Augustinus de cons. Evang..
Iam post resurrectionem quemadmodum apparuit dominus considerandum est: dicit enim marcus: surgens autem mane prima sabbati apparuit primo mariae Magdalene, de qua eiecerat septem Daemonia. Beda.
Haec apparitio quomodo et ubi facta sit, ioannes plenissime docet. Surrexit autem dominus mane de monumento, in quo sero iam facto erat depositus, ut adimpleretur illud Psalmistae: ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. Theophylactus. Vel aliter. Quod dicit surgens iesus, ibi puncta; deinde dicas mane prima sabbati apparuit primo mariae Magdalene. Gregorius in evang..
Ut enim Samson media nocte non solum de Gaza exiit, sed etiam portas tulit, sic et redemptor noster ante lucem resurgens non solum liber de inferno exiit, sed ipsa etiam inferni claustra destruxit.
De maria autem hic marcus septem Daemonia eiecta fuisse testatur; et quid septem Daemonia, nisi universa vitia significant? quia enim septem diebus omne tempus comprehenditur, recte septenario numero universitas figuratur. Theophylactus.
Septem ergo Daemonia maria habuit, quae universis vitiis plena fuit. Aut septem Daemonia septem virtutibus spiritus contrarios dicit, ut spiritus absque timore, absque sapientia, absque intellectu, et quaecumque alia donis spiritus sancti opponuntur.
Hieronymus. Ei autem de qua eiecerat septem Daemonia, primo ostenditur: quia meretrices et publicani praecedent synagogam in regnum dei, ut latro praecessit apostolos. Beda. In principio etiam mulier inductrix culpae viro fuit; nunc quae mortem primo gustavit, resurrectionem primo videt, ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret; et quae viro culpam transfuderat, transfudit et gratiam; nam sequitur illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus. Hieronymus.
Flent et lugent qui nondum viderunt; sed non post multum consolabuntur: beati enim qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur. Beda.
Recte autem haec mulier, quae laetitiam dominicae resurrectionis prima nuntiavit, a septem Daemonibus curata esse memoratur, ne quisquam digne poenitens de admissorum venia desperaret, et ut ubi abundavit peccatum, superabundasse et gratia monstraretur. Severianus. Nuntiat autem maria; sed iam non feminam, sed ecclesiam gestans: ut supra sicut femina tacebat, hic in ecclesia et nuntiet et loquatur.
Sequitur et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
Gregorius in evang.. Quod resurrectionem dominicam discipuli tarde crediderunt, non tam illorum infirmitas quam nostra, ut ita dicam, futura firmitas fuit. Ipsa namque resurrectio illis dubitantibus per multa argumenta monstrata est: quae dum nos legentes agnoscimus, quid aliud quam de eorum dubitatione solidamur? sequitur post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in villam. Augustinus de cons. Evang.. De istis duobus, quorum unus erat Cleophas, Lucas totum narrat, sed marcus hic breviter perstringit.
Castellum quippe illud de quo Lucas loquitur, non absurde accipimus etiam villam potuisse appellari; et in codicibus quidem Graecis magis agrum invenimus quam villam; agri autem nomine non castella tantum, verum etiam municipia et coloniae solent vocari extra civitatem, quae quasi caput et mater est ceterarum. Quod autem ait marcus, eis in alia effigie dominum apparuisse, hoc Lucas dicit quod eorum oculi tenebantur, ne agnoscerent eum.
Oculis enim eorum acciderat aliquid, quod ita manere permissum est usque ad fractionem panis. Severianus. Nemo autem putet christum sua resurrectione sui vultus effigiem commutasse. Sed mutatur effigies dum efficitur ex mortali immortalis; ut hoc sit acquisivisse vultus gloriam, non vultus substantiam perdidisse. Duobus autem visus est, quia duobus populis, idest gentibus et Iudaeis resurrectionis fides praedicanda monstratur.
Sequitur et illi euntes nuntiaverunt ceteris; nec illis crediderunt. Quod marcus dicit nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt, cum Lucas dicat, quod iam inde loquebantur vere resurrexisse dominum, et simoni apparuisse, quid intelligendum est, nisi aliquos ibi fuisse qui nollent credere? theophylactus. Non enim de undecim apostolis hoc dicit, sed de quibusdam aliis quos ceteros nominat. Hieronymus.
Mystice autem intelligitur, quod fides hic laborat agens activam vitam, illic contemplativa secura visione regnat; hic per speculum contuemur imaginem, illic facie ad faciem videbimus veritatem: unde ambulantibus, idest laborantibus, ostensus est in alia effigie; et nuntiantibus non est creditum, dum, sicut Moyses, viderunt quod non sufficiebat ei, qui dicit: ostende mihi temetipsum: oblitus enim carnis suae, postulat in vita ista quod speramus in futura.