In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo:
" Et vidi, " scilicet, oculo interiori intellexi, " quod aperuisset, " id est, revelasset : quia (sicut dicit Glossa) apertio sigilli apertio est sacramenti: " Agnus, id est, Christus qui est sapientia Patris : et ideo pertinet ad ipsum revelatio sacramentorum: " unum de septem sigillis, " id est, statum Ecclesiae primitivae Ecclesiae Patribus innotescere fecit, qui erat sigillatus in Scriptura, id est, absconditus sub Qguris : quod fecit Christus, dum Spiritum sanctum misit discipulis, qui eos doceret omnia, et quae ventura erant annuntiaret. Joan, xv, 13 : Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.
Vel, " Unum de septem sigillis " appellatur declaratio Resurrectionis.
Et audivi, " supple, auditu interiori, " unum de quatuor animalibus, " id est, Marcum qui specialius agit de Christi resurrectione, et ideo primus est in ista visione. Sed contra : Glossa dicit : " Unum de quatuor animalibus, " id est, Joannem. Responsio. Glossa dicit hoc, quia Joannes altius de Christi divinitate tractavit cujus virtute resurrexit, de qua resurrectione Marcus apertius scripsit.
" Tamquam vocem tonitrui, " id est, vocem evidentem, terribilem, et mirabilem : quod dicitur, quia Apostoli terribiliter, et evidenter, et cum miraculorum coruscatione in modum tonitrui praedicaverunt. Act. ii, 7 : Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, etc.
" Dicens : Veni, " attendendo, " et vide, " intelligendo. " Veni " a figuris eas relinquendo, " et vide " veritatem mani. estam. " Veni " per amorem, " et vide " per fidem. Psal. xliv, 11: Audi, filia, et vide : audi quae praedicta sunt, et vide quae completa sunt.
" Et vidi : et ecce equus albus, et qui sedebat super illum habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret."
Hic ostendit quae viderit, et dicuntur tria. Primo, dicit Christum Ecclesiae praesidentem : " Et ecce equus albus. " Secundo, dicit ipsum gerere contra impios sacrae doctrinae armaturam : " Et habebat arcum. " Tertio, quia victor gerit coronam : " Et data est ei corona. "