etiam, quod simpliciter existit ista existentia ; licet enim Socrates formaliter existat existentia albi, quia formaliter est albus, non tamen simpliciter, sed secundum quid existit illa existentia, quia illa existentia est secundum quid, et maxime respectu existentiae Socratis, quae est in se existentia simpliciter ; sed in proposito existentia naturae humanae est in se existentia simpliciter, prout ens dividitur in ens simpliciter, et in ens secundum quid, et ens simpliciter est substantia, ens secundum quid est accidens ; existentia autem naturae humanae est existentia substantiae ; igitur cum Verbum divinum simpliciter sit homo, simpliciter existit illa existentia.
Et si dicas, quod verum est, quod ejus existentia in se sit existentia simpliciter, non tamen in Verbo.
Contra, qualis est existentia in se, tale existere dat cuicumque existenti per ipsam ; Verbum existit existentia ista, scilicet per naturam humanam ; igitur, etc.
Et istud ultimum forte erat ratio motiva aliorum de illa opinione, quia ista existentia naturae humanae non erat prima existentia hujus suppositi, sed adveniens ei jam habenti esse perfectum, ideo videbatur esse existentia suppositi secundum quid, ut sic, licet in Christo deberet concedi esse plures existentias, non tamen plures existentias Christi, quia tantum una ut prima esset ejus simpliciter, aliae autem essent ejus secundum quid.
Sed istud non concludit, quia non omnis existentia alicujus non prima est ejus secundum quid, si illud non est natum dare existentiam secundum quid, qualis est omnis natura substantialis, qualitercumque se habeat ad illud cui dat esse. Quod si omnino fiat altercatio, pro eodem accipi esse non primum suppositi, et non simpliciter, nunc non est contentio nisi in Verbo, neque opiniones quae videntur oppositae, contradicunt. Sed quando res constat, non est vis facienda in nomine, secundum Augustinum primo Retract.
Haec opinio secunda quantum ad illud quod tenet de duplici existentia actuali, confirmatur per Damascenum cap. 60. ubi vult quod in Christo sunt duae voluntates et duo velle; sed esse immediatius se habet ad essentiam quam velle ad voluntatem ; ergo magis necesse est ipsa plurificari secundum pluralitatem naturarum.
Ad argumenta. Ad primum dico quod etsi in Christo sint duae voluntates, non tamen duo volentes, quia concretum non numeratur absque numeratione suppositi, sicut patet de habente duas scientias, qui non dicitur duo scientes. Ita in proposito si sint plura esse, quorum utrumque erit esse simpliciter sup positi, non sequitur suppositum esse duo entia.
Et etiam in forma arguendi (k) cum dicitur, esse constituit ens, ergo plura esse, plura entia, est fallacia consequentis a destructione antecedentis ; divisio enim antecedentis et consequentis includit aliquam negationem circa utrumque.
Et ad confirmationem rationis, cum dicitur quod tunc esset Christus ens per accidens, dico quod si accipiatur ibi proprie per accidens, ut aggregat duo genera vel res duorum generum, non est ibi ens per accidens, quia natura divina in nullo , genere est. Natura etiam humana nulli accidit, quia vere est. Si tamen dicatur unum per accidens proprie quodcumque includens duo, quorum unum advenit alteri habenti esse completum, et non est forma per se informans illud constituens tertium, posset concedi, licet in proposito non bene sonet.
Ad aliud Bernardi, dico quod unitas potest dici maxima, vel ex privatione distinctionis, vel ex privatione illorum unitorum in ipsa unitate. Primo modo non est hic maxima unitas, quia maxima est hic distinctio naturarum. Secundo modo potest concedi maxima unitas post unitatem Trinitatis, quia ipsa unita sunt perfectissima, quia unum est infinitum, et alterum est substantia perfecta in se, et ex unione ejus ad reliquum est perfectissimum per communicationem idiomatum, quia est Deus.
Ad aliud, concedo quod natura humana est possibilis, sicut effectus est possibilis respectu causae, sed non sicut perfectibile ab ipso Verbo, quia Verbum nullius potest esse forma ; et e converso, etiam natura non est forma Verbi, ideo non dat esse per informationem, sed per unionem. Sicut enim ex ista unione Verbum hac natura est homo, ita hac natura est existens existentia hujus naturae.
Ad aliud patet per idem, quia infinitum nullam perfectionem recipit, quae informet ipsum ; tamen sicut ista natura unitur sibi sine receptione passiva alicujus perfectionis in Verbo, ita Verbum ex tali unione est existens existentia hujus naturae.
Ad argumenta pro opinione patet de parte et accidente et quantitate, quia improbata sunt arguendo contra eam nec enim ipsa natura est pars alicujus totius, nec in se accidens, nec formaliter existens existentia increata.