Cyrillus. Omnia quaecumque operabatur iesus, admiratione digna penes omnes erant: irradiabat enim quiddam praecipuum et divinum in qualibet operatione ipsius, secundum illud: gloriam et decorem superpones ei. Et si omnes quidem mirarentur in his quae faciebat, ipse tamen haec quae sequuntur, non omnibus, sed discipulis retulit; unde dicitur omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat, dixit ad discipulos suos: ponite vos in cordibus vestris sermones istos. Ostenderat in monte discipulos gloriam suam, et post hoc liberaverat quemdam a spiritu nequam; sed oportebat eum sustinere passionem pro nobis. Poterant autem discipuli conturbari dicentes: numquid decepti sumus dum deum esse eum arbitraremur? ut ergo scirent quid circa ipsum futurum erat, velut quoddam depositum iubet eos in mente habere passionis mysterium, dicens ponite vos in cordibus vestris. Quod dicit vos, distinguit eos ab aliis: neque enim oportebat vulgares scire quoniam passurus esset; sed erant potius certificandi quoniam mortuus resurgeret, destruens mortem, ne scandalizarentur.
Titus. Cunctis igitur admirantibus signa, ipse praenuntiat passionem: non enim signa salvant, sed crux beneficia praestat; unde subditur filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
Origenes in matthaeum. Non autem exprimit manifeste a quo tradendus sit: aliquis enim dicit eum tradendum a Iuda, aliquis a populo. Paulus autem dicit quod deus pater pro nobis omnibus tradidit eum; sed Iudas tamquam pro pecunia tradens eum hostiliter prodidit; sed pater beneficii causa.
Theophylactus. Eorum autem infirmitati dominus condescendens et eos disciplina quadam gubernans, quod de cruce dictum est, intelligere non permisit; unde sequitur at illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud. Beda. Haec ignorantia discipulorum non tam de tarditate quam de amore nascitur; qui carnales adhuc, et mysterii crucis ignari, quem deum verum crediderunt, moriturum credere nequiverunt: et quia per figuras eum saepe loquentem audire solebant, etiam quae de sua traditione loquebatur, figurative eum illud significare putabant.
Cyrillus. Dicet autem aliquis forsan: qualiter ignoraverunt discipuli crucis christi mysterium, cum per umbram legis in pluribus locis tangeretur? sed, ut Paulus commemorat, usque ad hodiernum diem, quando legitur Moyses, velamen adiacet cordi eorum. Expedit ergo accedentes ad christum dicere: detege oculos meos, et contemplabor mirabilia de lege tua. Theophylactus.
Vide etiam discipulorum reverentiam in hoc quod sequitur et timebat interrogare eum de hoc verbo: nam timor gradus est reverentiae.