DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria labium.
Labium quod designatur, Exod, xxx, 18, ubi dixit Dominus Moysi : Facies labium aeneum cum basi sua ad lavandum, ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare holocaustorum, scilicet sub dio. Hoc labium dicitur Inter : et dicit ibi Glossa, quod hoc labi iun factum erat de speculis mulierum quae excubabant ad ingressum tabernaculi, idest, de sedibus speculorum. Josephus dicit, quod undique habebat specula multa, ut sacerdotes in eo abluti viderent ibi si adime aliqua macula remansisset.
Bene Maria labium Ecclesiae : quia in labiis ejus diffusa est gratia illius responsionis qua mundatus est mundus. Hoc labium nobis loquitur verba vitae, et pro nobis loquitur bonum in conspectu Dei. Et ipsa est labium electum nobis promissum, Sophon. iii, 9, ubi Dominus dicit: Reddam populis labium electum, ut invocant omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno. Labium istud Maria, pro quo nobis dato a Deo debemus invocare nomen Domini, et unanimiter atque concorditer illi servire,
Hoc labium fuit aeneum : quia aes imputribile et sonorum : et ipsa sine vitiorum putredine et sonora in precibus, cui
Filius dicit, Cantic. ii, 14 : Sonet voci: tuain auribus meis : vox enim tua dulcis, cum pro peccatoribus interpellas.
Hoc autem labium positum erat inter tabernaculum testimonii, quo signatur Ecclesia, et altare, id est, Christum : quia mediatrix inter Christum et Christianos, suis precibus reconciliat inia summis.
Aqua hujus labii gratia qua lavanda
sunt manus, pedes, et vestes, id est, affectus, opera, et virtutes, et postulanda est ab ea jugiter aqua ista : et hoc ut simus de Ecclesia numero et merito, et accessum habeamus ad altare holocausti, id est, Christum immolatum pro nobis. Hoc etiam labio potamur aqua sapientiae salutaris, et mundamur ab omni inquinamento spiritus et carnis.