CAPUT II. Quod coelum non est finitum.
LIBER III DE MOBILIUM RECTORUM PRINCIPIIS ET NUMERO.
TRACTATUS II. IN QUO AGITUR UTRUM NUMERUS ELEMENTORUM SIT DETERMINATUS VEL NON.
De solutione quaestionum Antiquorum, quare quaedam natant super aquam, et quaedam super aerem.
Ostensis autem his, opus est primum admittere duas quaestiones de gravi et levi quae Antiquis ambiguitatem afferebant. Dicimus enim quod quamvis figurae omnino non sint causae motus, sicut superius ostensum est, tamen figura ad facilitatem motus facit per medium aeris vel aquae, sicut diximus in quarto Physicorum in tractatu de vacuo : quia acutum facilius penetrat quam latum per medium. Inquiramus igitur hic de quo Antiqui philosophantes requirebant, et est una quaestio eorum, quare corpora terrestria lata vel concava natant super aquam, sicut ferrum latum, et plumbum tenue et latum, et vasa concava et clausa, longa autem et stricta non concava merguntur sub ipsa, etiam sint minora quam prius memorata, sicut acus, vel aliud tale corpus. Secunda autem quaestio erat, quare aliqua corpora parva natant super aquam, sicut furfures, et quaedam merguntur sub ipsa, quaedam autem natant super aerem, sicut illa quae similia sunt stipulis et stupis lini : quaedam autem non natant, sed merguntur sub aere. Istae ergo sunt Antiquorum quaestiones.
Ad primam autem istarum Democritus inconvenientem aptavit solutionem : dixit enim vapores latos et spissos egredi a fundo aquae ad superficiem, qui obviantes latis corporibus in aqua, undique per latam superficiem fulciunt ea et sustinent et non sinunt ea deprimi et mergi : quando autem obviant corporibus strictis rotundis, non tangunt ea nisi quasi in puncto, et ideo non impediunt a mersio- ne. Contra istud autem dicimus, quia vapor talia corpora tam teneret super aerem natantia, quam super aquam. Reprehensibilis etiam, quia cum aqua sit magis spissa quam vapor, magis deberet ea tenere aqua quam vapor ne mergerentur. Adhuc autem nihil dicit hic in rotundis concavis quae natant super aquam. Adhuc autem si verum esset quod dicit, deberent hujus corpora natare etiam sub aqua depressa et leviari a fundo : cujus contrarium videmus oculis : quia talia corpora postquam mersa sunt, non redeunt a fundo neque natant inter fundum et aquae superficiem.
Scivit autem Democritus, quod ad dicta sua sequeretur inconveniens : et ideo visus est confortare dictum suum debili ratione, dicens vapores in aere diffundi et rarefieri, et ideo non posse sustentare corpora lata gravia in aere : sed in aqua vapores congregantur et inspissantur, et ideo confortantur, et valent corpora gravia portare et elevare plus quam in aere. Non autem necesse est us contra hoc disputemus, quoniam ad visum patet aquam esse spissiorem omni vapore, et quod aqua per se non portat, portari non potest aliquo modo a vapore in aqua elevato.
Dicamus autem nos solventes quaestionem inductam, quod corporum continuorum quaedam sunt facilis divisionis, et quaedam difficilis : aer enim citius dividitur quam aqua : et quanto fuerint aliqua corpora subtiliora et rariora, tanto facilius dividuntur : quanto vero fuerint spissiora, tanto dividuntur difficilius, et difficilius penetrantur : quia omne penetrans per alterum dividit ipsum. Similiter autem dividentium et penetrantium quaedam dividunt et penetrant faciliter, et quaedam difficiliter. Quanto enim aliqua fuerint acutiora et graviora et duriora , tanto dividunt et penetrant facilius : et quando fuerint obtusiora et minus
gravia et molliora, et tanto dividunt et penetrant difficilius et tardius. Dico autem divisionem facilem per transitionem et penetrationem : quanto enim facilius aliquid dividit tanto difficilius penetrat et pertransit: et potentia optimae divisionis activae congregatur ex tribus dictis, scilicet acuto, gravi, et duro : et quantum deficit de his tribus, tantum deficit de bonitate potentiae divisionis. Similiter autem bonitas potentiae divisionis passivae congregatur ex humido et raro : et quanto fuerit humidius et rarius, tanto facilius dividitur : et in quantum de his duobus deficit, tantum deficit de bonitate potentiae divisionis passivae.
Revertentes ergo ad solutionem quaestionis, dicimus quod aer facilius impellitur et dividitur quam aqua, et aqua facilius dividitur et impellitur quam terra : quia quanto aliquid fuerit subtilius et humidius, tanto facilius recipit impulsionem et divisionem et penetrationem. Si ergo haec ita se habent, tunc dicimus quod corpora latae figurae tenuia, non gravia multum, licet sunt dura terrestria, tamen quia non dividunt bene propter defectum acuminis et defectum gravitatis, natant super aquam, quae non adeo de facili sicut aer dividitur : quia cum jacent super aquam, tangunt late aquam, et multam aequae superficiem non ita possunt comprimere sicut paucam, et natant super aquam, et non profundantur velociter sub aqua. Et hujus signum est, quia cum merguntur, non cadunt sub aqua sequendo superficiem latam, sed potius inclinantur super latus strictum et super aquam dividunt Illud. Corpora autem longa stricta, eo quod non tangunt aquae superficiem nisi parum, non comprimunt sub se multam aquam, et ideo facile dividunt eam, et cito merguntur sub aqua : lata autem hujus et stricta non natant super aerem, eo quod aer subtilior aqua existens facilius dividitur : et Ideo talia
penetrant per ipsum et cadunt ad terram. Amplius autem considerandum in conjunctione eorum quae faciunt bonitatem penetrationis passivae: aliquam enim parvam potentiam potest habere, quod tardatur impulsione ad penetrandum, sicut si sit hebes, aut non satis durum, et conjungenda sunt penetrantia, unde ad bene penetrabilia : quando enim illa conjuncta fuerint, tunc velocius erit valde penetratio. Similiter oportet fieri compenetrationem activorum passivorum in penetrando : si enim virtus penetrandi corporis gravis impellentis est major quam sit virtus corporis continui quod penetratur et impellitur, tunc penetratur per ipsum, et impellitur per ipsum, et descendit per ipsum velociter. Si autem virtus corporis gravis per naturam in penetrando est debilior virtute resistendi in continuo corpore per quod sit penetratio, tunc natat super ipsum, et non mergitur, sicut ferrum tenue et latum natat super aquam. Concava autem corpora natant, ideo quia aere plena sunt, sicut et ligna et rara et porosa propter multos etiam poros : natat etiam lapis porosus similis adusto : furfures autem natant super aquam, cum tamen gravia merguntur, quia sunt furfures quasi paleae rarae et concavae. Ea autem quae volant in aere, sunt rara multum et aere plena, et ideo elevantur, et non facile penetrant aerem, quemadmodum plumae avium. Haec igitur de Antiquorum opinionibus et rationibus et quaestionibus sufficiant.