In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
ENARRATIO.
" Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis : et audivi unum de quatuor animalibus dicens, tamquam vocem tonitrui : Veni, et vide. "
Sicut dictum fuit in principio quarti capituli, hic est quarta pars secundae visionis, in qua agitur de consequentibus apertionem Libri, hoc est, de apertione septem sigillorum.
Et continet haec pars duo capita, scilicet, sextum, et septimum.
Et dividitur haec pars in septem partes secundum numerum septem sigillorum. Et sic distinguuntur secundum Bedam. Nam in primo sigillo ostenditur status primitivae Ecclesiae. In tribus sequentibus, bellum contra Ecclesiam triforme. In quinto, triumphantium in hoc bello gloria. In sexto, persecutio tempore Antichristi ventura. In septimo, quietis aeternae initium. Ubi signentur partes patet.
In prima parte in qua agitur de apertione primi sigilli, dicit tria. Primo vidit Agnum unum de septem sigillis aperientem. Secundo, se dicit audisse vocem ipsum excitantem, ibidem, v. 1 : " Et audivi unum. " Tertio, exprimit suam visionem, ibi, v. 2 : " Et ecce equus albus. "