Beda. Loca rebus congruunt. In monte dominus orat, transformatur, discipulis arcana suae maiestatis aperuit; in inferiora descendens, turbae occursu excipitur; unde dicitur factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.
Sursum patris vocem pandit, deorsum spiritus malos expellit; unde sequitur et ecce vir de turba exclamavit dicens: magister, obsecro te, respice in filium meum. Titus. Videtur mihi sapiens quidem hic esse; non enim dixit salvatori: fac hoc vel istud; sed respice. Hoc enim sufficit ad salutem, sicut propheta dicebat: respice in me, et miserere mei. Et dicit in filium meum, ut rationabilem demonstret inverecundiam, quod solus in multitudine clamat. Addit quia unicus est mihi; quasi dicat: nullus alius expectatur futurus remedium senectutis.
Consequenter explicat passionem, ut audientem moveat ad pietatem, dicens et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum.
Deinde videtur criminari discipulos; sed magis respondit, quod iuste verecundiam deposuerit, dicens et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum, et non potuerunt; quasi dicat: non putes quod leviter ad te pervenerim: stupenda est dignitas tua, nec statim te molestavi: ad discipulos tuos accessi primo; nunc quia non curaverunt, cogor proficisci ad te; unde et dominus non ipsum, sed genus incredulum increpat; sequitur enim respondens autem iesus dixit: o generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? chrysostomus in matthaeum. Sed hunc hominem multum infirmari in fide, evangeliorum Scriptura ostendit ex pluribus; ex eo scilicet quod dixit: adiuva incredulitatem meam, et: si potes, et ex eo quod christus dixit: credenti omnia possibilia sunt. Cyrillus. Unde melius puto incredulum reputatum daemoniaci patrem, quod et sacros apostolos obiurgavit, dicens eos non posse imperare Daemonibus; potius autem erat honorando deum ab eo petere gratiam; annuit enim veneratus. Qui autem dicit debilitari erga virtutem quae est in spiritus malignos, eos qui a christo adepti sunt potestatem eiciendi eos, gratiam magis calumniatur quam fulgentes ea, in quibus christus operatur. Unde offenditur christus accusatis sanctis quibus est commissum verbum praedicationum sacrarum; propter quod dominus increpat eum et concordes ei, dicens o generatio infidelis et perversa; quasi dicat: causa tuae infidelitatis, gratia effectum sortita non est. Chrysostomus.
Non autem dirigit sermonem ad eum tantum, sed ad omnes Iudaeos, ne faciat eum haesitare: oportebat enim scandalizari quamplures. Theophylactus. Quod autem dicit perversa, demonstrat quod non a principio, neque naturaliter inerat eis malitia; sed natura quidem erant recti semen Abrahae existentes, sed per malitiam erant perversi. Cyrillus. Quasi nescientes procedere rectis incessibus. Cum eis autem qui sic sunt dispositi, christus commorari dedignatur; unde dicitur usquequo ero apud vos, et patiar vos? ferens quasi moleste eorum conversationem propter pravitatem ipsorum. Chrysostomus.
Per hoc etiam ostendit desideratum sibi esse suum recessum, et quod non erat grave crucis patibulum, sed magis ipsorum conversatio. Beda.
Non quod taedio superatus sit mansuetus et mitis; sed in similitudinem medici si aegrotum videat contra sua praecepta se gerere, dicat: usquequo accedam ad domum tuam, me aliud iubente, te aliud faciente? intantum autem non est iratus homini, sed vitio, ut statim intulerit adduc huc filium tuum. Titus. Poterat quidem solo iussu eum liberare; sed propalat suam passionem subiciens infirmum praesentium visioni. Deinde Daemonium, postquam dominum sensit, concutit puerum; unde sequitur et cum accederet, elisit illum Daemonium et dissipavit; ut sic prius exprimatur passio, deinde adhibeatur remedium. Chrysostomus.
Non tamen hoc dominus ad ostentationem facit, sed causa patris; ut cum viderit Daemonium conturbari propter solam vocationem, sic saltem inducatur ad fidem futuri miraculi; de quo sequitur et increpavit iesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri eius. Cyrillus. Antea autem non erat patris, sed Daemonis occupantis. Subdit autem evangelista stupere plebem in magnaliis dei, dicens stupebant autem omnes in magnitudine dei, quod dicit propter donum christi, qui sacris quoque apostolis contulit potestatem agendi divina miracula, et imperandi Daemonibus.
Beda. Mystice autem pro qualitate meritorum quotidie aliis ascendit dominus, dum perfectos, quorum conversatio in caelis est, sublimius extollendo glorificat, et de aeternis instruit, et docet quae a turbis audiri non valent; aliis autem descendit, dum terrenos et insipientes confortat, docet et castigat. Hunc autem daemoniacum matthaeus lunaticum, marcus surdum et mutum describit: significat enim illos qui ut luna mutantur, per diversa vitia crescentes et decrescentes; qui muti sunt non confitendo fidem, et surdi, nec ipsum fidei audiendo sermonem.
Dum puer autem ad dominum accedit, eliditur: quia conversi ad dominum plerumque a Daemonio gravius pulsantur, ut vel odium virtutis incutiat, vel expulsionis suae vindicet iniuriam: sicut ecclesiae primordiis tot gravissima intulit certamina, quot suo regno doluit subito illata dispendia. Non puerum autem qui vim patiebatur, sed Daemonem qui inferebat increpat: quia qui peccantem emendare desiderat, vitium arguendo et odiendo depellere, sed hominem debet amando refovere, donec sanatum spiritualibus ecclesiae possit reddere patribus.