Remigius. Pulchre, illuminatis caecis, muto loquelam reddidit, et obsessum a Daemone curavit: in quo facto ostendit se dominum virtutis, et caelestis medicinae auctorem: nam per Isaiam dictum est: tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt, et aperta erit lingua mutorum. Unde dicitur egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, Daemonium habentem. Hieronymus.
Quod autem dicitur Graece cophos, magis tritum est sermone communi, ut tam surdus quam mutus intelligatur; sed moris est Scripturarum cophon, indifferenter vel surdum vel mutum dicere. Chrysostomus in Matth..
Non autem naturae erat haec passio, sed ex Daemonis insidiis: ideoque et aliis indiguit qui eum adducerent; neque enim per seipsum rogare poterat sine voce existens, neque aliis supplicare, Daemone animam cum lingua colligente: propter hoc neque expetit fidem ab eo; sed confestim aegritudinem sanat; unde sequitur et eiecto Daemonio, locutus est mutus. Hilarius in Matth..
In quo rerum ordo servatus est: nam Daemon prius eicitur, et tunc reliqua corporis officia succedunt. Sequitur et miratae sunt turbae dicentes: nunquam apparuit sic in Israel. Chrysostomus in Matth.. Praeponebant quidem ceteris eum, non quia curabat solum, sed quoniam facile et velociter infinitas aegritudines et insanabiles sanabat. Hoc autem maxime Pharisaeos contristabat: quoniam omnibus eum praeponebant, non solum his qui tunc erant, sed et his qui antea geniti fuerunt in Israel: unde Pharisaei concitati e contrario detrahebant: propter quod sequitur Pharisaei autem dicebant: in principe Daemoniorum eicit Daemones.
Remigius. Scribae namque et Pharisaei facta domini negabant quae poterant; et quae non poterant negare, in sinistram partem interpretabantur, secundum illud Psalmi 65, 3: in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. Chrysostomus in Matth.. Eorum autem dicto quid est dementius? non enim confingi potest, proicere Daemonem alterum Daemonem: suis enim applaudere consuevit, non dissolvere sua. Christus autem non solum Daemones eiciebat, sed et leprosos mundabat, et mortuos suscitabat, et peccata solvebat, et regnum dei praedicabat, et ad patrem homines adducebat, quae Daemon neque posset facere neque vellet.
Rabanus. Mystice autem, sicut in duobus caecis signatus est uterque populus, Iudaeorum et gentium, ita in homine muto et daemoniaco generaliter signatum est omne genus humanum. Hilarius in Matth..
Vel in muto surdo et daemoniaco gentium plebs indigna totius salutis infertur: omnibus enim undique malis circumsessa, totius corporis vitiis implicabatur.
Remigius. Gentilis enim populus mutus erat: quia in confessione verae fidei et in laude sui creatoris os aperire non poterat; sive quia mutis idolis cultum impendebat, similis illis factus. Daemoniacus erat quia per mortem infidelitatis diaboli imperiis subditus erat. Hilarius.
Dei autem cognitione, superstitionum omnium vesania effugata, et visus et auditus et sermo salutis invehitur.
Hieronymus.
Sicut enim caeci lumen recipiunt, sic et muti ad loquendum lingua laxatur, ut confiteatur eum quem antea denegabat.
In turba autem admirante confessio nationum est. Pharisaei autem per suam calumniam usque hodie Iudaeorum infidelitatem demonstrant. Hilarius.
Admirationem autem turbae talis confessio subsecuta est: nunquam apparuit sic in Israel: quia is cui per legem nihil opis afferri potuit, verbi virtute salvatur.
Remigius. Illi vero qui mutum sanandum domino obtulerunt, intelliguntur apostoli et praedicatores, qui aspectibus divinae pietatis gentilem populum salvandum obtulerunt.
Augustinus de cons. Evang..
Quod autem hic dicitur de duobus caecis et Daemonio muto, solus matthaeus posuit. Illi duo caeci de quibus alii narrant, non sunt isti; sed tamen simile factum est; ita ut si ipse matthaeus non etiam illius facti meminisset, posset putari hoc quod nunc narrat, dictum fuisse etiam ab aliis duobus. Quod commendare memoriae diligenter debemus, esse quaedam facta similia, quod probatur non esse idem, cum ipse evangelista utrumque commemorat; ut, si quando talia singula apud singulos invenerimus, atque in eis contrarium quod solvi non possit, occurrat nobis, non esse factum idem, sed aliud simile, vel similiter factum.