LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De galanga, sig. ario filo, et granata.
Galangam ferunt esse arborem non aItam, sed potius se habet ad modum fruticis, cujus radices sunt dura rubea : haec enim meliora sunt quam nigra, quae et ponderosa sunt in suo genere, sunt magis valentia : quinquennio durat virtus ejus. Est autem galanga calida et sicca, et habet lignum quasi sit involu- tum et nodosum, in operatione autem subtile resolutivum. Confert etiam bonum odorem ori, et confert stomacho faciens sibi bonam digestionem : confert etiam colicae, et dolori renum, et provocat coitum, et alias multas in medicinis habet operationes. Est autem involutio ligni ejus radicis plurimum similis involutioni caparis : sed radix cyparis est alba: et ideo quidam errantes cyparim putant esse galangam.
Gariofilorum arbor quae crescit in insula Indiae, ut dicit Avicenna, et dicit quod est sicut id quod vocatur samhucus. Est autem in hac arbore masculus et foemina, et fructus ejus qui masculus est, est sicut nucleus olivae, sed est longior et nigrior, et in nigredinem etiam vincit sambucum. Arbor autem eadem etiam habet gummam. Gariofilus autem melior est, sicut nucleus siccus, qui est in ossibus olivarum, et est niger suavis, et boni odoris. Calidus autem est et siccus, et facit redolere caput hominis quando applicatur ei. Abstergit etiam visum, et confert panno oculi: confortat stomachum et hepar, et confert vomitui et nauseae.
Figura autem ejusdem est sicut clavi, qui ex parte capitis est rotundus, et in alia parte non simpliciter acutus, et quasi compressus in parvam latitudinem : et quando bonus est compressus inter ungues, resudat naturale humidum. Est autem odoris acuti valde et similiter saporis. Cum autem perit et exsiccatur post decennium, quia per tantum tempus reservari possunt in loco qui temperatus est inter humidum et siccum, teruntur boni et optimi gariofili in pulverem, et commiscentur cum aceto fortissimo, et mali ligati in panno per spatium unius noctis vel duarum immerguntur, et tunc imbibunt sibi saporem bonorum, ita quod vix discerni possunt. Sed non durant tales nisi ad triginta dies. Quod autem dicitur a quibusdam imperitis, quod gariofili crescunt in septimo climate, omnino
falsum est : hoc enim quod vocant gariofilos, est herba quae vocatur ungula equi, et apud vulgum vocatur herba leporis, cujus radix declinat ad saporem gariofilorum, sed est hebetior ejus : et seminis sui figura quae est in foliculis dependens ab herba ipsa quamdam exprimit gariofilorum figuram : sed neque in colore convenit cum eis, neque etiam in sapore. Haec igitur est natura et proprietas gariofilorum.
Granatum quod vocatur malum punicum , est arbor nota in omnibus climatibus usque ad septimum. Est autem arbor non multum procera, et habens folia dura communis figurae, sed sunt strictiora pyri foliis et mali, accedentia ad figuram foliorum olivae, sed sunt magis tenuia et magis dura et magis nitida. Habet florem rubeum sicut rosa, et ille vocatur balaustia, sed non expandit totum florem in superficiem unam sicut rosa, sed manet concavus, sicut campana, et in illa concavitate formatur pomum ipsius. Excellens autem frigus non sustinet : et ideo licet aliquando floreat in septimo climate, tamen numquam producit fructum ad maturitatem in ipso. Est autem pomum duplex dulce et acetosum, et sunt poma ista ejusdem figurae et coloris. Color enim est citrinus, et figura sphaerica. Et conveniunt ambo poma in hoc quod sunt multorum granorum : propter quod etiam granata vocantur. Sugunt autem haec grana de cortice, et de quadam substantia quae est in. medio corticis, et est de colore et corticis natura : et habent distinctionem : quia multitudo quae sugit de una parte corticis, distinguitur per telam a multitudine quae sugit de ejus corticis alia parte.
Est autem dulce naturaliter calidum et humidum : et acetosum est frigidum et siccum : acetosi etiam operationes sunt, quod reprimit choleram, et prohibet cursum superfluitatum ad viscera : hoc autem proprie facit vinum ejus. In omnibus autem speciebus ejus est abstersio cum stipticitate. Balaustiae autem ipsius faciunt cohaerere vulnera ex caliditate ipsarum. Omnes autem species ejus parum nutriunt, sed conferunt bonum nutrimentum. Acetosum etiam exasperat pectus, et dulce lenit ipsum. Confert etiam totum granatum tremori cordis, et abstergit os stomachi, et multas alias habet operationes in medicinis, de quibus non est praesentis speculationis intendere.