DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria piscina.
Piscina est aquarum collectio sine piscibus, et dicitur piscina quasi per contrarium. In Maria autem fuit congregatio omnium aquarum, id est, gratiarum sine piscibus mundanarum curiositatum. Haec est piscina probatica ,in quam Angelus Domini secundum tempus descendebat, et movebatur aqua, et sanabatur unus. Tempore enim incarnationis descendit Angelus magni consilii in Mariam, et mota est aqua quando ad novam salutationem, turbata est Maria, et sanatus est unus, id est, quotquot crediderunt Deum trinum et unum, et isti uni, id est, Christo adhaeserunt per fidem suae incarnationis. Et hic eleganter quidam dicit Mariae :
Tu piscina puritatis, Rore plena pietatis, In qua Deus majestatis, Voluit descendere. In quam reus et perversus, Si contritus et conversus, Se deponat, exit tersus, A peccati vulnere.
Maria piscina probatica, a AdminBookmark ,
Graece, quod est ovis Latine : quia in ea Nathimei lavabant hostias offerendas in templo, quorum critici um modo habent subdiaconi propinantes aquam sacerdoti. Exemplis autem et orationibus Mariae mundare necesse habent, qui Christo offerre volunt sacrificium de seipsis.
Quae cognominabatur Hebraice Bethsaida, quod interpretatur domus. Frugum, Unde dicitur ei, Cantic.VII, 2 : Venter tuus sicut acervus tritici. Pecudum id est, receptaculum simplicium et humilium, quos pascit faeno carnis Filii. Venatorum, id est, peccatorum qui prius venabantur delectabilia mundi, si ad se refugerint Quinque porticus habens, id est, quinque principalia genera misericordiae. Prima quod convertit errantes, cum sit via. Secunda, quod illuminat in tenebris ambulantes, cum sit stella et luna. Tertia, quod vivificat mortuos, cum sit vitae vena, id est, dilectionis. Quarta, quod spem infundit desperatis. Unde dicit: In me omnis spes vitae ei virtutis , ut patet in Theophilo. Unde et dicit, Eccli, XXIV, 45 :
Penetrabo omnes inferiores partes terrae, id est, desperantes recolligant, et inspiciam, oculis misericordiae, omnes dormientes, id est, sui. ipsorum oblitos. Quinta, quod multis quorum jam dictata erat sententia, impetravit a Filio spatium paenitendi, sicut Abigail a David Nabal stulto .
In his quinque porticibus jacebat multitudo magna languentium, caecorum qui illuminari, claudorum qui dirigi, aridorum qui gratia humectari, exspectantium aquae motum, id est, misericordiae ejus, ut sanarentur a languoribus peccatorem.
Item, Ipsa est piscina superior invia agri fullonis . Et bene : quia plena aquis gratiarum quae veniunt de supernis. Ipsa etiam aquaeductus, quo influunt ad nos gratiae de supernis, cujus extremum gloria aeterna. Piscina inferior Ecclesia, in quam per aquaeductum istum, scilicet Mariam in Jerusalem, id est, animam influunt aquae caelestes. Item, ager fullonis Ecclesia. Fullo Christus , qui dealbat peccatorem. Via agri fullonis, paenitentia per quam vestimenta animae candidantur. Maria enim tamquam piscina de caelo recipit aquas vivas, quas ad Ecclesiam defert et animas sanctas, veluti aquaeductus.
Item, ipsa est piscina vetus, de qua tangitur, Isa. XXII, 11.
Item, Cantic.VII, 4, dicitur Mariae : Oculi tui sicut piscinae in Hesebon, quae sunt in porta filiae multitudinis. Hesebon interpretatur cingulum timoris, id est, maeror cingens, ut intelligatur intransitive : quia maeror paenitentiae cingit hominem, et cohibet peccatorum saniem et fluxum peccati, sicut vitta cingit vulneratum, et restringit sanguinis fluxum. Et hoc cingulum competit paenitentibus qui in maerore animi recogitant peccata sua et paenas inferni, et inde humiliantur. Unde, Proverb.XII, 25 : Maeror in corde viri humiliabit illum. Item, in maerore animi dejicietur spiritus ab alto superbiae. Et talibus sunt oculi Mariae sicut piscinae, id est, respectus misericordiae ejus multiplex lavatorium : et sunt oculi ejus in porta filiae multitudinis., id est, Ecclesiae, cujus ipsa est porta. Maria oculus per discretionem vel respectum misericordiae, justos a dextris, peccatores respiciens a sinistris. Piscina per compassionem redundans aqua pietatis. In Hesebon per charitatis fervorem : quia Hesebon interpretatur ignis in eis. In porta filiae multitudinis : quia omnibus communis et praesto est omnibus miseris subvenire.