CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad rationes pro opinione opposita. Nunc Doctor solvit argumenta facta ab Henrico quolib. 8. quaest. 1. quibus probat quod scientia practica dicitur practica a fine, et non ab objecto, et illa argumenta ponuntur juxta tertium articulum ibi : Aliter dicitur.
Et primo arguit Henricus ibi: Arguitur etiam per rationes, etc. et deducit ad hoc inconveniens, quia si habitus diceretur practicus ab objecto, tunc de eodem objecto posset esse notitia practica et speculativa: patet, quia intellectus extensione fit practicus, quod non est verum nisi de eodem intellectu prius speculativo, et postea practico extenso ad opus.
Respondet Doctor ibi : Ad primam dico quod non potest esse circa idem, etc.
(b) Dicit quod Aristoteles posuit tres gradus intellectus. Primus est considerare speculabilia tantum. Secundus, considerare
agibilia, puta sanitatem in se, non dictando prosequi, et hoc efficaciter. Licet enim cognitio sanitatis in se dictet voluntati ut velit sanitatem, nunquam tamen dictat efficaciter nisi dictet de mediis, non in universali, sed in particulari, ut patet a Doctore in 2. dist. 6. quaest. 2. et in 4. dist. 49. et in praesenti quaestione. Tertius, ut dicit, quando amplius extendendo se jubet prosequi vel fugere, et sic in isto tertio gradu dictat de mediis in particulari, quibus efficaciter voluntas potest attingere sanitatem; et cognitio, isto tertio modo, potest dici perfecte practica; cognitio vero in secundo gradu licet sit vere practica, non tamen perfecte practica, et quia ut sic, recedit a perfecte practica potest dici speculativa, et hoc est quod dicit.
(c) Concesso tamen, quod intellectus speculativus extensione fiat practicus, non est ad propositum, quia distinguendum est, vel aptitudinali extensione ut in secundo gradu; vel actuali ut in tertio gradu, quia utroque modo est practicus, licet completius in tertio quam in secundo, et sic negatur consequentia. Et quod dicit Doctor quod practicum et speculativum sunt differentiae accidentales intellectus, quia ut exposui supra, intellectus dicitur practicus, quia recipit notitiam practicam: et speculativus, quia recipit speculativam, et haec accidunt. Et quod dicit, quod practicum et speculativum sunt differentiae essentiales habituum et actuum, hoc debet sane intelligi, quia illae differentiae dicuntur essentiales, non quod sint de essentia habituum, ut supra patuit in secundo articulo, sed quia necessario consequuntur essentiam habituum, et necessario sibi insunt, primo per rationes essentiales, quibus practica et speculativa constituitur essentialiter in tali esse, aliter Doctor sibi contradiceret.
(d) Secundo principaliter arguit Henricus probando, quod de eodem objecto possit esse scientia practica et speculativa, ut patet de medicina quae dividitur in practicam et speculativam, et tamen est de eodem corpore sanabili.
Respondet Doctor ibi: Ad illud de medicina. Hic recitat opinionem Henrici quodlib. 6. qui dicit quod habitus universalis est speculativus, sed quando ex eo acquiritur habitus particularis, tunc fit practicus.
Contra hanc responsionem arguit Doctor, quia sequeretur quod ex principiis speculativis posset sequi conclusio practica, quod supra improbatum est.
(e) Ideo aliter dicendum est. Nola hanc singularem responsionem, quomodo medicina possit dici speculativa et practica, et haec littera satis clara est.
(f) Ad aliud de bonitate et malitia. Hic Doctor dat triplicem responsionem ad ultimam rationem Henrici. Prima responsio patet hic et clarius supra, ubi declaravimus quod bonitas actus accipitur a fine inquantum habet rationem objecti. Et siniilitersecunda responsio patet hic et clarius supra, ubi declaravi de bonitate ex genere. Tertia tandem responsio est magis ad propositum, ut patet in littera.
(g) Contra istud arguit. Hic Doctor facit duas rationes speciales, quibus probat habitus non distingui per objecta, quia omne formaliter tale, est tale per aliquid intrinsecum sibi quidditalive, sicut homo est formaliter rationalis per differentiam quidditativam; ergo habitus practicus erit formaliter talis per aliquam differentiam essentialem et intrinsecam, sed objectum non est intrinsecum habitui, ut patet. Modo quae sunt principia constituendi formaliter sunt principia distinguendi formaliter; sed objecta non sunt principia constituendi intrinsece habitus ; ergo nec principia distinguendi formaliter.
(h) Secunda ratio est, quod objectum non distinguit habitum nisi effective, patet, quia habitus tantum habet esse ab objecto effective ; ergo et tantum distinctionem ab ipso effective, quia eo modo quo aliquid dat esse, eo modo distinguit; si essentialiter, essentialiter ; si accidentaliter, accidentaliter: si effective, effective, ut patet a Doctore in pluribus locis. Sed causae efficientes non distinguunt effectus specie, patet, quia causae specie distinctae possunt producere effectus ejusdem speciei, ut patebit infra dist. 2. parte 2. quaest. 2. ubi probat Doctor quod possunt esse duo effectus ejusdem speciei, quorum unus sit a causa aequivoca, puta unus mus a Sole, et alius a causa univoca, puta ab alio mure.
(i) Ad primum respondet Doctor quod habitus habet illam aptitudinalem relationem per causam formalem et intrinsecam, et sic notitiapractica distinguitur formaliter et quidditative a speculativa per suam entitatem quidditalivam. Sed quia illam entitatem habet effective ab objecto, et per consequens et illam proprietatem, ideo ab objecto habet ut effective sive originalive distinguatur a speculativo.
(k) Ad secundum dicit Doctor in sententia, quod quando sunt duae causae specie distinctae, sed univocae suis effectibus ; et hoc vel univocatione completa, quando producit effectum similem in substantia, ut quando homo producit hominem, tunc homo productus est similis in forma, quia in humanitate et in modo essendi formae; quia sicut humanitas in qua est similitudo realiter existit in homine producente, sic realiter existit in homine producto ; vel univocatione diminuta, quando effectus est similis in forma, sed non in modo essendi formae, ut quando domus extra similis domui in mente. Domus enim extra est suo modo a domo intra, et sic conveniunt in domo quia domus in mente est domus, licet secundum quid, et domus extra est domus simpliciter: differunt tamen in modo essendi, quia domus in mente habet tantum esse cognitum, domus vero extra habet verum esse reale. Et sic patet quomodo ibi est similitudo in forma domus, sed in modo essendi formae nulla est similitudo.
Dicit Doctor quod tales causae sicut specie distinguuntur, ita producunt effectus specie distinctos. Et tales causae semper sunt objecta specie distincta, quae producunt notitias specie distinctas: nam lapis ut praesens in ratione objecti intelligibilis, de qua infra dist. 3. quaest. 6. producit seipsum in esse cognito, quia producendo notitiam sui, producit seipsum in esse cognito, et sic lapis ut in ratione objecti intelligibilis est similis lapidi in esse cognito, quia uterque est lapis, licet extra sit lapis simpliciter et ut cognitus tantum secundum quid, et sic differunt in modo essendi. Et licet notitia sit absolute sumpta alterius speciei a lapide, tamen ut per ipsum dicitur lapis cognitus et specificatur ab ipso, dicitur effectus saltem diminute univocus.
Multorum opiniones recitassem in hac materia de Theologia practica aut speculativa, cum plurimae sint et variae ; ne tamen studentium ingeniis fastidium nimia prolixitate afferrem, ea quae magis ad propositum faciunt perstringendo, prout potui, superflua sicco pede pertransivi.
Unde etiam quidam novus expositor primae partis S. Thomae dicit, quod Theologia est magis speculativa quam practica. Tum quia principalius agit de rebus divinis quam de actibus humanis. Tum quia agit de humanis actibus propter Dei speculationem, quia in speculatione consistit aeterna beatitudo, etc.
Sed hoc improbatum exstat a Scoto, ut patet in ista quaestione, nec egent alia nostra impugnatione. Et rationes Scoti salis evidentes sunt. Addit insuper ille expositor modemus, rationes Scoti non concludere Theologiam esse practicam, sed si valent, concludunt eam dumtaxat esse vel practicam, vel eminenter continere practicae rationem. Addit etiam quod non potest inferri, quod Theologia sit speculativa aut practica ut una contra aliam distinguatur, sed vel est speculativa et eminenter continens rationem practicae, vel est practica et eminenter continens rationem speculativae: haec ille. Sed ex rationibus Scoti luculentissime apparet positionem hanc non esse veram, nec ullo modo tali firmitate stare posse: tum quia ipse non solvit rationes Scoti. Dicta haec sufficiant pro dilucidatione hujus ultimae quaestionis. Et sic finis prologi.