LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Qualiter omnia viva vivunt ex vita prima et propter vitam primam ?Vita autem est quidam processus continuus ab ente quieto quod est fons vitae, cujus quidem principium in inferioribus vivis anima est. Quod autem anima sit fons vitae non habet a se : probatum autem est, quod nihil secundorum a seipso habet nisi quod ex nihilo est, et quod nihil est secundum quod ipsum est.
Adhuc autem ab intelligentia habere non potest sicut a prima causa. Intelligentiae enim est vivere et agere secundum intellectum. Intelligentia autem non a se habet, quod intelligentia est. Vult enim Aristoteles in principio secundi Metaphysicorum , quod causae omnes resolvuntur in primum, quod secundum seipsum est causa motus, et actus ipsius perfectus et proprius : viva vero omnia motu vivunt, ad minus motu spiritus qui vitam defert per omnia quae sunt vivi. In hunc enim spiritum se exerit id quod vitae
principium est, et formam vitae mittit in omnia viva : propter quod omnis spiritus activus est.
Et si quaeratur causa motus talis, non potest dici nisi quod motum hunc movet primum vitae principium : propter quod etiam Galenus dicit, quod " spiritus vitae principium est, " Sic ergo anima movere non habet ex seipsa, nec a causa secunda, sed oportet quod reducatur in causam primam, quae secundum seipsam est primum vitae et motus principium. Per quod necessario sequitur, quod vita sit in anima ex primo vitae principio, et vita in corpore ex hoc quod anima se exerit vel in corpus spirituale, vel in spiritum qui per organa vivi et animati movetur, sicut moventur lumina caelestia in mundo : et secundum hunc modum vita secundum actum est fluxus continuus ab ente quieto, quod est fons vitae vel ipsa vita.
Cum autem dicitur ens quietum taliter esse quietum a motu quo movet, et hoc ens quietum simpliciter non est principium nisi primum : quietum autem a motu quo movet, est in quolibet animato primo in ipso : et haec est anima ipsius. Primum enim et proximum principium motus localis anima est, sicut jam ante probatum est. Haec tamen vita, sicut et esse quod fluit a prima causa secundum distantiam a primo vitae principio, materialis efficitur, et multis intercipitur : nec habet operationem non impeditam : quinimo quaedam infelicem ducunt vitam, eo quod vita corum corruptionibus et impedimentis intercepta est : sed intelligentia secundum intellectum agentem viventia, una et simplici gaudent operatione : propter quod sunt feliciter viventia : et maxime causa prima, cujus vivere est suum esse, et suum esse est illud quod est, et nihil est in ea quod non sit in ipsa, per quod impediatur ejus operatio : quae quia secundum intellectum universaliter agentem est actio vitae propria et connaturalis sibi quae nullo modo impediri potest, propter quod perfectissima et felicissima esse determinatur.
In omnibus autem inferioribus vivere non participatur secundum actum, nisi ab his tantum quae permixtionem et complexionem ab excellentiis contrariorum remota sunt, et ad aliquam aequalitatem caelo proportionatam reducta : quod primum inter omnia corpora vitam participat. Calidissimum enim sive calidum excellens operationes vitae commiscet et destruit et hebetat humidum, quod est materia spiritus. Frigidum autem sistit et abscindit spiritum. Siccissimum vero spirare non potest, propter humidi subtilis defectum. Humidissimum vero motum spiritus habere non potest : eo quod in se non habet nisi ad unum declinationem. Spiritus autem vitae ad omnia movetur quae sunt corporis animati partes vel organa : et ideo nihil simile habet cum caelo. Caelum enim primum est, quod movetur ad ubique et semper, sicut in ante habitis dictum est: propter quod nec ele-
A A A menta vivunt, nec ea quae frigidissimo vel calidissimo coagulata sunt, ut lapides et metalla.