CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De causa propter quam virtus est in bono, et propter quam est circa diffictilia, et de conclusione et collectione diffinitionis virtutis .
Adhuc autem ex praedictis patet, quod peccare quidem multis modis contingit. Malum enim, ut Pythagorici existimaverunt, in sistichia est infiniti : in qualibet enim elongatione infinitum. Bonum autem in sistichia est finiti : dirigere enim non est nisi uno modo, sicut patet per antedicta. Ideo malum quidem est facile : bonum autem difficile. Facile quidem non est contingere signum sive punctum medium : hoc enim contingit per omnem modum elongationis a medio.
Difficile autem valde est contingere medium : hoc enim non contingit nisi uno modo, per rationem scilicet circuli aequilateri, et per suppositionem, scilicet quod lineae rectae a centro ad circumferentiam protractae sint aequales. Patet igitur quod malitiae quidem sunt tam superabundantia quam defectus. Virtus autem est medietas per hanc quae dicta est medii proprietatem. Boni quidem enim sumus simplici et uno modo. Mali autem sumus omnifariam. Quae omnia patent ex praedictis, quod per omnem modum elongatonis a medio sumus mali.
Est ergo virtus per diffinitionem habitus electivus in medietate existens medium quoad nos determinata ratione, et ut utique sapiens determinabit. Et per hoc quidem quod dicitur, habitus, ab his quae dicta sunt in anima passionibus et potentiis separatur. Per hoc autem quod dicitur, electivus, ab habitibus intellectualibus separatur, qui nihilominus per virtutem, electionis operantur, sed omnis virtus eorum est in ratione et syllogismo. Per hoc autem quod dicit, in medietate existens, quod intelligitur in medietate duarum malitiarum, separatur a quibusdam passionibus, quae licet medietates habeant, tamen non sunt medietates duarum malitiarum, sicut verecundia et nemesis. Quia quamvis verecundari sit quantum et ubi et quando oportet : tamen multum verecundari non est malitia, et sic medium duarum malitiarum. Quod autem dicitur, medium quoad nos, dividit virtutem ab his quae media sunt secundum rem. Quod autem dicit, determinata ratione, virtutem dividit a malitia : quia licet malitia.ab electione fiat, tamen non sic determinata ratione, sed vel errore rationis, vel quia ratio succumbit. Quod autem ultimo ponitur, ut utique sapiens determinabit, completivum est diffinitionis. Sapientis est enim de singulis prout res se habet reddere rationem : et quia medium in
singulis variatur, oportet quod per sapientis determinetur rationem.
Ex his igitur patet quod finitum sit causa boni, eo quod in moribus nihil finitum est nisi medium : virtutem in medio esse, causa est virtutem bonum habitum esse. Virtus autem medietas est duarum malitiarum : unius quidem secundum superabundantiam dictae, alterius autem secundum defectum. Et adhuc ad virtutem comparate quasdam quidem malitias necesse est deficere : quasdam autem superabundare a medio quod est in eo quod oportet et quando et ubi, tam in passionibus quam in operationibus. Virtutem autem constat medium et invenire et eligere. Propter quod secundum substantiam diffinitivam quidem et rationem quid est esse dicentem, virtus est medietas. Secundum optimum autem et bene virtutis, virtus est extremitas. Ex praedictis enim patet quod virtutem esse in medio, causa est quod virtus sit finiti : et virtutem esse finiti, causa est virtutem esse in ratione boni et optimi quod solum est extremi forma et situ et ratione determinatum In optimo. Virtutem ergo esse in medio, causa est virtutem esse in extremo secundum bonum et optimum : et cum hoc sit humanae potentiae difficillimum et ultimum : ultimum autem potentiae fit virtus, sicut jam superius habitum est : virtutem esse in medio, causa est virtutem esse virtutem. Optime ergo determinata est virtus per hoc quod est in medietate consistens habitus.