REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Alens. ?. p. q. 15. m. I. art. 1 2. D. Thom. quaest. 18. art. I. et hic q. I. art. I. Durand. q. I. Gabr. q. I Suar. 3. p . tom. I. disp . 37. Vasq. d . 37. Scot. in Oxon. hic q. unica.
Circa hanc distinctionem quaeritur primo : Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Quod non. Probatio, quia tunc altera voluntas non esset domina sui actus. Probatio, quia voluntas humana, vel regulabatur a voluntate divina, vel operabatur libere ? Si primo modo, ita quod non possit aliter velle, igitur non est domina sui actus, et per consequens non est voluntas. Si secundo modo, igitur potest elicere actum contrarium voluntati divinae, et per consequens ipsa erit non recta; consequens est inconveniens.
Item, in Christo est voluntas humana duplex : Voluntas inquantum natura, quae naturaliter vult ea quae vult, et illa determinatur ad commoda tantum ; voluntas libera, quae potest velle juste et injuste.
Oppositum : Christus habet duos intellectus tantum ; igitur et tantum duas voluntates, quia non est intellectus sine voluntate, nec e contra, nec in Deo, nec in creaturis.