IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(f) Contra rationes istius, etc. Doctor arguit contra primam rationem, non primam in ordine, quia solvit illam, sed contra illam, quae est ibi : Praeterea, si pars, ubi dicit Henricus quod Verbum habet tantum novum respectum rationis ad naturam humanam, et secundum illum dicitur homo: et hoc patet esse falsum, quia conceditur absolute quod secundum naturam humanam est quid vere, vel aliquid, modo quid proprie, ut in supposito, non potest dici de aliquo secundum respectum rationis.
(g) Praeterea, pars. In ista littera sunt aliqua importantia difficultatem. Primo dicit quod pars adveniens toti, non dat sibi esse. Hoc non videtur verum, quia si totum constituatur ex suis partibus, sequitur quod illae partes dant sibi esse. Dico, quod Doctor loquitur de partibus advenientibus toti post suum esse completum, ut patet de nova parte, quae advenit sibi per augmentum, et illa non perficit totum quantum ad esse totius, quia praesupponit ipsum in suo esse essentiali: potest tamen perficere quoad aliquam perfectionem non sibi essentialem. Secundo dicit quod hujusmodi pars adveniens toti perficitur a toto. Quod potest dupliciter intelligi, vel quoad esse participatum quod participat a toto, vel quoad suum esse proprium. Primo modo est verum quod pars perficitur a toto. Secundo modo non perficitur a toto, nisi dicatur quod ipsa pars, ut separata, ut puta aliqua pars carnis, quae non animatur ut separata, non dicatur habere tale esse, sed quod tantum dicatur caro aequivoce ; quidquid sit in proposito, Doctor habet intentum quod natura humana habeat proprium esse existentiae, et non esse suppositi, quia non est pars suppositi, nec perficitur ab ipso, sicut pars alicujus totius perficitur ab ipso toto.
(h) Contra tertiam persuasionem, quia dixit Henricus quod quantitas, ut recipitur in substantia, est illud, quo formaliter substantia dicitur quanta ; ut vero ipsa quantitas recipit accidens, puta albedinem, illa albedo erit quanta tantum per accidens, quia ipsa recipitur in quanto. Dicit modo Doctor applicando ad existentiam divinam, quod si existentia divina eodem modo se habeat ad suppositum divinum, et ad naturam humanam suppositatam in illo, sicut quantitas se habet ad substantiam creatam et albedinem, quod natura humana erit formaliter infinita, ita enim albedo est formaliter quanta quantitate, sicut est substantia, quia si quantitas sit infinita albedo extensa in illa, dicetur formaliter infinita ; cum ergo existentia divina sit formaliter infinita, et natura humana sit formaliter in existentia divina, sequitur quod ipsa sit formaliter infinita.
(i) Ideo enim existentia pedis. Dicit primo quod existentia pedis Francisci non est existentia ipsius Francisci, loquendo de totali existentia patet, quia si pes Francisci esset tota existentia Francisci, tunc Franciscus nihil aliud esset realiter secundum existentiam, nisi pes.
Dico etiam quod pes Francisci non est pars existentiae Francisci; loquendo de existentia Francisci pertinente ad totum esse essentiale Francisci.
Secundo, dicit quod pes in Francisco magis dicitur existere existentia Francisci, quod potest dupliciter intelligi, vel quod ultra existentiam ipsius pedis participet existentiam totius, ut est pars illius, vel quod nullam existentiam pedis includit, nisi existentiam totius, ita quod si esset separatus, non diceretur pes existere aliqua propria existentia, nisi forte aequivoce, quia, ut sic, separatus non esset proprie pes.
Dicit tertio quod Franciscus non potest dici subsistens respectu pedis; patet, quia si sic, posset dici suppositum pedis, quod non videtur, quia tunc sequeretur quod Franciscus esset pes, sicut de quolibet supposito existente in natura, et illud quod proprie subsistit in aliquo, dicitur esse existens existentia illius, quod vere suppositatur in illo ; cum ergo Verbum divinum dicatur vere suppositum, et subsistens in natura humana, dicetur vere existens existentia naturae humanae.
(k) Et etiam in forma arguendi. Dicit Doctor quod hic est fallacia consequentis, a destructione antecedentis ad destructionem consequentis, sive a negatione minus communis ad negationem magis communis. Nam cum dico, una albedo constituit unum album, ergo plures albedines plura alba. Ibi enim est divisio antecedentis, et consequentis, quae includit negationem, quod potest dupliciter intelligi.
Primo sic : Una albedo distinguit unum ens numero a pluribus entibus ; patet, quia quae sunt principia essendi eo modo quo sunt principia essendi, eo modo sunt principia distinguendi, ut patet a Doctore in quaest, ultima Prologi: ergo plures albedines distinguunt plura entia numero, sive constituunt plura numero distincta ab invicem, et ab uno numero, nam in tali distinctione includitur negatio, quia si distinguit unum numero, facit illud esse non plura numero, et si distinguit plura numero, facit illa esse non unum numero.
Secundo, quia unum numero dicit negationem plurium numero, et plura numero, dicit negationem unius numero, ideo non sequitur, unum esse numero, constituit unum ens numero, quod negat plura numero; ergo plura esse numero constituunt plura entia numero, quae pluralitas entium negat unitatem entis numeralem, et tota ratio stat in hoc, quia cum dico, unum album numero, includit tantum unum suppositum, et potest includere plures albedines; cum vero dico plura alba numero, de necessitate includit plura supposita et plures albedines, et ideo bene sequitur, est unum suppositum numero, et una albedo numero ; ergo unum album numero.
Et similiter sequitur, sunt plura supposita distincta numero, quae dicuntur alba ; ergo plures sunt albedines, non tamen e contra, sunt plures albedines ; ergo unum suppositum numero, sic est de esse et ente, etc.