Hic prohibet ne decipiat proximum. In tribus autem proximus decipitur. Videlicet in promissis, et hoc per juramentum; et ideo dicit, qui jurat etc. Idest firmat ad decipiendum, quia non servat: Zach. 8: juramentum mendax non diligas: Levit. 14: non perjurabis in nomine dei tui, et non pollues illud. Jurare non pertinet ad virtutem, sed juramentum servare. Item in contractibus.
Unde: qui pecuniam suam non dedit ad usuram: Luc. 6: mutuum date, nihil inde sperantes: et munera super innocentem non accepit: Prov. 17: munera de sinu, idest ecclesiae, impius accepit, ut pervertat semitas judicii Deut. 23, prohibetur, quod non detur fratri ad usuram, quia vendit quod non est, cum non habeat usumfructum. Item in judiciis, quando dat sententiam contra innocentes; et ideo dicit, et munera: isa. 5: vae qui justificatis impios propter munera: job 19: ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Consequenter ponitur praemium. Qui facit, idest servat, haec, omnia praedicta: jac. 1: estote factores verbi. Rom. 2: non auditores legis justi sunt apud deum, sed factores: non commovebitur in aeternum idest hic habitabit in monte sancto meo: infra 124: qui confidunt in domino sicut mons sion, etc.. Psal. 54: non dabis in aeternum fluctuationem justo.