LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Qualiter interimitur diffinitio inspiciendo ad differentias.
Rursum volenti interimere diffinitionem similiter sicut in genere in differentiis considerandum tripliciter, ut si simpliciter deficit differentia, sicut non est substantialis diffinitio, aut si non propria, aut specifica. Considerandum ergo si diffinitionem assignans per genus debitum, in diffinitione cum genere et differentias proximi generis dixit : nam si non rei ipsius diffmivit differentiis, proculdubio diffinitionem interimit.
Aut etiam considerandum si omnino sive generaliter ut differentiam aliquid tale accidentale dixit, quod nullius diffiniti substantialem esse differentiam contingit, ut animal aut substantiam quae genera sunt, et nullius differentiae sunt constitutivae, quamvis ab aliquo separent ut genera : palam enim quoniam sic diffinire volens non diffmivit, quia ei quod est quid, qualitatem substantialem (quae diffinit quale quid et facit) non adjunxit : ea enim quae dicta sunt, animal et substantia, nullius sunt differentia, sed sunt quid in subjectis differentiis formabile et determinabile.
Adhuc autem inspiciendo ad differentiam videndum est, si differentiae positae in diffinitione assignata est aliud quod e diverso per contrarium in eodem genere dividitur, id est, per divisionem generis accipitur, dictae in diffinitione differentiae : nam sinon est opposita differentia, palam quod non erit quae dicta est generis differentia positi in diffinitione : cum omne genus bis differentiis dividatur quae e diverso dividuntur, hoc est, per divisionem accipiuntur, velut animal genus dividitur gressibili, volatili et bipedi tanquam oppositis differentiis. Hujus causa est, quia nullum genus est quod sua communitate constituat speciem, et ideo oportet ipsum dividi. Cum autem sit forma, formae autem non dividuntur nisi per oppositionem quam habent ad invicem, et quemlibet dividentem oportet habere formam oppositam. Si igitur differentia posita in assignata diffinitione non habet differentiam etiam oppositam, interimitur et ipsa diffinitio in qua ponitur.
Aut etiam si sit e diverso diversa differentia aliqua, considerandum si est
vera de genere, hoc est, quod sit cum genere continens speciem : est enim differentia vera de genere, quando est essentialis qualitas diffiniens et determinans ad actum substantialem potentiam generis. Unde patet quod si opposita differentia non est vera de genere, palam est quoniam neutra neque proposita neque opposita generis assignati in diffinitione erit differentia : omnes enim quae e diverso dividuntur ex genere differentiae hoc modo, verae sunt de proprio genere ex cujus genere per divisionem accipiuntur.
Similiter autem considerandum est, quia si vera est quidem de genere, non facit autem opposita generi speciem, eo quod non est specifica, palam quod non erit haec quae assignata est, differentia specifica generis in diffinitione positi. Nam omnis specifica differentia cum genere conjuncta facit speciem. Si autem hoc oppositum non est differentia, nec quae dicta est, erit differentia : quia illa illi e diverso dividitur. Et sic interimitur diffinitio interempta vera differentia specifica per quam fieri debet diffinitio.
Amplius adhuc interimitur diffinitio respiciendo ad differentiam considerando si negatione (hoc est, differentia per negationem assignata) dividitur genus, quia negatio nullius speciei constitutiva est : velut contingit ipsi Euclidi etiam qui lineam diffinit, dicens lineam per diffinitionem esse longitudinem sine latitudine : quae tamen diffinitio primo a Platone posita est, et ab Euclide assumpta. Sine latitudine autem est negativa differentia, quia idem est sine latitudine quod non habens latitudinem : nihil enim aliud significat sine latitudine, quam talis longitudo non habens latitudinem. Accidit autem ex tali assignatione differentiae inconveniens. Primum quidem, quod genus participat speciem, et universaliter species praedicabitur de genere. Quod sic patet, quia quod est, vel est cum latitudine, aut sine latitudine : nam de omni eo quod est, affirmatio vel negatio vera est. Hae autem differentiae cum latitudine esse, vel sine latitudine, apponuntur per affirmationem et negationem. Propter quod sequitur, quod de genere lineae (quod est longitudo) alterum horum verum erit : longitudo ergo quae genus est lineae, aut est cum latitudine, aut sine latitudine : non cum latitudine : ergo longitudo quae est genus lineae, erit longitudo sine latitudine : sed de quo praedicatur diffinitio, praedicatur et diffinitum : longitudo autem sine latitudine (ut dicit adversarius) est diffinitio lineae : ergo linea praedicatur de longitudine quae est genus lineae. Ex quo sequitur quod genus participat speciem, quia ista praedicatio est essentialis. Hoc autem est inconveniens. Ergo inconveniens est hoc ex quo sequitur, quod etiam differentia per negationem assignetur. Sic etiam probatur quod differentia essentialis et universaliter praedicabitur de genere, quia longitudo est genus : latitudinem non habens, differentia : praedicabitur autem latitudinem non habens de longitudine, ut jam probatum est ; et hoc est iterum inconveniens : ergo non debet assignari differentia per negationem.
Similiter autem et simile inconveniens sequitur si genus quod est longitudo, cum latitudine esse dicatur tanquam cum opposita praedictae negationi differentia : nam sine latitudine et cum latitudine differentiae sunt oppositae ejusdem generis : ex genere autem et differentia est speciei ratio sive diffinitio : propter quod sequitur quod genus recipit in praedicando speciei rationem, et ideo per consequens etiam species praedicabitur degenere, quod est inconveniens. Et similiter suscipiet genus differentiae praedicationem, quod est inconveniens : eo quod altera dictarum differentiarum per affirmationem et negationem oppositarum de necessitate praedicabitur de genere per hanc maximam, de quolibet affirmatio vel negatio est vera.
Dictus autem hic locus utilis est contra
eos qui ponunt genera esse formas separatas secundum se realiter consistentes : nam si est eadem numero separata longitudo quae est genus separatorum, quodammodo etiam separate praedicabitur de isto genere separatorum quod idem numero est, ut dicit Plato, quia latitudinem habet, aut sine latitudine est, per eamdem maximam, quod oportet de omni longitudine alterum eorum quae dicta sunt, verum esse, sive separata sit sive concepta cum materia: siquidem de genere sive generaliter de longitudine verum esse debeat, hoc quidem verum est etiam, quod omnis longitudo vel cum latitudine vel sine latitudine est: sed non accidit hoc quod genus participet speciem, et quod differentia universaliter praedicetur de genere : sunt enim longitudines latitudinem non habentes, ut lineae : et cum latitudine sunt quaedam, ut superficiei et corporis : propter quod ad illos solos qui formas ponunt (qui unum numero in his genus ponunt) utilis est hic locus. Qui vero non unum numero genus ponunt, sed diversum (et id potest esse) quia idem genere bene et non inconvenienter contraria in se habet. : sed ad illos valet quicumque genus unum dicunt esse unum numero : hoc autem faciunt qui solas formas genera esse ponunt ; nam illi eamdem numero longitudinem et idem numero animal genus esse dicunt, cujus sunt contrariae differentiae.
Quamvis autem sic dictum sit, quod negativa non sit differentia, tamen hoc non generaliter verum est: quia fortasse in quibusdam quorumdam diffinitionibus necessarium est uti negatione in assignatione differentiae, ut in privationum diffinitionibus : nam caecum per diffinitionem est, quod non habet visum quando per naturam natum est habere. Et haec quidem de negativa differentia dicta sunt. In talibus autem nec affirmative accepta differentia valet ad diffinitionem, quia non habet differentiam etiam condivisam per affirmationem. Unde nihil differt negatione sive negativa differentia divi- dere genus, aut hujusmodi affirmatione quam negatione, hoc est, ad quam affirmationem necesse est e diverso dividi cum negatione. Ut si longitudinem quae est genus, habens latitudinem diffinivit: nam nihil e diverso dividitur nisi non habens latitudinem : propter quod sequitur quod necessario negatione dividatur genus, et sic relinquitur idem quod prius inconveniens.